Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum data quacunque creatura Deus possit facere aliam perfectiorem secundum speciem, ita quod non sit status in perfectionibus specificis sed sit processus in infinitum

QUAESTTO SECVNDA. Vtrum data quacunque creatura deus possit facere aliam perfectiorem secundum speciem, ita vt non sit status imperfectionibus specificis, sed sit processus in infinitum. Thom. Sbi supra.

AD secundum sic proceditur. Et videtur quod Deus possit facere quacunque specie data perfectiorem quia res procedunt a Deo sicut numeri ab vnitate (secundum Dionysium) sed ab vnitate procedunt numeri in infinitum, ita quod data quantacunque specie numeri adhuc potest maior dari, ergo similiter res procedunt sic a Deo quod nata quacunque specie, quantumcunque perfecta, adhuc poterit perfectior inueniri, & sic semper: igitur Deus potest facere creaturam meliorem quam fecerit procedendo in infinitum.

Item Deus potest facere omne illud quod non implicat contradictionem, sed infinitas species esse (saltem in potentia & successiue) non implicat contradictionem, sicut dictum fuit prius de speciebus figurarum, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia Deus fecit aliquam rem qua nulla potest esse vilior, vel inferior (vt est materia prima) ergo fecit aliquam aliam qua nulla potest esse nobilior, vel superior, non potest ergo facere aliquam meliorem quam illa sit.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam duplex est opinio. Vna quorundam dicentium quod talis processus in infinitum est possibilis, non sic quod sit quandoque deuentum, ad infinitas species actu, sed quia nunquam est dare ita perfectam quin possibile sit dare perfectiorem.

Confirmatur haec opinio. Primo, quia potentia dei est infinita, non solum vt essentia, sed vt potentia: sed non esset infinita vt potentia, nisi posset producere infinita secundum perfectiones specificas . ergo, &c. Maior conceditur ab omnibus, minor probatur, quia potentia vt potentia includit respectum ad obiectu possibile, & ideo non est infinita sub ratione potentiae, nisi possit in infinita obiecta nec sufficit quod illa sint infinita secundum multitudinem numeralem quia sicut essentia non esset infinita simpliciter secundum rationi essentiae, si esset determinata ad aliquam speciem, dato quod esset infinite intensa in illa specie (vt si poneremus calorem infinite intensum) sic nulla potentia est infinita simpliciter secundum ratione potentiae, si obiectum eius sit infinitum solum secundum numerim & limitatum ad speciem, sed oportet quod sit infinitum secundum perfectiones specificas: & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio

Secundo confirmatur eadem conclusio sic: deus potest quicquid non implicat contradictionem. sed posse fieri nobiliorem creaturam (quacunque data) non implicat contradictionem, ergo &c. Mino probatur, quia illud quod non ponit infinitatem in rebus creatis non implicat contradictionem, sed ponere quod data quacunque crea tura adhuc possit dari nobilior, non ponit aliquam infinitatem, quia cum illa quam tu das sic finita poterit excedi ab alia finita, ergo istud non implicat aliquam contradictionem, est ergo deo possibile

Tertio probatur idem sic: deus producit species rerum secundum rationes ideales, sed infinitae ideae sunt in deo, ergo deus potest producere infinitas species: minor probatur, qa essentia diuina vt imitabilis a creatura habet rationem ideae, sed cum ipsa sit infinitae perfectionis, est etiam infinitae imitabilitatis ergo habet rationem infinitarum idearum, ergo &c

Quicquid sit de conclusione, rationes tamen istae non cogunt, cum enim primo dicitur quod potentia Dei est infinita, non solum sub ratione essentiae, sed sub ratione potentiae, posset di ci probabiliter quod non, quia licet ea quae insunt Deo secundum se & absolute, sint infinita saltem intensiue non solum sub ra¬ tione essentiae, sed sub ratione propria, tamen illa quae non insunt Deo, nisi in habitudine ad creaturas, & quibus correspondet correlatiue aliquid in creaturis non possunt esse infinita sub sua propria ratione, sicut dicimus de ideis, quia enim essentia diuina non habet rationem ideae, nisi prout est imitabilis a creaturis: ideo sicut nulla creatura est infinita, sic nulla idea in Deo est infinita sub propria ratione ideae, correspondent enim sibi inuicem imitabile & imitatu, & vnum ponitur in ratione alterius, cum igitur potentia proprie dicta, de qua loquimur non insit deo, nisi in habitudine ad creaturas, quae solae propriae dicuntur possibiles (personae enim diuinae sunt necessariae) ideo non oportet dato que essentia diuina fit infinita, quod potentia sub ratione potentiae sit infinita, cum nec aliqua creatura, nec omnes simul sint infinitae, vel esto quod maior propositio concedatur, tunc dicendum est ad minorem per interemptionem, quia non oportet ad hoc quod potentia sub ratione potentiae sit infinita quod possit producere infinita secundum perfectiones specificas.

Quod patet contrario medio illius quod illi faciunt, quia sicut se habet infinitas essentiae diuinae ad pfectiones absolutas, sic se habet infinitas potentiae ad infinitatem possibilium (vt ipsimet accipiunt) sed infinitas essentiae diuinae non requirit quod includat infinitas perfectiones absolutas secundum rationem specificam differentes, imo perfectiones quae sunt in deo (scilice quas simpliciter melius est habere quam eis carere) sunt finita multitudine, sed ex hoc solo sola essentia diuina dicitur infinita, quia continet infinite secundum intensionem, vt sic loquar, omnes perfectiones absolutas possibiles, quamuis illae sint multitudine finitae, ergo similiter infinitas potentiae diuinae non requirit qui possit in infinita possibilia specie differentia, sed sufficit quod posfit in omnia possibilia dato quod sint finita multitudine formali, & specifice dum tamen possit in ea infinito modo, quod fit dum sub singulis speciebus multiplicabilibus, & non tantum in vna vt arguebatur, potest infinita indiuidua successiue producere, sic quod aduenientibus posterioribus priora non recedant ab eius causalitate, vt dictum fuit in praecedente distinct.

Ad secundam rationem dicendum quod ipsa pecit principium cum assumit quod omne finitum potest excedi a finito, quia honon est verum, nisi ponatur possibilis processus in infinitum, si enim est status, tunc est dare supremum finitum quod non poterit excedi, nisi ab infinito, & quia de processu in infinitum quaeritur, ideo illud assumere est petere quod erat in principio.

Vel dicendum clarius quod dicere quodlibet finitum ratione qua finitum absolute possit excedi a finito non implicat contradictionem, sed dicere quod supremum finitum possit excedi al aliquo finito implicat contradictionem, quia si excederetur ab alio finito iam non esset supremum inter finita, qui autem ponit statum in gradibus rerum ponit supremum, & ideo secundum ipsum est clara contradictio dicere qued quodlibet finitum possit excedi ab alio finito. & praeter hoc petitio principij, quia quaestio de processu rerum in infinitum est quaestio, an sit in eis dare supremum an non, propter quod assumere quod non sit dare supremum, sicut recte assumitur cum dicitur quod quodlibet finitum potest excedit ab alio finito, est assumere quod petitur.

Ad tertium dicendum quod licet essentia diuina sit infinitae perfectionis in se, tamen non est infinitae imitabilitatis a creaturis quia secundum se totam, & totaliter non est imitabilis, nisi poneretur quod deus posset facere alium Deum, quod est impossibile. Vnde nullo modo sunt in deo infinitae ideae specierum, vt magis patebit,

Alius modus dicendi est quod in perfectionibus specificis creaturarum non est possibilis processus in infinitum, sed est data ve dari potest creatura, ita perfecta quod non potest dari perfectior. Hoc autem probatur primo sic: cuilibet speciei possibili in rebus creatis respondet aliqua idea in deo, sed in deo nec sunt, nec esse possunt infinitae ideae simul, nec simulnec successiue, ergo in rebus creatis, nec sunt nec esse possunt infinitae species, nec successiue. Maior patet: sed minor probatur dupliciter. Primo, quia in habentibus per se ordinem, in superiori continetur perfectio inferioris (vt in sensitiuo vegetatiuum, & in intellectiuo sensitiuum) sed inter ideas specierum est per se ordo secundum rationem, sicut est ordo secundum rem inter species rerum, ergo omnium idearum quae sunt actu in deo vna continet omnium aliarum perfectiones, si ergo essent actu infinitae ideae vna earum esset infinitae perfectionis, quod est impossibile, quia secundum talem ideam posset producere aliquam speciem infinitae perfectionis (etiam aliis non productis) non enim est necessarium quod deus prius producat speciem minus perfectam, quam magis perfectam, potuisset enim produxisse angelum ante mundum corporeum, esse aut in rebus creatis aliquam speciem infinitae perfectionis est impossibile, quare &c.

Secundo probatur eadem minor sic, in per se ordinatis in quibus est dare perfectissimum & imperfectissimum tanquam terminos omnia claudentes impossibile est esse processum in infinitum, sed in idaeis diuinis quae sunt actu in deo est per se ordo rationis (vt dictum est) est etiam in eisdare perfectissimam, & imperfectissimam tanquam terminos omnes alias claudentes ergo impossibile est quod sint infinitae. Maior patet, quia contra rationem infi niti est claudi terminis. Minor probatur, quia ideae sicut & species rerum differunt secundum gradum maioris & minoris perfectionis, ita quod nunquam duae possunt esse in eodem gradu perfectionis ergo inter ideas quae sunt actu in deo est aliqua imperfectissima respectu omnium aliarum, & aliqua perfectissima respectu omnium, semper enim in datis est aliqua quae continet omnii perfectiones, & haec est perfectissima, & aliaque deficit ab omnium aliarum perfectionibus, & haec est imperfectissima, & inter ha omnes aliae continentur tanquam mediae inter terminos, quare &c

Sed diceret aliquis quod licet inter duos terminos finite di stantes non possunt esse media infinita, tamen bene possunt, es se inter terminos infinite distantes, idea autem imperfectissima distat in infinitum ab idea perfectissima, cum illa ponatur infinita, & finitum distat ab infinito infinite, quare inter illas duas ideas possunt esse mediae infinitae.

Et dicendum quod hoc non valet. Primo modo, quia si poneretur idea infinita possibile esset dare in rebs speciem infinitam. Sed illa dari non potest multominus in substantia quam in quantitate continua, vel discreta, quare &c. Secundo, quia dato quod illa esset infinita, tamen inter alias aliqua esset immediata secundum actum, quia inter omnes est ordo, tunc quaererem de illa s est finita, an infinita, si finita inter ipsam & imperfectissimam est finita distantia, & sic inter ipsas non poterunt esse infinita media, nec per consequens prius erant infinita inter perfectissimi & imperfectissimam, quia quicquid continetur actu intra primam distantiam continetur intra secundam, excepta vna quae ponitur terminus, cuius additio non potest facere de finito infinitum.

Si vero dicatur esse infinita: Contra. sicut infinito secundum quantitatem non potest esse majus quantum, & infinite secundum multitudinem non potest esse major multitudo, si infinito in genere substantiae non potest esse aliquid maius vel perfectius intra genus substantiae, sed suprema species est perfectior quam illa quae ponitur ei immediata, ergo illa non potest esse infinita, quod autem dictum est de speciebus rerum si essent, intelligendum est de ideis specierum quae sunt in deo non sunt ergo ideae specierum actu infinitae, & fimul.

Item nec possunt esse infinitae successiue & in potentia, quia ideae quae actu sunt in deo non solum sunt specierum quae nunc sunt, sed omnium quae esse possunt, vt enim patuit supra, distin 39. deus scit ex necessitate naturae habitudines rerum inter se & ad deum secundum omnem compositionem & diuisionem pos sibilem, & ideo scit ab aeterno necessario necessitate absoluta, & non solum ex suppositione quae & quot species possunt imitari essentiam suam sub ratione ideae, propter quod necessario habet omnes ideas quas aliquo modo potest habere: probata est ergo perfecte minor, sequitur ergo conclusio.

Item sicut deus probatur esse prima causa ex ordine causarum per se, ita probatur esse primum & summe perfectum ex ordine perfectionum specificarum: sed prima probatio nulla esset, si in causis efficientibus esset processus in infinitum: ergo nec secunda si sit imperfectionibus specificis possibilis processus in infinitum, & ita videtur quod non possunt esse species rerum infinitae, etiam successiue.

AD RATIONES in oppositum respondendum est Et ad primum argumentum quod probat processum in infinitum esse possibilem in gradibus specierum, quia species sunt sicut numeri. Dicendum quod similitudo non est ad propositum, quia proce sus in infinitum in numeris non est per accessum ad vnitatem cum fit dare numerum propinquissimum vnitati (scilicet dualitatem, sed est per recessum a dualitate, econtrario processus qui ponitur in infinitum in speciebus rerum non est per recessum eorum a deo, cum sit dare infimam speciem maxime distantem a deo sed ponitur per accessum ad deum. Propter quod in nullo est propositum. Dictum ergo Dionysi j non est intelligendum quantum ad infinitatem, sed quantum ad compositionem, quia sicut numeri quanto plus distant ab vnitate, tanto incidunt in maiore compositionem. Si vero ex alio sumeretur argumentum (scilicet qui quia species numerorum & figurarum procedunt in infinitum, sic potest esse in speciebus substantiae, & aliorum generum (non valet, quia figurae & numeri non dicunt secundum se aliquam naturam, sed modos rerum qui variari possunt in infinitum absque variatione rerum secundum speciem, vt numeri variantur per solan plurificationem indiuiduorum sub specie & figurae per variam positionem partium. Figura enim non est aliud quam talis ve talis positio partium in toto, nec dicit aliquam rem secundum se, nisi modum rei qui est ordo partium qui variari potest in infinitum nulla natura specifica variata. & ideo processus figurarum in infinitum non arguit processum naturarum specificarum in infinitum.

Et per hoc patet ad secundum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2