Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XLVI. Sententia literae huius distinctionis in generali & speciali.

HIC ORITVR quaestio. Superius determinaduit magister de voluntate diuina in se, hic determinat de eius impletione. Et diuiditur in duas partes. Primo determinat de quibusdam qua qi videntur impedire impletionem diuinae voluntatis. Secundo probat eam efficacem in omnibus. Secunda incipit in principio 47. dist. voluntas quippe Dei. prima est principalis lectionis. Et diuiditur in duas secundum duas quaestio¬ nes quas mouet. Primo enim quaerit vtrum omne quod vult Deus, fiat. Secundo vtrum aliquid fiat quod Deus non vult fieri. Secunda ibi, Ideóque cum constet. Secunda istarum diuiditur in tres partes. Primo mouet quaestionem. Secundo tangit super hoc diuersas opiniones. Tertio prosequitur. Secunda ibi, Supe hoc diuersi. Tertia ibi, Qui enim dicunt Deum. Haec vltima diuiditur in tres partes. Primo enim prosequitur opinionem primam. Secundo istam. Tertio elicit alteram istarum. Secunda ibi, Illi vero. Tertia ibi. Haec igitur & alia. Secunda istarum diuiditur in tres partes. Primo enim secundum opinionem illam respondet ad rationes alterius partis. Secundo confirmat opinionem istam. Tertio determinat quoddam dubium. Secunda ibi, Si quis igitur diligenter. Tertia ibi, Iam sufficienter dictum est. Et haec est diuisio lectionis & sententia in generali.

IN SPECIALI vero sic procedit. Et proponit primo quod voluntas beneplaciti cassari non potest. Deinde quaerit vtrum Deus aliquid voluerit quod factum non fuerit, & probat quod sic, quia vult omnes homines saluos fieri non tamen saluantur. Voluitque congregare omnes filios Hierusalem, qui tamen non fuerunt congregati. Et respondet magister quod omnino quaecunque vult fiunt: illa autem de quibus obiectum est non simpliciter voluit, sed magis quod verba illa proferantur ad denotam dum o quicunque saluantur & congregantur sola Dei voluntate saluantur & congregantur sicut dicitur Ioan. 1. Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, non quia omne illuminentur a vero lumine gratiae, sed quia non illuminantur nisi ab ipso. Postea quaerit vtrum mala fiant ipso volente. Posteponit opiniones iuxta hoc dicens, quod quidam dicunt quod sic vult Deus mala esse vel fieri, quidam vero dicunt contrarium, vtrique tamen in hoc concordant quod Deus non vult mala. Posteinducit tres rationes per quas prima opinio confirmatur. Quarum prima est potentiae omnipotentis resisti non potest, sed si deus vellet mala non fieri cum tamen fiant, voluntas dei non impleretur, sed ei resisteretur, quod est inconueniens: vult ergo deus mala fieri. Secunda ratio talis est, aut deus vult mala fieri aut non fieri, sed non vult non fieri, ergo fieri vult. Minor patet, scilicet hoc quod non vult non fieri, quia si vellet non fieri, nunquam fierent, voluntati enim eius nihil resistit. Tertia ratio talis est, deus vult omne bonum, sed bonum est mala fieri, nisi enim esset bonum, non permitterentur fieri, ergo deus vult fieri mala. Post. ea ponit responsiones eorum quae sunt de altera opinione. Ad istas rationes, respondet autem ad duas primas, quia non est concedendum quod deus velit fieri mala, quia sic esset iniquus, nec quod vult non fieri, quia sic nunquam fierent: sed est dicendum quod non vult ea fieri, & quod arguitur tertio, quod mala fiern est bonum. Dicendum quod non est bonum simpliciter, sed est bonum inquantum ex malis possunt elici bona: & etiam incidemter dicitur quod aliquid est bonum in se, & facienti, & ei cui fit, vt praedicare fidelibus veritatem propter deum. Aliud est bonum in se & ei cui fit, sed non facienti, vt dare eleemosynam pauperi, non propter deum. Aliquid est in se malum & facienti, sed ex et proueniunt aliqua bona, vt mala quae faciunt ad pulchritudine vniuersi & perfectum peccantis, ex malis enim pene multa bona proueniunt. Postea confirmat hanc opinionem, scilicet quod deus non velit mala fieri, quod probat per hoc quod si deo volenti fierent mala, fierent deo auctore: ergo deus est auctor, quod homo fit deterior, quod incoueniens esset de quolibet sapiente. Item probat expresse per auctoritate Augustini, quod deus non est auctor, quod homo sit deterior vel peccator. Item deus non est causa tendendi in non esse, malum tendit ad non esse, ergo deo auctore non fiunt mala. Postea secundo arguit quod secundum quosdam verum est a deo, sed mala fieri est verum, ergo ipso facto malum est a deo. Et respondet quod ipsa res dicta (scilicet malum) non est a deo, sed locutio quae est vera. Vitimo probat magister primum, scilicet quod deus non vult mala fieri. Et in hoc terminatur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum