Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum voluntas Dei semper efficaciter impleatur
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum dei voluntas semper efficaciter impleatur. Et videtur quod non, quia omnis effectus qui est causa quae impediri non potest; est necessarius, sed non omnia quae sunt a deo sunt necessaria, ergo voluntas dei mediante qua producit quicquid producit, poteli impediri, non ergo semper efficaciter impletur.
Item primae ad Timo. 2. dicitur quod deus vult omnes homi¬ nes saluos fieri, non saluantur, ergo voluntas Dei non semper impletur.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Sapien. 12 subest enim tibi quum volueris posse, sed voluntas cui subest potestas, efficaciter impletur, ergo &c.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quod voluntas Dei semper infallibiliter impletur, loquendo de voluntate beneplaciti, non signi. Secundum est, quod licet infallibiliter impleatur, tamen non imponit necessitatem rebus.
PRIMVM patet ficilla voluntas quae agit per talem potentiam, quae impediii non potest, nec in se, nec in mediis per quae agit, semper infallibiliter producit suum effectum, sed voluntas diuina agit per talem potentiam quae impediri non potest, nec in se, nec in mediis per quae agit, ergo semper & infalli biliter producit suum effectum. Maior est clara de se, sed mino probatur, quia voluntas diuina agit per potentiam diuinam exequentem illud quod scientia dictat, & voluntas imperat, vt dicti fuit supra, dist. 38. potentia autem diuina non potest impediri in si (non enim potest deficere omnino, sicut ignis potest extingui, nec minui, sicut calor vel alia qualitas potest remitti in tantum vt non possit in effectum in quem alias posset) nec potest impedir in mediis per quae agit, tum quia sine quocunque medio agente potentia diuina producere potest omne producibile quod noimplicat contradictionem, in productione etiam rerum non supponit necessario subiectum, tum quia si quandoque agat mediante alio, & supposito subiecto, tamen excludere potest omne impedimentum incidens circa medium per quod agit, vel circa subiectum in quod agit: Nam Deus potest omne quod non implicat contradictionem (vt dictum fuit supra) sed non potest velle auquid quod implicet contradictionem, quia illud non potest habere rtionem entis aut boni, ergo nihil quod Deus velit fieri, potest hibere impedimentum cuius amotio implicet contradictionem, potes ergo omne tale impedimentum per diuinam potentiam amoueri, & sic impediri non potest, nec in se, nec in mediis per qu agit, nec per subiectum in quod agit: & hoc est quod dicit Arist 9. Met. quod volens & eligens statim agit ea, quorum habet potentiam, nec oportet addere si non aliquid impediat, quia potenti simpliciter excludit omne impedimentum. & sic patet primum
QVANTVM ad secundum ( scilicet quod voluntas Dei nullam necessitatem imponit rebus volitis) sciendum od loquendo dnecessitate simpliciter, voluntas diuina, nec imponit, nec impe nere potest rebus necessitatem, nec res creatae sunt capaces talis necessitatis. Cuius ratio est. Primo ex parte voluntatis diuinae, quia agens libere, per actionem liberam non potest tribuerrei productae, quod non possit non esse simpliciter & absolute quocunque agente, sed voluntas diuina libere producit res creatas (vt probatum fuit supra) ergo non potest conferre rebus creatis, quod non possint non esse simpliciter & absolute quocunque agente. Minor iam patet, sed maior probatur, quia haec est natura agentis libere, quod agens quantum est de se potest agere & non agere, & per consequens res potest esse & non esse, propter quod per talem actionem nunquam potest habere absolutâm necessitatem. Per idem patet quod res creatae non sunt capaces talis necessitatis, quia illud quod secundum se totum dependet ab alio in fieri & in esse non potest esse necessarium simpliciter & absolute, nisi illud a quo dependet influat in ipsum ex necessitate, sed res creatae totaliter dependent a Deo in fieri, & in esse, ergo non possunt esse necessariae, nisi dicatur quod Deuinfluat in eas ex necessitate: quod non est verum: solum erge illa sunt necessaria simpliciter & absolute, ad quae est actio diuina ex necessitate, & tales sunt solae personae diuinae.
Si vero loquamur de necessitate quam res creatae habere possunt sub libertate diuina per causas medias. Sic dicendum est quod non omnes res de necessitate eueniunt, sed quaedam sic & quaedam non. Cuius ratio est, quia agens per intellectum & voluntatem producit effectum, non qualis est ipse, sed qualem praeconcipit & vult producere, alias non ageret per intellectum & voluntatem, sed Deus qui est agens per intellectum & voluntatem eadem scientia & voluntate potest praeconcipere, & velle quaedam euenire mediantibus causis necessariis, & haec vocantur inter res creatas necessaria, et alia euenire mediantibus causis contingentibus, & haec dicuntur contingentia, ergo voluntas diuina non imponit omnibus rebus volitis necessitatem sed quibusdam imponit necessitatem, qualem capere possum res creatae, & permittit libertas voluntatis diuinae, aliis autem imponit contingentiam duplicem, vnam respectu sui (quia libere vult) & haec est communis omnibus creatis, aliam respectu causarum mediarum, quae est quibusdam specialis.
Ex quo patent duo. Primum est, quod non bene dicunt illi qui dicunt quod omnia de necessitate eueniunt per comparationem ad voluntatem diuinam, quia vt visum est, omnia respectu volumtatis diuinae eueniunt libere, & ideo absolut e loquendo possunm non euenire quamuis (stante suppositione quod sint volita) non possunt non euenire, sed haec est necessitas suppositionis tantum
Secundum est quod necessitas & contingentia quae est in rebus per comparationem ad causas medias est intenta & ordinata a voluntate diuina, propter quod male dicunt qui ean reducunt solum in causas medias, sequeretur enim quod non esset intenta, sed casualis, quod non est verum.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod non omnis effectus qui est a causa quae impediri non potest est necessarius, nisi causa illa agat ex necessitate naturae, si vero agai libere non est verum, quia quod agit libere potest non agere, & per consequens effectus potest non esse, talis autem est voluntas diuina (vt declaratum est,) quare &c.
Ad secundum dicendum quod verbum apostoli propter quod forte introducta est quaestio tripliciter exponitur. Vno modo ad Aug. in fine enchiridij sic, quod talis modus loquendi est in dicto apostoli sicut si in vna ciuitate esset tantum vnus magister qui doceret pueros, tunc enim posset dici quod ille magister docerei omnes pueros ciuitatis, non quia omnes docerentur, sed quia nullus doceretur nisi per eum. Simili modo dicit Apostolus quod Deus vult omnes homines saluos fieri, non quia omnes velit saluari, sed quia nullus saluatur nisi per eius voluntatem. Secundo modo exponitur ab eodem ibidem (scilicet quod ibi fit distributio pro generibus singulorum & non pro singulis generum) vt sit sensus quo de singulis generibus hominum vult Deus aliquos saluos fieri. Tertio modo exponitur a Damas. lib. 2. cap. vltimo & penultimo, vbi distinguit voluntatem Dei in antecedentem & consequentem, & dicit quod Deus vult omnes homines saluos fieri voluntate antecedente, non autem voluntate consequente. Quid autem vocetur secundum ipsum voluntas antecedens & consequens, notandum quod in voluntate diuina cum sit summe simplex non potest diuersitas inueniri, ratione tamen voliti nihil prohibet eam diuersimode considerari, secundum diuersas conditiones volitorum. Volitum autem de quo nunc loquimur est creatura rationalis quae est ordinabilis in beatitudinem in qua est duo considerare, scilicet id quod ordinatur, & auxilia quibus iuuatur ad consequendum finem ad quem ordinatur: & secundum vtrumque istorum accipi potest distinctio voluntatis in antecedentem & consequentem, in eo enim quod ordinatur ad beatitudinem est considerare naturam & personam, quantum ad naturam Deus vult omnes homines saluos fieri inquantu dedit omnibus naturam capacem beatitudinis, & ordinabilem ad beatitudinem. Quantum vero ad personam non vult omnes homines saluos fieri. Actiones autem sunt personae & suppositi, & quia multi deuiant a fine vltimo per suas actiones prauas, ideo quantum ad ea quae sunt personae non vult Deus omnes saluos fieri. Prima autem voluntas dicitur antecedens. Secunda consequens, quia prius est considerare naturam ordinabilem in finem quam actiones personae quibus finem consequitur vel ab ipso deuiat, & sic patet quod quantum ad id quod in finem vltimu ordinatur, Deus voluntate antecedente vult omnes saluos fieri: & non voluntate consequente, patet item quod sit ibi volumtas antecedens & consequens. Item secundo quantum ad auxilia quibus creatura iuuatur, potest eadem distinctio voluntatis sumi, sunt enim quaedam communia auxilia quae dantur omnibus vt salui fiant, scilicet liberum arbitrium, praecepta, consilia & huiusmodi quibus omnes possunt dirigi in his quae pertinent ad salutem sunt nihilominus quaedam specialia, vt gratia, virtutes, perseuerantia in bono & huiusmodi quae dantur quibusdam specialiter & singulariter. Quia autem commune praecedit ordine naturae id quod est speciale, voluntas diuina prout respectu communia dicitur antecedens pro vt specialia dicitur consequens, & isto modo vult Deus omnes homines saluos fieri voluntate antecedente non autem voluntate consequente. Voluntas autem antecedems non semper impletur, quia non est voluntas simpliciter, nec volitum voluntate antecedente solum, est volitum simpliciter, sed secundum quid. Nam voluntas de salute alicuius est voluntas practica quae necessario respicit conditiones particulares suppositorum quorum sunt actiones, hoc autem non facit antecedens sed consequens, & ideo quae vult Deus voluntate antecedente solum, non simpliciter vult propter quod non oportet impleri.
On this page