Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XIIIII. Sententia literae magistri in generali & speciali.

NVNC restat. Superius determinauit magister Terrorem limitantium potentiam diuinam quantum ad facienda. Hic excludit errorem eorum quantum ad qualitatem faciendorum. Et diuiditur in tres. Primo excludit errorem ponentium quod deus non potest facere meliora quam facit. Secundo determinat vtrum meliori modo possit facere quam facit. Tertio determinat siue remouet quendam alium errorem incidentem. Secunda ibi, post haec sciendum. Tertia ibi, praeterea solet quaeri. Prima diuiditur in duas. Primo ponit rationem errorum. Secundo obiicit in contrarium pro veritate. Secunda ibi, verum hoc habemus ab eis. Et haec est diuisio & scientia lectionis in ge nerali.

In speciali vero sic procedit, & proponit primo quod quibusdam videtur deum non posse facere res meliores quam facit, quia si posset, & non faceret, inuidus esset. Et videtur argumentum sequi, quia supra arguit Aug. de deo patre, quod si potuit generare filium sibi aequalem & non generauit, inuidus fuit Et magister respondet quod non est similis ratio vel argumentatio. filius enim est de substantia patris, non autem creatura. Postea probat quod deus possit facere res meliores quam sunt, quia si non pe test, aut ideo est, qa creatura est summe bona (quod falsum est quia sic creatura creatori aequaretur, aut quia creatura non est capax talis bonitatis, & hoc non obstat, quia potest ei maiorem capacitatem dare, & ita potest meliora facete quam facit. Postea quaeri, vtrum deus possit meliori modo facere quae facit: & dicit. si modus ad sapientiam referatur, non potest deus meliori modo facere, si vero modus faciendi ad rem ipsam referatur, maiori & aeque bono modo & minus bono modo potest deus facere res, Postea quaerit, vtrum deus possit quicquid potuit: & ostendit o non, quia potuit incarnari & nasci, modo autem non potest. Et respondet quod sicut omnem scientiam quam habuit habet modo, non tamen eodem modo respectu rerum scitarum, propter earum variationem, ita omnem potentiam quam habuit, habet modo, non tamen possibile eodem modo se habet. Vnde potentia dei semper se extendit ad assumptionem, tamen quod semel assumptum est, non potest iterum de nouo assumere, sed per eandem potentiam per quam potuit incarnari potest modo incarnatus fuisse, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum