Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus velit alia a se

QVAESTIO PRIMA. Vtrum deus velit alia a se. Thom. i. 9. 19. art. 2.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum deus velit alia a se. Et videtur quod non, quia cuicunque volenti sufficit aliquod volitum, tale nihil vult I praeter illud, sed deo sufficit sua bonitas. (Alioquir fuisset indigens ante mundi creationem) ergo deus nihil vuli aliud a se.

Item omnis actus voluntatis est desiderium, vel delectatio, sed nullum istorum potest habere deus respectu creaturae, ergo &c. Maior patet, quia desiderium est rei non habitae, delectatiautem reihabitae, oportet autem rem volitam esse habitam vel non habitam, quare respectu eius necessarium est actum voluntatis esse desiderium, vel delectationem. Minor probatur, quia desiderium rei non habitae poenam habet quae non potest esse in deo: delectatio autem rei de nouo habitae noua est, quae etiam non potest esse in deo, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur. Sap. 10. Diligis omnia quae sunt, & nihil odisti eoru quae fecisti: diligere autem est actus voluntatis, ergo deus vult alia a se, ea scilicet quae fecit.

RESPONSIO. Quaestio ista vnum supponit (scilicet quod in deo sit voluntas) & aliud quaerit, scilicet vtrum deus velit se solum, an & alia a se.

QUANTVM ad primum patet faciliter voluntatem esse in deo. Primo, quia illud quod pertinet ad perfectionem, & integritatem naturae intellectualis est deo attribuendum, sed voluntas pertinet ad perfectionem & integritatem naturae intel¬ lectualis, ergo &c. Minor probatur, quia sicut ad perfectionem & integritatem naturae non cognoscentis pertinet appetitus, qui dicitur naturalis, & ad perfectionem naturae sensitiuae pertinet appetitus sensitiuus, sic ad perfectionem naturae intellectualis pertinet appetitus intellectualis, qui dicitur voluntas. Secundo, quia felicitas perfecta non est sine delectatione (vt habetur ex primo & quarto Ethicorum) sed omnes confitentur deum esse felicissimum, ergo in deo est delectatio, sed haec in ipso est actus volum tatis cum in eo esse non possit actus appetitus sensitiui, ergo &c.

QUANTVM ad secundum quod quaerit quaestio, dicendum quod deus non solum vult se, sed & alia a se, quod patet primo ex comparatione potentiae ad obiectum sic, communitas obiecti non excedit latitudinem potentiae, sed bonum quod est obiectum voluntatis extendit se ad bonum diuinum & ad bona creata, ergo ad omnia haec extendit se voluntas in quocunque sit siue in deo, siue in creatura.

Secundo patetidem ex operatione diuina circa res creatas, quia omne quod agit libere, agit per voluntatem in qua est formaliter conditio libertatis, sed deus produxit, & conseruat creatu ras libere, vt probatum fuit supra dist. 35.) ergo produxit & conseuat eas per voluntatem, non ergo vult solum se, sed & alia a se. Harum autem rationum prima solum probat quod deus potest velle alia a se, & non quod actu velit, quia non oportet omnem potentiam semper actu ferri in omnia quae continentur sub communitate sui obiecti, sed secunda probat quod etiam actu velit alia a se¬

AD PRIMVM argumentum dicendum quod aliquid potest esse volitum dupliciter. Vno modo quia est commodum volenti, & tale velle oritur ex indigentia volentis vera vel aestimata, sicut esuriens, vult cibum, & auarus pecuniam, & tale velle pertinet ad amorem concupiscentiae. Alio modo est aliquid volitum, non quia sit commodum volenti sed alij, decet tamen volentem, sicut liberalis vult dare pecuniam. Primo modo deu non vult alia a se, quia bonorum nostrorum non indiget. Sed secundo modo vult, quia decet bonitatem diuinam communicari rebus creatis & manifestari in eis. Ad formam argumenti dicendum est quod cuicunque sufficit aliquod volitum tale, nihil aliud vult tanquam suum commodum, quia nullo indiget, potest tamen aliud velle propter commodum alterius, & propter suam decentiam, & sic est de deo, vt dictum est.

Ad secundum dicendum quod non omnis actus voluntatis est desiderium vel delectatio, sed solum ille qui pertinet ad amorem concupiscentiae, qui est amor commodi praesentis vel absentis, habiti vel non habiti, de quo procedit argumentum, sed in deo non ponimus hunc amorem, nec talem actum voluntatis respectu creaturarum, sed solum amorem quo vult eis bonum propter decentiam suam, non quin aliter decentia sua saluaretur, sed quia sic manifestatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1