Praeambulum
Praeambulum
AM de voluntate dei. Superius determinaui magister de scientia & potentia dei, hic determinat de voluntate. Et diuiditur in partes tres. Primo enim determinat de voluntato diuina. Secundo de eius impletione. Tertio de conformitate voluntatis nostrae ad ipsum. Secunda incipit in principio 16 dist. ibi, Hic oritur quaestio. Tertia in principio 48. ibi, sciendum quoque. Prima pars est principalis lectionis. Et diuiditur in partes tres. Primo determinat de voluntate dei in se. Secundo dvoluntatis causalitate respectu creaturarum. Tertio compara multitudinem voluntatis quantum ad acceptionem nominis Secunda ibi, hoc itaque summe. Tertia ibi, hoc non est praetermittendum. Haec est sententia lectionis in generali.
INSPECIALI Vero sic procedit, & proponit prime quod voluntas dei idem est quod diuina essentia differens al ipsa solum ratione sicut & scientia, propter quam diuersitatem attribuuntur voluntati dei quae non attribuuntur scientiae dei Postea dicit quod voluntatis dei causa non est quaerenda, quia siipsa non esset causa prima & haberet aliquid majus se, est enin causa vniuersalis omnium quae sunt, non solum secundum cursum naturae, sed supernaturaliter. Postea dicit quod voluntas dei multipliciter nominatur, & aliquando accipitur proprie secundum quod ipsa est diuina essentia, aliquando vero pro praecepto, prohibitione, & consilio, permissione, & operatione voluntatis diuinae, quae omnia dicuntur voluntas dei, quia sunt signa voluntatis, non tamen illa sunt signa quod deus omnia illa velit fieri, & subdit quod prima voluntas dicitur voluntas simpl citer, aliae voluntates dicuntur voluntates signi, & differunt in hoc quod voluntas beneplaciti est aeterna, reliquae vero sunt temporales. Item voluntas beneplaciti semper impletur, reliqu vero non. Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.
On this page