Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Deus potuerit facere aliquid melius beata virgine vel Christi humanitate et utrum modo possit quicquid unquam potuit
AiAVARITIO. AVAITA. Vtrum Deus potuerit facere aliquid melius beata virgine: & vtrum Deus potuerit. facere aliquid melius humanitate Christi: & vtrum Deus modo possit quicquid vnquam potuit. Thom ibidem ad quartum.
ONSVBVIT autem quaeri, verum Deus poituerit facere aliquid melius beata Virgine? 8 Qvtrum Deus potuerit facere allquid melius huAmanitate Christi: & vtrum modo possit quicalquid vnquam potuit.
Quantum ad primum dicendum quod Deus potuit facere & fecit aliquid melius beata Virgine, & quantum ad gradum naturae, vt angelum, & quantum ad dona gratiae, vt humanitate Christi: non potuit tamen facere quod ipsa vel alia esset mater melioris filij quo ad suppositum, quia de natura statim dicetur.
Quantum ad secundum dicendum quod Deus potuit facere, & fecit aliquid melius humanitate Christi quantum ad gradum naturae (scilicet angelum) & quantum ad dona gratiae gratis datae, ipsammet meliorauit an resurrectione Christi quantum ad corpus, & quantum ad animam secundum inferiores vires, sed nec ipsam, nec aliam naturam potuit vnire meliori supposito, propter quod gratia vnionis illius humanitatis fuit tanta quod maior ea esse non potest.
Quantum ad tertium, scilicet vtrum Deus nunc possit quicquid olim potuit, dicendum quod ad hoc quod agens possit aliquid facere requiruntur duo. Vnum ex parte agentis, scilicet quod habeat potentiam actiuam, & aliud ex parte effectus, scilicet quod subsit potentia passiua positiua, si sit agens requirens materiam vel potentiam non includens repugnantiam ad esse, si agens non requirat materiam, vt est Deus.
Ad propositum ergo dicendum quod hoc quod deus non possit nunc facere quod olim potuit, non potest esse ex defectu potentiae ex parte agentis, quia eadem potentia & aeque perfecta quae ab aeterno fuit in deo adhuc est & semper erit in eo, neex defectu potentiae passiuae positiue: quia deus non necessario talem requirit, si ergo deus non possit nunc quicquid olim potuit, hoc est solum, quia illud quod olim habuit rationem possibilis non implicantis contradictionem, vel repugnantiam aesse, nunc habet rationem possibilis, quia talem repugnantiam vel contradictionem implicat, sicut me non legere modo dum lego implicat contradictionem, & ideo non potest fieri a deo prius tamen, antequam legerem potuit deus facere quod modi non legerem, quia hoc non implicabat contradictionem, potentia tamen eadem manet in deo, manente, vel mutato possibili. & sic deus potuit olim aliqua facere, quae modo non potest, non propter amissionem alicuius potentiae, sed propter mutationem possibilis ad impossibile.
On this page