Text List

Praeambulum

Praeambulum

BISTIRCIIO TLVII. Sententia literae huius distinctionis in generali & spec iali.

VOLVNTAS quippe dei. Superius magister remouit ea quae videntur effectum voluntatis diuinae impedire, hic vero determinat quomodo ipsa llvoluntas efficaciter impleatur. Et diuiditur in duas partes. Primo determinat suum intentum. Secundo excludit dubitationem incidentem circa determinata Secunda ibi, Sed attendendum. Haec secunda diuiditur in tres. Primo mouet dubitationem. Secundo soluit. Tertio ex solutione concludit suum principale intentum. Secunda ibi, Vnum vi supra diximus. Tertia ibi, Ex praedictis liquet. Et haec est sententia lectionis in generali.

IN SPECIALI vero sic procedit, & proponit prime quod voluntas dei est efficax, & nihil fit contra eam, multa tamen fiunt praeter eam, & dicit quod voluntas dei semper impletur quando bene facit creatura, aut quando de mala faciente ordinat deus vt vult. Postea mouet dubitationem, quomodo po set aliquid fieri contra voluntatem dei, quum dictum sit quod voluntati eius nihil resistat. Item quomodo quod est contra voluntatem, non est praeter eam. Postea respondet, dicens quod solutio apparet distinguendo voluntatem, voluntas enim aliquando nominat ipsam diuinam essentiam, aliquando praecepta vel prohibitiones, aliquando autem eius permissionem. contra ipsam voluntatem nihil fit, contra praecepta vel prohibitiones quae sunt signa voluntatis, bene potest aliquid fieri, praete voluntatem tamen quae deus est, aliquid fit vt mala, sed non praeter eius permissionem. Ostendit enim per auctoritates. quod mala voluntati diuinae resistentia ei obsequantur. Vitimo recapitulat determinata. Et ostendit quod non omnia quae deus praecepit, voluit, vel quae prohibuit, noluit ita fieri, sed ex alia ratione, quia ad illa se habuit ad modum volenti. Et in hnatur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum