Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum omnibus citra Deum sit utendum

QUAESTIO QVARTA. Vtrum omnibus citra Deum, sit vtendum. Thom. 12. 9. 16. artic 3.

SECVNDO quaeritur, cuius sit vti, tanquam obiecti: vtrum scilicet omnibus, citra Deum, sit vtendum. Et videtur, quod non: quia vti est assumere aliquid in facultatem voluntatis: omne autem tale subiacet nostrae operationi, sed non omnia subiacent nostrae operationi: ergo non omnibus est vtendum.

Item, vsus est ab habitu charitatis: sed charitas non se extendit ad omnia creata, sed tantum ad quatuor, secundum Augustinum: ergo non omnibus vtendum est.

CONTRA primae ad Cor. 10. dicitur, Omnia in gloriam Dei facite. Et Beatus Aug. dicit I. de Doct. Christi. quod illis vtendum est, quibus tendentes ad beatitudinem adiuuamur: sed omnes creaturae iuuant nos ad cognoscendum Deum, in quo sistit nostra beatitudo: ergo omnibus creaturis est vtendum.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam primo sciendum est, quod vti dupliciter sumitur a beato Aug a quo haec materia videtur deriuata. Quandoque enim vti sumitur large, prout dicit tantum applicationem cuiuscunque potentiae per suam operationem ad quodcunque obiectum: & sic vti est commune ad vti proprie dictum, & ad frui. Nam in fruitione, saltem viae, fit liberapplicatio voluntatis per suum, vel operationem, ad suum obiectum. Et sic loquitur August. 10. de Trinit. dicens, Frui est vti cum gaudio, non iam spei, sed rei. Et subiungit, ideóque omnis qui fruitur, vtitur. Et in hoc sensu non procedit quaestio. Alic modo sumitur vti, proprie & distincte, prout distinguitur contra frui: & sic vti, est applicare re vsui, vel operationi propter aliquid aliud vlterius obtinendum. Et sic loquitur August. 1. de doct. Christi. dicens sic: Frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam: vti vero, est id, quod in vsum venit, referre ad obtinendum illud, quo fruendum est. Et idem dicit 10. de Trinitate. Et acceptio haec videtur magis propria. Nam vtilia dicuntur, quae sunt magis expedientia ad finem consequendum. Sic ergo accipiendo vti, dicenda sunt duo: primum est, quod vti non est vltimi finis, tanquam obiecti. Secundum est, quod vti potest esse omnium aliorum, quae sunt citra vltimum finem. Primum patet breuiter ex ratione ipsius vti statim posita: quia illud non est vltimum, quod ordinatur ad aliud obtinendum sed omne illud, quo vtimur vt obiecto, ordinatur & refertur ad aliquid obtinendum: ergo obiectum ipsius vti, non est vltimus finis,

Secundum patet, scilicet quod omnibus, quae sunt citra finem vltimum, sit vtendum: ad quod probandum, sciendum est, quod cum vti sit assumere aliquid in facultatem voluntatis, referentis illud ad vltimum finem: nihil autem sit in facultate voluntatis, nisi actus nostri, & illi tantum, qui subsunt libero arbitrio, alia autem non, nisi vt cadunt sub actibus nostris: propter hoc dico quod omnibus est vtendum, primo, vel secundo modo. Primo quidem modo vtimur actibus nostris, vel potius potentiis actuum. Secundo autem modo vtimur obiectis potentiarum, & actuum. Hoc autem patet sic: Omnibus illis est vtendum, quae cadere possunt sub facultate voluntatis referentis ea ad aliquid vlterius obtinendum: sed omnia quae sunt citra finem vltimum, cadere possunt sub facultate voluntatis referentis ea ad aliquid vlterius obtinendum: ergo, &c. Maior patet ex propria ratione ipsius vti. Sed minor probatur: Quia omne, quod est citra finem vltimum, est cognoscibile a nobis secundum vires appraehensiuas, vel prosequibile vel fugibile secundum vires appetitiuas, vel operabile secundum vires executiuas: sed sub voluntatis facultate cadunt omnes vires animae appraehensiuae, appetitiuae, & motiuae, & executiuae, vt applicentur suis actibus, & obiectis, & vt referantur ad aliquid aliud obtinendum, si sint talia, quae sint citra finem vltimum: ergo omnia, quae sunt citra finem vltimum, cadere possunt sub facultate voluntatis, referentis ea ad aliquid vlterius obtinendum. Et ita omnibus, quae sunt citra finem vltimum, est vtendum, nisi quod voluntas per se & immediate vtitur potentiis, quas ad actus applicat: aliis autem, quatenus cadunt sub actibus potentiarum.

Ad maiorem autem declarationem eorum, quae dicta sunt notandum, quod omnia, quae sunt citra finem vltimum, sunt bona, vel mala: & rursus malorum quaedam mala poenae, quaedam mala culpae. De bonis, siue sint bona naturae tantum, vt res create, siue sint bona moris, vt actus virtuosi, quod omnia sint referibilia in finem, patet: quia sicut diuina potentia nominat principium actuum, sic bonitas finem: sed omne bonum creatum est a diuina potentia, sicut a principio effectiuo: ergo omne bonum creatum ordinatur ad bonitatem diuinam, tanquam ad finem: & sic ad eam referibile est.

De malis vero poenae, idem patet, quia illo vtendum est, quo tendentes ad beatitudinem adiuuamur: sed mala poenae iuuant nos ad tendendum in beatitudinem, dicente Gregorio, quod mala, quae nos hic praemunt, ad dominum nos ire compellunt Et Philoso. 2. Ethic. dicit, quod poenae sunt medicinae. Sanant enim mentem a morbo peccati, & per consequens, disponunt hominem ad virtutem, per quam ordinamur in Deum: & propter hoc infliguntur a Deo, qui est summus Medicus, Vnde in Psal. dicitur, Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea accelerauerunt. Ergo malis poenae est vtendum.

De malis autem culpae alia ratio est. Deordinant enim a Deo: propter quod non videntur referri in Deum. Sed quia scriptum est Rom. 8. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: & glossa hoc verbum extendit ad mala, dicens. Vt si aliqui deuiant, & exorbitant, hoc ipsum faciat eis proficere in bonum, quia redeunt humiliores, & doctiores. Ideo aliter dicendum est, scilicet, quod illud, quo vtimur, dicitur multipliciter: quo, vt potentia vtente & haec est voluntas, vt patet ex praecedenti quaestione: quo, vt habitu, & haec est charitas, qua omne quod diligitur, in Deum refertur: quo, vt actu formali, & hoc est ipsum vti. Et neutro istorum modorum vtimur peccato: quia peccatum non est potentia, nec habitus. Est autem actus, sed deordinatus a fine: propter quod non est vsus, proprie loquendo, sed abusus. Et hoc modo procedit instantia facta. Alio modo vtimur aliquo, vt obiecto tantum: & sic quaerimus nunc: & hoc modo possumus vti peccato, non quidem peccando, quia peccatu non solum esset obiectum, sed actus: sed referendo peccatu, ab alio, vel a nobis commissum, ad vtilitatem nostram: non quidem per causam, sed per occasionem. Et hoc sufficit ad vsum. Nam & Deus hoc modo vtitur malo, vt dicit Augustinus in Ench. quod cum sit Deus summe bonus, nullo modo sineret mala fieri, nisi sciret ex malis bona elicere. Sic ergo homo potest malo culpae vti obiectiue, inquantum ex peccato, a se, vel ab alio comnmisso, cognita propria fragilitate, efficitur cautior, & humilior.

Circa autem ea, quae dicta sunt, restat vnum dubium. Dictum est enim, quod omnibus illis est vtendum, quae possunt cadere sub facultate voluntatis referentis ea ad vlteriore finem: sed Deus, vt cognitus cognitione viae, & dilectus dilectione viae, cadit sub facultate voluntatis imperantis hos actus, & ordinantis ad consecutionem vlterioris finis, scilicet beatitudinis: ergo, vt videtur, Deo vtendum est, saltem, vt cadit sub actu cognitionis & dilectionis viae. Quod est contra praedicta. Dictum est enim, quod vltimo fine non est vtendum. Et dicendum, quod licet cognitio Dei in via, & dilectio eius, possint ordinari ad obtinendum aliud ab istis operationibus, non tamen referuntur ad obtinendum aliud ab obiecto cognito, & dilecto, sed ad obtinendum idem, per aliam tamen operationem. In aliis autem a Deo, secus est. Sic enim cadunt per aliquam operationem sub facultate voluntatis, vt referantur & ordinentur ad obtinendum, aliud, non solum ab operatione, sed ab obiecto, propter quod vtimur aliis a Deo, & non solum operationibus, sub quibus cadunt. Deo autem non vtimur, quanquam vtamur operationibus nostris, sub quibus cadit.

Est etiam aduertendum, propter ea quae dicta sunt in ista, & in praecedenti quaestione, quod differt habere actum absolute, & actum modificatum secundum regulam rationis. Vnde differt dicere, quod voluntas vtatur, aut fruatur absolute; & quod vtatur, aut fruatur eodem modo, quo debet secundum re gulam rationis. Secundum enim primum modum, frui potest esse respectu finis praestituti, non tamen debet esse finis secundum veritate: & vti, respectu aliquorum, quae non debite ordinantur ad finem. Et secundum hunc intellectum non est dandum. quod frui sit tantum vltimi finis: & vti sit tantum eorum, quae pertinent ad finem: quia multi fruuntur vtendis, & vtuntur fruendis, quae est summa peruersitas, vt dicit August. Sed si accipiantur frui, et vti, secundum regulam rationis, quando scilicet voluntas fruitur & vtitur eo modo quo debet: sic frui est semper vltimi finis, & vti est eorum quae debito feruntur in finem.

Ad primum argumentum dicendum, quod omnia subsunt nostrae operationi secundum aliquam vim animae, vt dictum fuit in corpore quaestionis, secundum quam operationem referri possunt ad vlteriorem finem: & sic vtendum est eis.

Ad secundum dicendum, quod licet charitas extendat se tantum ad quatuor, tanquam ad ea quae possunt participare beatitudinem, tamen extendit se ad omnia alia, inquantum possunt nos iuuare ad consequendum beatitudinem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4