Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquid possit fieri praeter voluntatem divinam

QYAISTIO. PIIMA. Vtrum aliquid possit fieri praeter tatem diuinam. Nihil Thom.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum aliquid possit fieri praeter voluntatem diuinam. Et videtur quod non, quia nullus effectus potest subterfugere causalitatem causae vniuersa ellissimae, sed voluntas diuina est causa vniuersalissima, ergo nullus effectus potest eius causalitatem subterfugere: nihil ergo potest fieri praeter eam.

Item nihil potest fieri contra voluntatem diuinam (alioquin ipsa non semper impleretur cuius oppositum prius probatum est) sed quod fit praeter eam, sit contra eam, secundum illud Matt. 12. Qui non est mecum, contra me est, ergo nihil potest fier praeter eam¬

INCONTRARIVM est, quia idem est fieri Deo volente & Deo auctore, sed multa fiunt quae Deus non facit, vt mala culpae, ergo illa non vult, fiunt ergo praeter voluntatem Dei

RESPONSIO. Videndum est primo quid esl fieri contra voluntatem Dei vel praeter eam, & tunc applicabitur ad quaestionem. Sciendum ergo quod sicut est in naturalibus, sic aliquo modo est in proposito nostro. In naturalibus autem sic est? illud dicitur esse vel fieri secundum naturam quod est vel fit secundum inclinationem naturae, vt quod graue, puta lapis, moueatur deorsum, sed contra naturam fit quod fit contra inclinationem naturae, vt lapis moueatur sursum, sed praeter naturam fit quod nec fit secundum inclinationem naturae, nec contra eo quod natura nullam inclinationem habet ad hoc vel ad suum oppositum, sicut cum ex ligno fit statua. Similiter est circa voluntatem, quia illud dicitur fieri secundum voluntatem quod fit secundum inclinationem voluntatis, & cum inclinatio voluntatis fit finis actus volendi, omne quod fit secundum voluntatem, est volitum fieri, illud autem fit contra voluntatem, quod fit contra inclinationem voluntatis quando aliquid fiquod voluntas vult non fieri, sed praeter voluntatem fit id dequo non est inclinatio voluntatis vt fiat vel non fiat.

Modo ad propositum voluntas diuina distinguitur in voluntatem beneplaciti & in voluntatem signi & rursus voluntas beneplaciti distinguitur in antecedentem, quae est solum quaedam velleitas, & consequentem quae est voluntas simpliciter. Si erge loquamur de voluntate antecedente, sic multa fiunt praeter eam & contra eam. Cuius ratio est, quia potentia ad vnum oppositorum stat cum actu alterius, posse enim non currere stat cum hoquod est actu sedere, sed voluntas antecedens est de euentu rerum solum in vniuer sali & in potentia, sicut Deus dicitur velle omnes homines saluos fieri, quatenus dedit omnibus naturam ordinabilem in beatitudinem, & omnibus quantum in ipso est praebet auxilia communia quibus possunt ad beatitudinem dirigi & eam mereri, ergo talis voluntas potest stare cum actuali euentu opposito, vtpote quod iste non saluetur.

Si vero loquamur de voluntate consequente sic nihil fit nec fieri potest contra eam, quia illud quod est volitum voluntate consequente est volitum simpliciter quod semper impletur, vt patuit in praecedenti distin. sed nihil dicitur fieri contra voluntatem, nisi quando non impletur quod est volitum fier vel non fieri (vt expositum est) ergo nihil potest fieri contrvoluntatem consequentem, potest tamen aliquid fieri praete eam: quia aliqua sunt de quibus nullo modo est voluntas consequens vt fiant vel non fiant, sicut sunt mala culpae. Non enim vult Deus talia mala fieri, quia iam esset auctor malorum. Ne rursus vult non fieri, quia nullo modo fierent, & ideo nullo modo talia fiunt secundum voluntatem diuinam, neque contra voluntatem, sed praeter voluntatem. Et idem forte diceret aliquis de quibusdam bonis quae fiunt mere a libero arbitrio, sed non de omnibus, quia bona quae fiunt a praedestinatis & eos quoquo modo iuuant ad salutem, cadunt sub voluntate Dei, sicut sub praedestinatione (quemadmodum dictum fuit prius sed de bonis pure moralibus & non meritoriis in non praedestinatis, quod haec sint volita a Deo, ratio naturalis non habet nec fides cogit ad hoc quin respectu talium & malorum oppositorum voluntas diuina possit se habere per indifferentiam vt non sit plus de vno quam de alio, & de malis quidem omnes concordant, de bonis vero pauci sic loquuntur.

Loquendo autem de voluntate signi cum sint quaedam signa voluntatis antecedentis, & quaedam voluntatis consequentis contra signa voluntatis antecedentis, & praeter ea multa fiunt, quemadmodum dictum est de voluntate antecedente. Multa enim hunt contra praeceptum, prohibitionem & consilium, & etiam praeter ea, quia nullum eorum, est de omnibus. Signa vero voiuntatis consequentis sunt operatio & permissio, contra operationem nihil potest fieri, quia contradictionem implicat q aliquid fit operatum & non sit factum, multa tamen fiunt prae ter eam quia operatio vt est signum voluntatis diuinae proui nunc loquimur, aut est solum eorum quae Deus facit per se & - immediate (vt dictum fuit supra) aut solum eorum quae facit per se, vel inspirat fieri per alterum, sed constat quod praeter haec sunt omnia mala & forte aliqua bona, ergo praeter operationem vi sumitur tanquam signum voluntatis diuinae multa fiunt.

De permissione vero clarum est quod nihil potest fieri contra eam, quia nihil potest fieri quod Deus velit impedire, permittit ergo fieri quicquid fit. Sed vtrum aliquid possit fieri praeter per missionem: patet quod si accipiatur permissio secundum generalem rationem nominis (prout permitti dicit quicquid non impeditur sic praeter permissionem nihil posset fieri: non enim potest fie¬ rn nisi quod non impeditur fieri. Sed non videtur permissio vt distinguitur contra alia signa voluntatis diuinae ita generaliter accipi, sed solum accipitur pro eo quod non est impedire malum, & sic omnia bona fiunt praeter permissionem diuinam.

AD RATIONES dicendum est. Ad primam cum di citur quod nullus effectus, potest subterfugere causalitatem cau sae vniuersalissimae, concedatur, multi tamen defectus possum eam subterfugere, mala autem culpae inquantum sunt mala, important solum defectum, & sic solum subterfugiunt causalitaten diuinae voluntatis. Vel aliter quod nullus effectus potest subtersu. gere causalitatem vniuersalissimae causae, quin subsit ei aliquo modo mediate vel immediate, modo sic est, quod voluntas diuina est causa omnium naturarum, & mediantibus naturis est causa omnium actionum, sed differenter, quia actiones rerum naturalium quum sint determinate ad vnum, & sequantur naturas necessario posito obiecto, & excluso omni impedimente sunt volitae a Deo, sicut naturae: actiones vero liberi arbitrij quum non sint determinatae ad vnum, nec necessario sequantur liberum arbitrium, etiam praesente obiecto, & excluso omni impedimento, non oportet quod obiecto volito a libero arbitrio sint volitae a Deo, nisi sicut existunt in ipsa natura liberi arbitrij, praeexistunt autem in ea solum in potentia, & secundum indeterminationem, & ideo sic sunt volitae a Deo (scilicet in vniuersali & in potentia, & secundum indeterminationem) & haec videtur esse voluntas permissionis secundum generalem rationem nominis, praeter quam nihil potest fieri, sed praeter voluntatem antecedentem & consequentem multa fiunt.

AD SECVNDVM dicendum quod illud Matth. 12. qui non est mecum, contra me est, intelligitur in materia praeceptorum, in qua quicquid fit praeter voluntatem antecedentem, fit contra eam, non tamen contra voluntatem consequentem, nec praeter permissionem.

AD ALLVD in oppositum patet solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1