Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Deus possit facere universum melius quam fecerit
TERTIO quaeritur vtrum deus possit facere vn uersum melius quam fecerit. Et videtur quod non, quia omni bono nihil potest esse melius (quia qui omne dicit nihil excipit) sed vniuersum Tincludit omne bonum, ergo vniuerso nihil potes esse melius, quia nec aliud.
Item bonitas eorum quae sunt ad finem pensatur ex fine, sed vniuersum ordinatur ad finem quo non potest esse melior, sci licet ad deum, ergo similiter vniuerso nihil potest esse melius
IN CONTRARIVM arguitur, quia bonitas totius dependet ex bonitate partium, sed partes vniuersi possunt esse meliores quam sint, & extensiue quia plures, & intensiue quantum ad bonitates accidentales, ergo &c.
RESPONSIO. Vniuersum potest accipi tripliciter Vno modo prout includit omne ens increatum, & creatum, quod est actu, & quod in potentia, & sic non loquimur nunc de vniuerso, quia constat quod tali vniuerso nihil potest esse melius, quia includit omne bonum quod est, & quod esse potest, & de hoc procedit primum argumentum. Alio modo accipitur vniuersum, prout includit omne ens, actu increatum, & creatum.
Et sic dicunt aliqui quod vniuerso sic accepto nihil potes esse melius, quia in eo includitur deus, qui cum mille mundis, ve cum mundo meliorato non est aliquid melius se solo, quod probatur primo, quia maior est comparatio puncti ad lineam quam bonitatis cuiusque creaturae entis & possibilis ad bonitatem diuinam, sed linea & punctus simul non sunt aliquid majus quam sola linea, ergo bonitas diuina cum in omni bonitate creabili, & creata non est aliquid melius seipsa sola. Secundo quia hoc videtur dicere scriptura Exod. 33. ostendam tibi omne bonum quod non esset si alia connumerata cum ipso constituerent aliquod totum melius, quare &c.
Istud autem videtur mirabile, licet enim bonitas diuina no melioretur, nec deterioretur bonitate creaturarum addita, vel substracta, tamen omnino videtur quod duo bona, vel plura bona sint aliquid melius saltem extensiue, quam vnum illorum, maxime quando in vno non includitur alterum formaliter sicut in homine includitur rationale, propter quod homo & rationale non sunt plura entia, nec plura bona quam solus homo, sed bonum diuinum, & bonum creatum sunt plura bona sicut plura entia, nec bonum creatum includitur in bono increato formaliter & in actu, sed solum causaliter & in potentia, ergo vt videtur bonum diuinum & bonum creatum sunt aliquid meliusaltem extensiue quam solum bonum diuinum, nec aliquis sanae mentis potest concipere quod duo non sint plura vno.
Primum argumentum de linea & puncto nihil valet, quia aut punctus est sola priuatio vlterioris continuationis in linea & ita nihil ponit super lineam, aut si punctus sit aliquid positiuum non tamen est quantus. Propter quod nihil quantitatis addit super lineam, & ideo non est mirum si linea cum puncto non est major, quia linea & punctus non sunt plura quanta sed res creata quoddam bonum est. Alioquin deus creando mundum nihil boni fecisset, nec scriptura dixisset Gene. I. Vidit deus quod esset bonum, & ait faciamus &c. Propter quod bonum creatum additum bono diuino sunt aliquid melius extensiue, altero solo. Ad aliud dicendum quod deus ostendendo se beatis ostendit alia in se, & ideo ostendi omne bonum creatum & increatum, & non se solum
Tertio modo accipitur vniuersum prout solum includit omne ens creatum quod est actu, & creabile, quod est in potentia & sic quaestio potest dupliciter intelligi. Vno modo vtrum deus possit facere vniuersum omnino diuersum specie ab hoc mundo quod sit isto melius. Alio modo vtrum deus possit facere vniuersum quod nunc est, melius quam modo sit.
Primo modo intelligendo quaestionem dicendum est quod non Cuius ratio est quia quaecunque incidunt in vnum ordinem per se, pertinent ad vnu vniuersum. Vniuersum enim dicit vnum per aggregationem omnium habentium inter se, & per se ordinem, sed omnes species existentes, & possibiles habent inter se ordinem: quare &c. Minor probatur quia sicut species numerorum necessario habent inter se ordinem, sic & species rerum, vnde si esset possibile quod deus produceret nouas species super supremum angelum, vel aliquas corporeas praeter eas quae nunc sunt si illae quae nunc sunt non se habeant immediate necessario inciderent in eundem ordinem cum illis quae nunc sunt & pertinerent ad idem vniuersum. Ex quo patet quod, licet deus posset facere plures mundos, solos numero differentes, non tame specie, quia omnes spe cies in vnum ordinem coincidunt.
10. Si vero quaestio intelligatur secundo modo, scilicet vtrum Deus possit facere vniuersum quod nunc est melius, vel simile secundum speciem melius quam istud sit, quia eadem quaestio est. Si dicendum est quod cum vniuersum sit vnum aggregatione, continens plures partes habentes ordinem inter se, & ad finem (quemadmodum exercitus, vt dicitur in fine 12. Metaph.) bonitas eius consistit in tribus, scilicet in bonitate partium, & ex bono ordine earum inter se, & ex bono ordine earum ad finem. Et de his tribus dicetur, & primo de bonitate partium, haec enim potest meliorari extensiue productione plurium partium, vel intensiue perfectione praeexistentium, extensiue productione plurium partium, quantum ad indiuidua secundum omnes, sed quia indiuidua non sunt principales partes vniuersi, ideo de hac melioratione non intendunt mouentes hanc quaestionem, sed quantum ad productionem nouarum specierum non bene consta an possit meliorari, quia cum species rerum possibiles sint finitae, vt patet ex praecedente quaestione, incertum est an omnei sint productae an non, quia si omnes sint productae, vt est sati probabile, quia nulla ratio est quare quaedam essent producta & aliae non, tunc non potest meliorari vniuersum per productionem nouarum partium. Si vero non omnes sint productae, tunc productione earum posset meliorari vniuersum, sed melioratum se haberet ad seipsum vt nunc est, sicut totum ad partem.
Si vero agatur de melioratione per intensionem bonitatis partium nunc existentium, sic meliorari non potest quo ad bonitatem substantialem, vt patet ex praecedentibus: sed quo ad bonitatem accidentalem, constat quod partes meliorari possunt, & per consequens totum. Et hic quidam dicunt oporteri omnes partes proportionaliter meliorari, quia alioqui (vt ill aiunt) si quaedam meliorentur & quaedam non vel omnes sed non proportionabiliter, non remaneret harmonia inter parte: quantum requirit bonitas vniuersi.
Istud autem non intelligo nisi ista proportio habeat valde magnam latitudinem, quia constat quod tota natura humana in statu innocentiae in quo instituta fuit, fuit melior accidentaliter, & quo ad corpus, & quo ad animam quam nunc sit, & ta mem caeterae partes vniuersi non fuerunt proportionabiliter meliores quam nunc sint: caelum enim & planetae, etiam stellae ni fuerunt melioris conditionis quam nunc, nec omnia element: saltem ignis & aqua, & ita forte est de multis mixtis: ergo ve tunc non erat proportio inter partes vniuersi, vel non est nunc & ita vel minus non fuit bene insticutus, vel nunc non bene procedit, quia non proportionabiliter nec harmonice, quorum neutrum est verum. Non ergo requirit bonitas vniuersi quod omne species eius semper se habeant in eadem proportione quo ad bonitates accidentales: Alioquin si tota vna species quae forte reperitur tantum in vna parte mundi, alteraretur in melius vel in peius, sicut forte frequenter sit, oporteret omnes alias consimiliter alterari, vel solueretur frequenter proportio & bonitas vniuersi, quod est absurdum.
Dicendum ergo quod deus potest meliorare vniuersum meliorando partes eius omnes, vel quasdam solum, vel vnam tantum, nec propter hoc soluitur harmonia vniuersi, quae principaliter consistit in gradu & proportione bonitatum essentialium quae variari non possunt. Secundario autem consistit quantum ad esse naturae, in cursu & habitudine quam habent res infetiores inter se secundum impressionem corporum caelestium, & haec habitudo nunquam mutatur secundum naturam, quilicet varientur impressiones caeli respectu diuersarum partium mundi propter motum solis & planetarum in circulo obliquo tamen hoc nunquam mutatur secundum naturam quin infe nora regantur & ordinentur secundum superiora, ea tamen qua bene se habent secundum hunc modum per potentiam diuinam meliora esse possunt omnia simul, vel quaedam solum, vel vnum tantum, & quicquid horum fieret melioraretur vniuersum quo ad bonitatem accidentalem partium, quia illa secundaria bonitas potest recipere intensionem, & alterius bonitatis accidentalis additionem, nec tamen propter hoc periret prima bonitas, & si periret recompensaretur per aliquid melius, quiDeus potest facere sine causis secundis quicquid facit cum eis & adhuc amplius, & sic patet qualiter vniuersum potest meliorari melioratione partium secundum se.
Vtrum autem possit meliorari quantum ad ordinem partium inter se, pater quod non, loquendo de ordine quem habent quantum ad gradus substantiales & specificos qui non recipiunt intensionem, nec remissionem, nec additionem vel subtractionem intrinsacam, quicquid sit de additione extrinseca nouarum specierum, de qua dictum est prius, loquendo autem de ordine quem habent in accidentibus secundum impressionem superiorum corporum (vtpote) quod grauia tendunt deorsum, & leuia sursum & ibidem conseruantur, sic videtur quod talis ordo, vel habitudo possit meliorari, possent enim grauia efficacius & perfectius conseruari deorsum, & leuia sursum, & similiter est in habitudinibus aliarum rerum.
Quantum autem ad ordinem rerum in finem, bonitas huiu: ordinis consistit in fine, & in efficacia assequendi finem, quantum ad finem ipsum ordo ille meliorari non potest, quia vniuersum ad meliorem finem ordinari non potest quam ad deum, sed quantum ad efficaciam assequendi finem illum (cum assecutio finis quo ad creaturas irrationales sit repraesentatio diuinae bonitatis, & quo ad rationales sit participatio diuinae bonitatis per cognitionem & amorem) non video quare meliorar non possit, melioratis enim rebus in naturalibus perfectius repraesentaretur diuina bonitas, & melioratis creaturis rationalibus in gratuitis, perfectius cognosceretur diuina majestas, & amaretur diuina bonitas: ideo &c.
Tamen contra illud quod dictum est de melioratione ordinipartium inter se arguunt quidam sic, bonitas ordinis partium consistit in proportione earum, sed proportio non potest meliorari vel deteriorari cum consistat in indiuisibili, ita vt quocunque addito vel remoto destruatur proportio: ergo bonitas ordinis partium non potest meliorari. Et dicendum ad hoc quod si bonitas ordinis partium vniuersi consisteret in proportione mathematica, vel eam requireret: argumentum bene concluderet quod talis proportio in quacunque materia reperiatur, non variatur variatione materiae: proportio enim dupla aeque bona est duorum canum ad vnum, sicut duorum hominum ad vnum loquendo formaliter de ipsa proportione non de proportionatis, & aeque bona est proportio duorum hominum ad vnum, sicut decem ad quinque: sed non video quod bonitas ordinis partium vniuersi consistat in tali proportione, aut eam requirat, nisi c forte progressus specierum, quantum ad formas specificas est ali quo modo sicut progressus numerorum, & haec meliorari non potest, vt dictum fuit: sed in caeteris perfectionibus accidentalibus non est facile assignare aliquam proportionem mathematicam, nequ duplam, neque sesquialteram, aut quamcunque aliam: & si in aliquibus sicac cidit: consistit ergo bonitas ordinis partium vniuersi in proportione naturali secundum quam vnum natum est agere & aliud pati: vnum conseruare & aliud conseruari, & sic de caeteris: & haec proportio recipit magis & minus, & potest meliorari & deteriorari cum non consistat in indiuisibili.
Ad secundum dicendum quod bonitas eorum quae sunt ad finem pensatur non solum ex fine, quia bonus, sed ex efficacia assequendi finem: & licet finis extrinsecus vniuersi non posset meliorari, res tamen creatae possunt ipsum efficacius assequi, vt declaratum fuit, & quo ad hoc possent meliorari, & in ipsis vniuersum.
On this page