Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus velit mala fieri
SECVNDVM quaeritur vtrum Deus velit mala fieri. Et videtur quod sic, quia Deus vult omne bonum, & omne quod confert ad perfectionem vniuersi quam principaliter intendit. sed mala fieri est bonum, confert etiam ad perfectionem vniuersi, ergo &c. Minor probatur per August. in enchiridio vbi dicit sic, Quamuis ea quae mala sunt inquantum mala sunt non sint bona, tamen vt non solum bona, sed etiam sint mala: bonum est. Et rursus Aug. in Enchir. dicit quod illud quod dicitur malum bene ordinatum & loco suo positum eminentius commendat bona vt magis placeant & laudabiliora existant. Malum etiam confert ad perfectionem vniuersi ( dicente Dionys. 3. de diui. no.) malum erit ad omnes, id est, quod vniuersi perfectionem conferens.
Item sicut deus est auctor gratiae ita & naturae, sed deus vult mala poenae fieri, quae tamen priuant bonum naturae, ergo vuli similiter fieri mala culpae, quae priuant bonum gratiae.
IN CONTRARIVM est, quia voluntas Dei sequitur solam notitiam approbationis, sed per notitiam approbationis Deus nescit mala fieri, iuxta illud Abachuc I. Mundi sunt oculi tui, ne videant malum, & ad iniquitatem respicere non poteris, ergo voluntas Dei non potest esse malorum, vt fiant.
RESPONSIO. Quum omnis motus & actio sortiatur rationem ex termino, mala autem facere vel fieri nominet actionem, vel motum seu passionem tendentem in malum tanquam in terminum, clarum est quod mala facere vel fieri est malum, ppter quod sicut mala possunt esse a Deo volita, sic malfieri potest esse volitum a Deo, aliter non. Dicenda sunt ergi tria ad quaestionem propositam. Primum est, quod nullum malum culpae vel poenae, potest esse per se volitum a Deo seu quocunqu alio. Secundum est, quod mala poenae vel naturae possunt esse volita a Deo per accidens. Tertium est, quod mala culpae non possunt esse volita a Deo, nec per se, nec per accidens.
PRIMVM patet, scilicet quod mala culpae vel poenae non possunt esse per se volita a quocunque, quia malum esse per se volitum, est malum esse volitum sub ratione mali, sic enim malum per se sumitur, & non aliter, sed malum esse volitum sub ratione mali implicat contradictionem, quum omne volitum sit volitum sub ratione boni quae est communis & for malis ratio obiecti voluntatis, ergo nullum malum potest esse a quocunque per se volitum. Huic concordat dictum Dionys. 4 de diui. nomi. quod nullus aspiciens ad malum operatur, quod tamen esset possibile, si malum posset esse volitum per se, quia ad velle sequitur operari.
Secundum patet, scilicet quod mala poenae vel naturae possum esse volita a Deo per accidens, quia omne quod potest habere rationem boni secundum iudicium rectae rationis potest habere rationem recte voliti, sed malum naturae & poenae potest habere rationem boni per accidens secundum iudicium recti rationis, ergo talia possunt per accidens esse volita. Maior patet, sed minor declaratur, quia malum ex quo majus bonum sequitur quam sit bonum, quod per ipsum priuatur, habet rationem boni saltem per accidens, si tamen vtrunque bonum non possit simul haberi, bonum enim est propter majus bonum dimittere minus bonum, quando simul vtrunque haberi non potest, sed ex malo naturae & poenae, sequitur majus bonum, quam sit illud quod per talia mala priuatur: ergo malum naturae vel poenae habet vel habere potest rationem boni. Adhuminor istius prosyllogismi probatur, quia nisi elementa quantum ad aliquid corrumperentur mixta non generarentur, & sic periret multae species vniuersi, nisi etiam multa ex mixtis corrumperentur viuentia (vt iumenta & homines) non permanerent, nutriuntur enim ex eis, & sic ex corruptione talium sequitur majus bonum quam priuetur. Similiter per malum poenae puniuntur culpae, & sic ordinantur ad bonum iustitiae, multo autem magis bonum est bonum iustitiae communis, quod resultat ex malo poenae, quo culpa punitur, quam sit bonum naturae in persona singulari quod per poenam priuatur, & sic patet minor: sequitur ergo conclusio, scilicet, quod mala naturae & poenae possunt esse volita a Deo per accidens.
TERTIVM patet, scilicet quod mala culpae non possunt esse a Deo volita, nec per se, nec per accidens, & idem est de quacunque voluntate sequente rectam rationem: Quod non per se, patet iam ex dictis: Quod nec per accidens probatur sic, sicut se habet appetitus sensitiuus ad malum, quod non est conueniens secundum sensum, sic se habet voluntas ad malum, quod non est conueniens secundum intellectum, & voluntas recta ad malum, quod non est conueniens secundum intellectum rectum sed appetitus sensitiuus nullo modo potest appetere illud quod non iudicatur conueniens secundum sensum, nec voluntas absolute potest velle illud quod ab intellectu non iudicatur conueniens: ergo nec voluntas recta potest recte velle illud quod non iudicatur conueniens secundum intellectum rectum, sec malum culpae non potest iudicari conueniens intellectui recto quia sicut malum poenae sensibilis consistit in hoc quod est ess. repugnans sensui, ita malum culpae consistit in hoc quod est ess repugnans rectae rationi, propter quod impossibile est & conrradictionem implicans quod malum culpae sit consonum recta rationi, quum oppositum sit de ratione eius, ergo voluntas bona non potest velle malum culpae, & sic patet tertium.
AD RATIONES in oppositum dicendum. Ad primam concedendo maiorem, sed negando minorem, & quum probatur per Augustinum in Enchiridio, qui videtur innuere quod mala esse vel fieri sit bonum: & pertinet ad perfectionem vniuersi. Dicendum quod illud primum est intelligendum per accidens, & non per se, & solum de malo naturae & poenae, non autem de malis culpae: Quod autem mala posita iuxta bona reddant ea commendabiliora, verum est secundum apparentiam, non autem secundum existentiam, & illud non est tantum bonum sicut est illud quod per culpam priuatur: & ideo propter illud bonum apparens malum culpae non est licitum, nec eligendum. Quod autem dicit Dionys. quod malum erit ad omnes, id est, ad vniuersi perfectionem conferens, non dici asserendo, sed ducendo ad inconueniens, vnde & habet pro inconuenienti, quod malum sit de perfectione vniuersi.
Ad secundum dicendum quod non est simile de malo poenae quod priuat bonum naturae, & de malo culpae quod priuat bonum gratiae, quia bonum naturae, quod priuatur per malum poenae, potest recompensari per majus bonum naturae vel gratiae: potest etiam esse consonum rectae rationi, & sic habere rationem boni, sed bonum gratiae quod priuatur per malum culpae non potest recompensari per majus bonum naturae, nec potest esse consonum rectae rationi (vt declaratum est) propter quod nunquam potest habere rationem boni, nec recte voliti.
On this page