Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sequitur diuisio litterae II. Distinctionis. HOc itaque vera, & ipsa fide. Superius Magister inquisiuit, & quibus agendum est in hoc opere: hic persequitur suam intentionem: & secundum brdinem supra positum primo determinat de rebus: secundo de signis sacramentalibus, in principio 4. libr. ibi, Samaritanus. Secunda pars diuiditur in tres Primo determinat de rebus, quibus fruendum est: secundo de rebus, quibus vtendum est: tertio de virtutibus, per quas fruimur, & de verbo incarnato, per quod huiusmodi virtutes infunduntur. Secunda pars incipit ibi, in principio 2. lib. creationem rerum. Tertia ibi in princi. 3. lib. Cum vero venerit plenitudo. Prima adhuc in duas. Primo enim inquirit vnitatem diuinae essentiae, & pluralitatem personarum, quae est causa & ratio exitus creaturarum cum essentiae diuersitate. Secundo determinat de diuinis attributis, quibus adscribitur creaturarum causalitas. Secunda ibi, in princ. 35. dist. Cumque supra disseruimus. Prima diuiditur in tres partes. Primo enim inquirit trinitatem personarum in vnitate essentiae: secundo remouet quasdam quaestiones incidentes: tertio prosequitur determinationem trinitatis & vnitatis diuinae essentiae. Secunda ibi, in princ. 4.di. hic exoritur quaestio. Tertia in principio 8. di. ibi, nunc de veritate. Prima adhuc diuiditur in duas. Primo inquirit trinitatem personarum in vnitate essentiae per autoritates: secundo per rerum sim litudines. Secunda in principio 3. dist. ibi, Apostolus nanque ait. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres partes. Primo proponit intentum, secundo ostendit modum inuestigandi per autoritates Veteris testamenti: tertio per autoritates Noui testamenti. Secunda ibi proponamus modo in medium. Tertia ibi, nunc vero post testimonia. Prima diuiditur in tres, secundum quod modum inuestigandi ostendit quantum ad tria: primo quantum ad inquirendum conditionem secundo, quantum ad eorum intentionem: tertio, quantum ad inquirendi ordinem. Secunda ibi, omnes autem catholici. Tertia ibi, caeterum in primo libro. Secunda pars principalis, in qua ostendit propositum per autoritates Veteris testamenti, diuiditur in tres partes. Primo ostendit spiritualiter essentiae vnitatem: secundo communiter essentiae vnitatem & personarum distinctionem: tertio, spiritualiter personarum distinctionem, scilicet processionem filij a Patre, & Spiritussancti ab vtroque. Secundum ibi, personarum quoque principalitatem: tertium ibi, dicendum quoque &c. Pars vero principalis, in qua ostendit per autoritates Noui testamenti, diuiditur in duas partes. Primo enim ponit intentum. Secundo excusat se de paucitate autoritatem inductarum. Secunda ibi, & quia singulae poenae in simile. Haec est diuisio sententiarum in generali.

In speciali autem sic Magister procedit. Primo ponit, quod diuina trinitas est vnus Deus, & summum bonum. Secundo tangit modum inuestigandi, quantum ad acquirendum conditionem. Et primo, quantum ad ipsam puritate, quae necessaria est, quantum ad tantae veritatis contemplationem: vnde dicit, quod hoc est summum bonum, scilicet trinitas quae per fidem a mentibus purgatissimis cernitur. Cuius etiam tanta est excellentia, quod secundum Augustinum nec alicubi periculosius erratur, nec laboriosius auquid quaeritur: nec fructuosius aliquoid inuenitur. Secundo, quantum ad reuerentiam & attentionem, quia cum modestia & attentione de ipsa agendum est. Tertio, inquantum ad mutuam charitatem, quia vnus indiget auxilio alterius propter difficultatem materiae. Vnde auditori summe expedit humilitas in dubitando, & in inquirendo: & male dicta corrigendo. Deinde tangit modum inuestigandi, quantum ad inquirendum intentionem, dicens, quod secundum omnium catholicorum sententias tres personae in diuinis sunt vnius substantiae & inseparabiles aequalitate: & sunt vnus Deus naturaliterinac est ibi aliud & aliud, sed vnus est alius ab altero. Et hoc tangi Aug autoritate. Postmodum tangit modo inuestigandi, quantum ad inquirendi ordinem. Et dicit, quod primo veritatem vult confirmare per autoritates, secundo per rationes & similitudines propter garrulos disputatores. Postea ostendit veritate essentiae, & pluralitatem communiter & specialiter per autoritater Veteris testamenti, dicens, cum dixerit Deus Gene. I. Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram. Per hoc, quod dicit, faciamus, & nostra, ostenditur pluralitas personarum: per hoc quod dicit, ad imaginem, ostenditur vnitas essentiae quia secundum Hilarium, vbi est imago & similitudo solet esse vnitas charitatis. Hoc habito, addit quatuor alias autoritates ad probandum trinitatem personarum, & vnitatem essentiae, non exprimentes aliquam certam personam. Deinde adducit autoritates, exprimentes certas personas, scilicet Filij, & Spiritussancti. Autoritates patent in litera. Hoc idem etiam ostendit per autoritates Noui testamenti, quae patent in litera. Vltimo excusat se, quod plures autoritates non inducit de Nouo testamento, quia totum est plenum talibus, imo pene omnes noui testamenti hoc insinuant. Et ita in hoc terminatur sententia huius di in speciali

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum