Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum illud quod fit praeter voluntatem divinam vel contra eam obsequatur voluntati divinae
QVARSTIO SECYNDA. trum illud quod fit praeter voluntatem diui nam, vel contra eam obsequatur voluntati diuinae. Thom. nihil.
SECVNDO quaeritur vtrum illud quod fit praeter voluntatem diuinam vel contra eam obsequatur voluntati diuinae. Et arguitur quod non, quia quicunque obsequitur Deo vel voluntati eius qui conformat voluntatem suam voluntati diuinae, sed qui facit praeter voluntatem Dei vel contra eam non conformat voluntatem suam voluntati eius, ergo non obsequitur ei
RESPONSIO. Aliquid potest obsequi voluntati diuinae dupliciter. Vno modo, vt materia de qua vel circa quam sit voluntas diuina, secundum quem modum lapides dicuntur obsequi aedificanti de lapidibus. Alio modo vt agens secundarium, cuius actio tendit ad illud quod dictat, & vult principale agens, secundum quem modum manu artifices obsequuntur voluntati principalis agentis.
QUANTVM ad primum modum, dicendum quod illud quod fit praeter vel contra voluntatem Dei antecedentem, obsequitur voluntati diuinae consequenti, vt materia de qua vel circa quam fit voluntas diuina, quia sicut Deus vult voluntate consequente saluare perseuerantes in bono, sic vult per iustitiam punire peccantes, & in peccato perseuerantes, sed peccantes, vel in peccato perseuerantes faciunt contra voluntatem antecedentem: dum autem puniuntur, fit de eis voluntas consequens, ergo quod fit contra voluntatem antecedentem obsequitur voluntati consequenti, sicut materia de qua vel ci ca quam sit voluntas consequens.
QUANTVM ad secundum modum, quo scilicet aliquid dicitur obsequi alteri, vt agens secundarium principali, sic agen contra voluntatem antecedentem quoad genus operis non porest obsequi voluntati consequenti. Cuius ratio est, quia nihi est contra voluntatem antecedentem quoad genus operis, nisi opus malum ex genere, sed tale non potest esse volitum voluntate consequente, ergo agens contra voluntatem antecedentem quoad genus operis non obsequitur voluntati consequenti. Agen tamen contra voluntatem antecedentem non quoad genus operis, sed quoad aliquam circunstantiam operantis, bene obsequitur voluntati consequenti, potest enim Deus aliquid velle fieri bona voluntate, quod homo vult facere mala voluntate, quemadmodum Deus voluit bona voluntate, quod Iudaei captiuarentur, captiuantes tamen eos, hoc fecerunt mala voluntate, & in hoc obsequuti sunt diuinae voluntati, quoad genus operis, facientes contra voluntatem antecedentem ratione malae intentionis: & hoc habetur expresse Esaiae 10. vbi dicitur sic, va Assur virga furoris mei, et baculus ipse est in manu eorum indignatio mea, &c. Postea sequitur, ipse autem non sic arbitrabitur, & cor eius non ita existimabit, sed ad conterendum eri cor eius, &c. Veruntamen non proprie obsequitur aliquis voluntati alterius per modum agentis, nisi quando ex intentioni facit aliquid quod credit voluntati alterius placere, & reuerplacet, & hoc faciens non agit contra voluntatem antecedentem, nec praeter eam, sed secundum eam: & hoc modo fit voluntas diuina a nobis, sed primo modo fit solum de nobis, vi August. dicit in Ench. & habetur in litera.
Argumentum in oppositum procedit de eo, qui ex intentione obsequitur voluntati diuinae per modum agentis, talis enim non agit contra voluntatem diuinam, sed conformat se ei, sed aliis duobus modis potest aliquis facere contra voluntatem antecedentem, & obsequi voluntati consequenti, per modum materiae, vel agentis, vt declaratum est.
On this page