Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus immediatius agat per intellectum per quam per voluntatem vel econverso
Von est, aqud Thomam scialis hac de re quastius. Sed cia. qua dicuntur 1. 9 14. art. 4. &. q. 19. art. 4.
SECVNDO quaeritur, vtrum deus immediatius agat per intellectum, quam per voluntatem an seconuerso. Et videtur quod per intellectum, quia res opposito modo comparantur ad deum & ad nos, quia scientia dei est causa rerum, sed nostra causatur a rebus, sed in nobis est motus a rebus ad intellectum, & mediante intellectu ad voluntatem, ergo econtrario debes esse in deo, vt in ipso sit secundum nostrum modum intelligendi: primo motus a voluntate in intellectum, & deinde ab intellectu ad res, si sic tunc deus agit immediatius per intellectum quam per voluntatem.
Item per illud vnumquodque immediatius agit per quod magis assimilatur effectui, vel effectus ipsi, quia vnumquodque agit sibi simile quantum potest, sed deus inagis assimilatur rebus vel potius res deo quantum ad intellectum quam quantum ad voluntatem, quare &c. Probatio minoris, quia res creatae potissime assimilantur deo quantum ad rationes ideales, quae pertinent ad intellectum, & non ad voluntatem, quare &c.
IN CONTRARIVM arguitur, quia ille actus magis de propinquo se habet ad productionem rerum quo posito ponitur rerum productio, quam ille quo posito non ponitur rerum productio. Sed primus est actus voluntatis, secundus autem est actus intellectus, ergo &c. Probatio minoris, quia sequitur deus vult aliquid producere, ergo illud producetur sicut est velitum produci. Sed non sequitur deus scit aliquid producere, ergo illud produceretur (multa enim scit quae non faciet) quare &c.
A RESPONSIO. Circa quaestionem istam est duplex modus dicendi. Vnus est quod Deus vel angelus immediatius attingunt effectum per intellectum quam voluntatem, quod declaratur sic, Duplex est exemplar. Vnum quod est exemplar tantum sicut imago quae est in pariete respectu imaginis quae ad eiu similitudinem fit in aere. Aliud est exemplar, quod est simul exemplar & principium factiuum, sicut est figura sigilli respectu figurae per sigillum impressae in cera. Et hoc interest inter talia exemplaria, quia respectu effectus immediatius se habet manus artificis quam primum exemplar, sicut ad imaginem sculptam in aeriimmediatius se habet manus artificis imaginem sculpentis, quam imago parietis ad cuius similitudinem alia sculpitur, sed secundum exemplar quod est factiuum immediatius se habet ad effectum, quam manus artificis, sicut figura cerae immediatius fit a sigillo, quam a manu artificis applicantis sigillum.
Ex hoc sic arguitur, exemplar factiuum immediatius attingit effectum, quam quodcunque applicans ipsum, sed idea exislens in intellectu diuino est exemplar factiuum, ergo immediatius attingit effectum quam voluntas diuina, quae quoda modo quasi manus applicat ipsam, sed si idea immediatius attingit quam voluntas, idea autem pertinet ad intellectum, patet quod intellectus immediatius se habet ad effectum quam voluntas. Maior patet, minor probatur: quia exemplar non factiuum prius imprimit suam similitudinem in oculis artificis quam imprimatur eius similitudo in materia exteriori (vt patet ir exemplo posito) nunquam enim similitudo imaginis existentiin pariete fieret per artificem in aere nisi primo imprimeretur in oculis, vel in mente artificis. Vnde artifex caecus nunquam faceret imaginem in sigillo ad similitudinem imaginis in parie te, sed idea diuina non prius imprimitur artifici quam effectui, quia intellectus diumus qui est quasi diuinus oculus nullam impressionem recipit, nec ab intellectu diuino imprimitur in voluntate, quia voluntas non est talis impressionis susceptiua, ergo ipsa non est exemplar tantum, sed exemplar factiuum, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio.
Hic autem est multiplex defectus. Primus est quia haec opinio non solum nititur probare quod intellectus se habeat magis de propinquo ad productionem rerum quam voluntas, sed etiam quod per actum intellectus res immediate producantur accipit enim quod sicut per applicationem sigilli immediate efficitur figura eius in cera, sic per applicationem ideae ad intellectum pertinentis efficitur res extra: ostensum est autem dist. 38. quod neque per actum intellectus, neque per actum voluntatis aliquid extra producitur immediate.
Secundus defectus est, quia distinctio quam ponit de exemplari nulla est, nullum enim exemplar manens sub ratione exemplaris potest esse factiuum vel impressiuum: cuius ratio est, quiomne illud quo agens agit, non vt instrumento, sed vt ratione agendi, est in agente subiectiue vel intrinsece saltem, & non solum se habet ad ipsum obiectiue & extrinsece, sicut agit ignis per calorem & securis per acutiem, & sic de caeteris, sed exemplar retentum sub ratione exemplaris, solum se habet ad artificem obiectiue (est enim illud ad quod artifex inspiciens opera "tur, vt dictum fuit supra, dist. 36. quum ageretur de ideis,) ergo nullum exemplar retentum sub ratione exemplaris potest esse principium factiuum, sicut illud quo agens formaliter agit.
Quod autem dicitur de figura sigilli, quod habet rationem exemplaris factiui respectu figurae, quae mediante sigillo imprimitur cerae, non est verum, in tali enim impressione figura sigill nullo modo habet rationem exemplaris, quia ad figuram sigilli non oportet inspicere sigillantem, imo si sigillum casu cadere in aquam, ipsa configuraretur sigillo, & caecus qui omnino ignoraret, an esset aliqua figura in sigillo aeque bene sigillaret sicut videns, non est ergo exemplar, quum ad ipsam artifex operans non inspiciat, sed est mere principium factiuum, sicut acuties in securi, de qua nullus diceret quod esset exemplar in secando, falsa est ergo illa distinctio, & per consequens falsa est major propositio, quae in hoc fundatur. Minor etiam falsa est, quia idea diuina vi idea non vt essentia diuina (quia sic omnia absoluta sunt idem cum potentia, quae est principium factiuum) sed retenta sub ratione idcae est tantum exemplar, & quum dicitur quod non, quiquod est exemplar tantum, prius imprimit similitudinem suam artifici quam materiae exteriori, verum est solum vbi artifex talis est, quod oportet eum accipere cognitionem rei fiendae ab extrinseco, Deus autem qui ex se omnia nouit habet apud se omnium rerum exemplaria absque hoc quod ipsi aliquid imprimatur
Alius est modus dicendi quem credo veriorem, quod in omni agente a proposito creato vel increato, voluntas magis de prope se habet ad productionem rei, quam intellectus, vel secundum rem, vbi intellectus & voluntas realiter differunt, vel secundum rationem, vbi differunt solum secundum rationem, vt in Deo, quod pater primo, quia in habentibus ordinem plus distant extrema ab inuicem, quam distet medium ab extremis, sed in agentea proposito siue libere, haec se habent per ordinem, scire, velle, 8 operari, ita quod scire & operari sunt extrema inter quae medium est velle, ergo magis de prope se habet velle ad operar. quam scire. Maior de se patet, probatio minoris, quod enim operari sit vltimum supponens scire & velle, patet: quia aliter non esset opus a nostro proposito. Item constat quod velle supponit scire: ergo velle est medium inter scire & operari.
Secundo patet idem sic, qualem ordinem realem habent actus voluntatis, & intellectus in illis, in quibus differunt realiter, talem ordinem rationis habent in illis in quibus differunt solum secundum rationem, sed in nobis, in quibus differunt realiter habent talem ordinem realem quod actus voluntatis immediatius se habet ad operationem artis, quam actus intellectus etiam secundum istos, ergo in Deo in quo actus intellectus & voluntatis solum differunt secundum rationem, talis est ordo rationis, quod actus voluntatis immediatius se habe ad productionem rerum creatarum quae producuntur per artem diuinam, quam actus intellectus.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod opposito modo comparantur res ad nos, & ad Deum quoad scire quia scientia nostra causatur a rebus, scientia autem Dei ess causa rerum, sed supposito scire, simili modo se habet Deus ad producendum res creatas, sicut nos ad producendum res artificiales quantum ad hoc quod vtrobique immediatius se habet ad productionem rerum voluntas, quam intellectus.
AD SECVNDVM quum dicitur quod per illud agit immediatius, per quod magis assimilatur effectui, vel effectus, ipsi. Dicendum quod hoc non habet veritatem in his quae fiunt per artem, quia artifex non assimilat sibi, vel alicui quod in ipso sit principium agendi effectum quem facit: sed exemplari vel ei quod concipit (quod idem est) exemplar autem nihil est suiipsius artificis, nisi per accidens inquantum posset contingere quod aliquis vellet seipsum depingere vtens seipso vt exemplari, sed ea quae sunt per accidens non cadunt sub arte. Vnde actio artis non est vniuoca: & per assimilationem artificiati ad artificem, vel ad aliquid quod in ipso fit principium agendi, sed est per assimilationem artificiati ad exemplar quod artifex inspicit vel concipit, quia exemplar inquantum huius nullo modo est principium factiuum. quum ergo Deus perducat res per artem nulla est quaerenda assimilatio rerum ad Deum secundum id quo agit, sed secundum exemplar quod inspicit, & illud est idea qua primo & principaliter pertinet ad intellectum, non vt principium quo agit, sed solum vt exemplar quod inspicit. In naturalibus etiam maior propositio non habet veritatem, quia sicut effectus magis assimilatur principali agenti, quam instrumentali, sicut situs plus assimilatur patri, quam semini, licet instrumentum immediatius se habeat ad effectum quam principale agens, sic effectus magis assimilatur principali principio agendi, licet sit remotius, quam minus principali, licet sit propinquius: vnde in nulla materia maior propositio habet vniuersaliter veritatem. Posset etiam dici ad minorem, quod res non magis assimilatur Deo quantum ad intellectum, quam quantum ad voluntatem, quia idea ad quam est assimilatio nihil est ipsius intellectus nisi obiectiue, secundum quem modum ipsa se habet (licet secundario) ad voluntatem: sicut enim intellectus diuinus apprehendit essentiam suam vt imitabilem a creaturis, sic voluntas diuina vult eam imitari a creaturis.
On this page