Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum uti sit actus intellectus an alterius potentiae
IRCA secundum primo quaeritur, cuius potet tiae sit vti. Et videtur, quod intellectus: quia secundum Philosophum 6. Ethicor. ordinare aliqua in finem, & inuentio finis, pertinet ad prua dentiam, quae est habitus intellectus: sed vti, est aliquid ordinare, vel referre in finem, vt patet per August. I. de Doctrina Christiana: ergo vti, est actus intellectus.
Item, Eiusdem potentiae actus est vti, & vsus, sicut frui, & fruitio: sed vsus potest dici actus cuiuslibet rei: sicut dicimus, quod vsus cultelli est scindere, & vsus equi est equitare, & sic de aliis: ergo vti est actus cuiuslibet rei.
IN CONTRARIVM est, quod dicit August. 10. de Trinitate, quod vti est assumere aliquid in facultatem voluntatis. Et arguitur ratione sic: Cuius potentiae est obiectum, eiusdem est actus, qui cadit super illud obiectum. Cuius ergo potentiae obiectum est vtile, eiusdem actus est vti. Sed vtile est obiectum voluntatis. Ergo vti est eiusdem voluntatis actus.
RESPONSIO. Primo praemittenda sunt duo: & postea soluetur quaestio. Primum praemittendum est, quod cum quaeritur, cuius potentiae sit vti, intelligitur cuius potentiae sit, tanquam immediate elicientis, & non solum, tanquam imperantis. Cum enim voluntas moueat omnes potentias ad actus suos, actus omnium potentiarum sunt imperati a voluntate. Propter quod, si quaerendo de actu quocunque, qui subest libero arbitrio, cuius potentia sic intelligeretur de potentia imperante, facilis esset, & eadem responsio ad omnes tales quaestiones, dicendo, quod omnes actus sunt voluntatis. Haec autem non est intentio quaerentium, sed est quaerere de potentia eliciente actum immediate: quae est diuersa secundum diuersitatem actuum.
Secundo praemittendum est, quid vocatur vti: videtur aute vti importare applicationem rei ad aliquam operationem. Sicut enim vsus nominat operationem, ad quam res applicatur (verbi gratia, Scindere est vsus cultelli: & percutere vsus baculi) sic vti est applicare rem suo vsui, & est simile. Sic enim videtur se habere vti ad vsum, sicut mouere ad motum: mouere autem est causare motum: ergo vti est causare vsum. Et in hoc tamen est differentia, quia mouens dicitur omne, quod causat motum effectiue, siue moueat naturaliter, siue libere. Sed vtens non est proprie, nisi quod causat vsum libere, dicente Augustino lib. 83. quaestio, quod vti non potest, nisi quod rationis est particeps: tale autem causat vsum inclinando, & applicando rem suo vsui.
His autem suppositis, dicendum, quod vti est proprie actus veo luntatis elicientis, nec est alterius potentiae, nisi secundum quid, & per attributionem ad voluntatem. Quod patet tripliciter primo sic: Illius potentiae actus est vti, cuius est libere applicare res alias suo vsui. Hoc patet ex praecedentibus. Sed voluntas est huiusmodi. Ergo &c. Minor declaratur applicamus enim ad operationem & principia interiora, agendi scilicet, ipsas potentias animae, & membra corporis, vt intellectum ad intelligendum, oculum ad videndum, & etiam res exteriores non applicamus ad operationem, nisi per principia intrinseca, quae sunt potentiae animae, vel organa corporis. Ipsae autem potentiae, vel membra corporis seipsis non applicantur libere ad operationem: sed casu aut necessitate quantum ex ipsis est: quicquid autem est ibi liberae applicationis totum est voluntatis quae habet dominium super omnes potentias. Ideo vti proprie est solius voluntatis.
Secundo sic: ad eandem potentiam pertinet actus, & actus modificatus, sicut ad eandem potentiam pertinet concupiscere, & moderate concupiscere, vel immoderate: eroo ad eandem potentiam pertinet vti, & bene vti, vel abuti. Sed bene vti, vel directe, & proprie, pertinent ad voluntatem: ergo. & vti. Maior patet: sed minor probatur: quia recte agere, & peccare, directe pertinent ad voluntatem: sed August. lib. Retractationum, dicit, quod voluntas est, qua peccatur, & recte viuitur: sed tam bene vti, quam abuti, directe & proprie pertinent ad voluntatem: ergo &c.
Tertio sic: eiusdem potentiae actus sunt frui, et vti: sed frui est actus voluntatis: ergo & vti. Minor patet ex praecedenti quaestione: sed maior probatur: quia vel frui includit vti, sicut inferius suum superius, iuxta illud Aug. 10. de Trinitate, frui est vti cum gaudio, non adhuc spei, sed rei, vel vti se habet ad frui, sicut voluntas eorum, quae sunt ad finem, se habet ad volentatem finis, iuxta illud quod iterum dicit August. 10. de Trinitate. Vtimur eis, quae ad illud referimus, quo fruendum est. Quicquid autem horum detur, semper frui, & vti, permanent ad eandem potentiam, vt de se patet: quare &c.
Ad primum argumentum dicendum, quod ordinare vnum ad aliud per modum dirigentis, pertinet ad rationem: sed tendere in illud, quod est per rationem ad aliud ordinatum, & inclinare potentias alias ad illud exequendum, pertinet ad voluntatem: & hoc est vti, non autem primum.
Ad secundum dicendum, quod licet frui, & fruitio, sint eiusdem potentiae, non tamen vti, & vsus, semper, quia frui est delectari, & fruitio delectatio: delectari autem non est aliud, quam habere in se delectationem: & ideo non est possibile, quod alterius potentiae sit frui, quam eius, cuius subiectiue est fruitio. Vti autem, & vsus se habent aliter: quia vti est libere, & cum praedominio applicare rem ad aliquem vsum, vel operationem, & non est habere in se illum vsum, vel illam operationem, sed eam causare in aliis potentiis, modo quo dictum est, nisi forte vsus acciperetur stricte pro actu praedominante, sicut dicimus quod dominus vtitur seruo, & non econuerso. Hoc autem modo vti, & vsus essent solius voluntatis, quae, sicut regina, in regno animae dominium habet super caeteras potentias, & actus earum.
Ratio autem in oppositum, licet sit ad partem vera, tamen deficit in hoc, quod assumit, quod vtile sit solum obiectum voluntatis. Hoc enim non est verum: quia omne, quod est obiectum voluntatis, & cuiuscunque appetitus sequentis cognitionem, prius appraehenditur a potentia cognitiua sub eadem ratione, sub qua postmodum offertur appetitui: vnde ipsum bonum vtile priuappraehendit intellectus practicus, quam in ipsum feratur voluntas. Propter quod, ex tali obiecto, in quod ordine quodam fertur duplex potentia, non potest argui, quod actus cadens super ipsum, sit magis vnius potentiae quam alterius.
On this page