Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum voluntas Dei congrue distinguatur in voluntatem signi et in voluntatem beneplaciti
VIR.TIO TEITIA Vtrum voluntas congrue distinguatur in voluntatem signi & beneplaciti. Thum. l. 4. 1. . 11.
TERTIO quaeritur vtrum voluntas congtue di stinguatur in voluntatem signi & beneplaciti. Ei videtur o non, quia Deus nihil operatur nisi volens, omius ergo operatio Dei pertinet ad volun qi tatem beneplaciti, sed voluntas signi distinguitur contra voluntatem beneplaciti, ergo operatio non pertinet ad voluntatem signi, cuius oppositum dicitur in litera.
Item aut illud quod Deus vult voluntate signi, vult voluntate beneplaciti, aut non, si non falsa sunt signa quibus signatum non concordat, si sic frustra distinguitur vna contra alteram.
RESPONSIO. Communiter dicitur quod distinctio voluntatis diuinae in voluntatem beneplaciti, & in voluntatem signi est distinctio voluntatis in voluntatem proprie dictam, & metaphorice, na voluntas beneplaciti est voluntas proprie di¬ cta, vel actus suus volendi quo aliquid sibi placet, sed voluntas signi dicitur metaphorice voluntas Dei, eo modo quo signum nominatur metaphorice nomine rei cuius est signum, vt imago Herculis vocatur Hercules.
Et hoc potest esse dupliciter, vno modo ratione similitudinis inter signum & signatum, vt in exemplo iam posito. Alio modo ratione proportionis quasi arguendo, quod sicut se habent signum & signatum in vno, sic se habeant in alio. Et sic es in proposito nostro. Quia enim in nobis ille qui praecipit, vel consulit aliquid fieri, videtur illud velle: similiter qui prohibe aliquid fieri videtur velle illud non fieri: qui autem aliquid facit, vult illud fieri, qui vero permittit aliquid fieri, cum possi impedire, videtur illud velle. Ideo in Deo idem ponitur, scilicet, quod praeceptum, consilium, prohibitio, operatio, & permissio sunt vel dicuntur voluntas diuina propter dictam similitudinem vel magis proportionem.
Sufficientia autem signorum vel voluntatum signi (quod idem est) dupliciter accipitur. Vno modo ex parte volitorum Alio modo ex parte volentis. Ex parte volitorum sic, quia signum aut est respectu boni, aut mali: si respectu mali, aut negatiue, & sic est prohibitio, aut affirmatiue, & sic est permissio. Si respectu boni, aut boni praesentis, & sic est operatio, aut futuri, & sic sunt praeceptum & consilium: praeceptum quidem respectu boni necessarij ad salutem, consilium vero respectu boni supererogationis. Ex parte vero volentis sic, quia signum voluntatis diuinae aui significat id quod Deus vult facere per seipsum, aut per alium. Si per seipsum aut directe tanquam per se agens, & sic est operatio, aut interpraetatiue, & sic est permissio, sicut dicimus illum facere, qui permittit quum possit impedire. Si vero sit signum eius quod vult facere per alium, aut hoc est respectu boni faciendi, aut mali vitandi, si respectu boni faciendi, vel est respectu boni necessarij ad salutem, vel respectu boni supererogationis. Si respectu boni necessarij ad salutem, sic est praeceptum, si respectu boni supererogationis, sic est consilium, si vero sit respectu mali vitandi, sic est prohibitio. Et sic in vniuerso voluntas signi in quinque diuiditur, in praeceptum, consilium, prohibitionem, operationem, quod permissionem, quae in hoc versu continentur, Praecipit & prohibet, permittit, consulit, implet.
Vel aliter sic, quod quum duplex sit voluntas diuina, scilicet antecedens & consequens (vt patebit sequente distinctione) quaedam sunt signa voluntatis antecedentis, & quaedam consequentis: signa autem voluntatis antecedentis aut sunt respectu boni prosequendi, aut respectu mali fugiendi. Si respectu boni pro sequendi aut respectu boni necessarij ad salutem, & sic est praeceptum, aut respectu boni supererogationis, & sic est consilium. Si vero sint respectu mali fugiendi, sic est prohibitio. Sunt autem duo signa respectu boni, & vnum tantum respectu maliquia nullum malum licitum est fieri, propter quod omne malum est prohibitum. Sed bonorum quoddam est, quod non potest licite omitti, & de hoc est praeceptum. Aliud vero potes licite omitti, & de hoc est consilium. Signum autem voluntatis consequentis aut est respectu boni quod sit, & sic est operatio, vel respectu mali quod fit, & sic est permissio.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod voluntasigni, quae est operatio non distinguitur a voluntate beneplaciti, quasi non sint vniformiter de eodem, sed quia voluntas benepli citi est voluntas proprie, & operatio non dicitur voluntas Dei nisi metaphorice sicut signum, quemadmodum vrina dicitur sana
Ad secundum dicendum quod illud quod Deus vult voluntate signi quandoque vult voluntate beneplaciti, nec tamen propter hoc frustra distinguitur vna contra alteram, quia non secundum eandem rationem conuenit nomen voluntatis vtriq vt dictum est, quandoque vero non vult Deus voluntate beneplaciti quod dicitur velle voluntate signi, nec tamen propter hoc signa dicenda sunt falsa, quia non sumuntur proprie, sed metapnorice, vt quia sic est in nobis, similiter attribuimus Deo, non quidem intendentes illud idem esse in Deo, sed aliquid correspondens, prout naturae diuinae conuenit quemadmodum Dec attribuimus esse iratum (metaphorice quidem) sed non false.
On this page