Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus possit facere unam et eandem creaturam numero meliorem quam fecerit

QVALSTIO PRIMA Vtrum deus potuerit facere aliquam vnam & eandem creaturam meliorem quam fecerit. Thom. 1. 9. 25. art. 6.

CIRCA distinctionem istam quaeruntur tria. Priimum est, vtrum deus potuerit facere aliquam vnam & eandem creaturam meliorem quam fecerit. Secundum est, vtrum data quacunque creatura deus possit facere aliam perfectiorem secundum speciem (ita vt non sit status in perfectionibus specificis, sed fit processus in infinitum.) Tertium est vtrum deus possit facere vniuersum melius quam fecerit. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod deus non potuerit facere vnam & eandem creaturam secundum numerum meliorem quam fecerit, quia effectus qui producitur ab aliqua causa secundum totam virtutem causae non potest ab ipsa meliorari, sed quaelibet creatura producitur a deo secundum totam suam virtutem, nam secundum partem produci non potest (cum partem non habeat) ergo &c.

Item quod est optimum meliorari non potest, sed quae deus facit sunt optima Genes. 1. Vidit deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona: ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia quicquid potest natura, potest & deus, & adhuc amplius, sed opere naturae res meliorantur sicut homo de pueritia mutatur in melius, scilicet in iuuentutem: ergo &c.

RESPONSIO. Dicendum quod cum sit duplex bonitas rei sicut est duplex entitas, scilicet essentialis & accidentalis, loquendo de bonitate accidentali deus potest facere multas creaturas meliores quam sint. Cuius ratio est. quia deus potest facere quodcunque, quod non repugnat naturae rei, sed multis rebus non repugnat habere plures perfectiones accidentales quam habeant, istas etiam quas habent possunt habere intensiori modo: ergo deus potest multas creaturas meliorare accidentaliter.

Si autem loquamur de bonitate essentiali, aut loquimur de creatura proprie dicta, quae est substantia completa per se sumpta, aut de creatura large sumpta quae includit omnem naturam creatam, siue sit substantia, siue sit accidens. Primo modo accipiendo creaturam scilicet pro substantia completa, & per se subsistente: Dicendum quod talis non potest meliorari quantu ad bonitatem essentialem & intrinsecam, quod patet, quia si deus posset facere aliquam creaturam meliorem quam sit quantum ad bonitatem essentialem, hoc esset vel addendo nouam perfectionem, aut intendendo praeexistentem, non addendo nouam perfectionem, quia sicut dicitur 8. meta. species rerum sunt sicut numeri, in quibus addita vel substracta vnitate mutatur species, sic addita vel substracta qua cunque perfectione essentiali a re variatur necessario species rei, nec melioratur res praeexistens, sed fit noua res & praeexistens corrumpitur. Vnde sicut non potest fieri qud ternarius manens ternarius habeat plures vel pauciores vnitates quam tres, sic non potest fieri quod res aliqua manens eadem habeat successiue plures vel pauciores perfectiones essentiales, igitur nulla substantia potest meliorari per additionem nouae formae, vel perfectionis essentialis. Item nec per intensionem perfectionis praeexistentis, quia formae substantiales non possunt intendi, vel remitti, vt dictum fuit supra, distinctione decimaseptima. (Alioquin ad has posset esse motus) quod negat Philos. 5. physi.

Si vero accipiatur creatura large pro omni re creata naturaliter tunc aliqua creatura potest meliorari essentialiter, scilicet omnis forma quae suscipit magis & minus, quia potest deduci de gradu imperfectiori ad perfectiorem, & hi gradus attenduntur secundum essentiam ipsius formae, vt patuit supra, cum ageretur de charitate

AD PRIMVM argumentum dicendum quod effectus qui producitur ex aliqua causa secundum eius totam virtutem non potest ab ea meliorari si agat ex necessitate naturae, nisi fortmelioratio proueniret ex melioratione subiecti, sed si omnino agat libere & non ex necessitate potest effectum suum meliorare, quia non oportuit quod a principio produceret ipsum secui dum summum perfectionis sibi possibilis, talis autem causa est deus, quia non agit ex necessitate, sed libere.

Ad secundum dicendum, quod vnaquaeque res facta a Deo bona est secundum se, non autem optima, imo meliorari potest, sed omnia simul dicuntur optima in comparatione ad vniuer sum quod constituunt, talia enim producta sunt, sicut optime congruebat vniuerso quod Deus volebat producere: & ex ipsis constituere, sic enim optimi est optima producere secundum Dionysium: & nihilominus deus potuit producere omnia meliora ad constitutionem melioris vniuersi si sic ordinasset.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1