Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Deus possit praecipere quod fieri non vult

QUAESTIO TERTIA. Vtrum Deus possit praecipere quod non vult. Thom. nihil.

TERTIO quaeritur, vtrum Deus possit praecispere quod non vult. Et videtur quod non, quia praeceptum indicat voluntatem praecipientis, sed quicunque indicat se velle quod non vult, fictus est: quod non potest conuenire Deo, ergo Deus nihil praecipit nisi quod vult.

IN CONTRARIVM est, quia praecipit Abraham quod immolaret filium, Genes. 22. sed noluit immolationem eius (vt patebit ibidem,) ergo &c.

RESPONSIO. Hic est duplex modus dicendi. Primus est, quod potest praecipere, & quandoque praecipit aliquid quod non vult, nec voluntate antecedente, nec voluntate consequente, sicut fuit de immolatione Isaac non enim fuit volita voluntate consequente, quia illa semper impletur, nec voluntate antecedente. Quod patet tripliciter. Primo quia quum voluntas antecedens & consequens non sint oppositae, non possunt esse de oppositis, sed oppositum immolationis Isaac fuit volitum voluntate consequente, ergo immolatio quae fuit praecepta, nifuit volita voluntate antecedente.

Secundo, quia voluntas antecedens respicit ordinem creaturae rationalis in finem: voluntas autem consequens respicit executionem ordinis, sed ordo & executio ordinis non possunt esse de oppositis, imo quod deuiat ab ordine, deuiat ab ordinis executione, & quod contrariatur executioni, contrariatur ordini, ergo impossibile est quod oppositum illius, quod est volitum voluntate consequente, sit volitum voluntate antecedente, & sic idem quod prius.

Tertio quia si voluntas consequens posset esse de opposito eius quod est volitum voluntate antecedente, quum deus volunrate antecedente velit peccata non fieri, posset voluntate cor sequente velle ea fieri, quod est falsum, quum ergo voluntas consequens fuerit de non immolando Isaac, voluntas antecedens non potuit esse de eius immolatione, quae tamen fuit praecepta: & ita potest Deus praecipere, & iam praecepit illud quod non vult, nec voluntate antecedente, nec consequente.

ET. RESPONDENT ad primum argumentum, dicentes quod non propter hoc oportet ponere fictionem in Deo, quia sicut est in his quae pertinet ad intellectum, sic in his qua pertinent ad voluntatem, nunc est ita, quod ad hoc quod signa intellectus sint vera, non oportet quod sint vera, quantum ailla quae principaliter importantur per signa, sed sufficit quod sint vera, quantum ad illa propter quae dicuntur, sicut est in omnibus sermonibus parabolicis, vt Iudicum 9. dicitur, quod ierunt ligna, vt vngerent sibi regem, quod non fuit verum, quantum ad illud quod principaliter significabatur, sed solum quantum ad illud, pro quo figuratiue dicebatur (scilicet pro Abimelech & viris Sichen) & eodem modo est in parabolis euangelicis (vt quum dicitur de decem virginibus & pluribus aliis) similiter in praeceptis quae sunt signa voluntatis, non oporte quod praecipiens velit illud quod praecipitur, sed sufficit quod velis illud pro quo praecipitur, & sic fuit in praecepto de immolatio. ne Isaac, quia Deus noluit quod praecepit (scilicet immolationem Isaac,) sed volebat illud pro quo praecipiebatur (scilice quod obedientia Abrahae manifestaretur).

ALIVS est modus totaliter contrarius, quantum ad triquae ponit prima opinio: ponit enim primo, quod Deus aliquid praecipit, quod nullo modo vult, nec voluntate antecedente, nec voluntate consequente. Secundo assumit ad probandum principale propositum, quod Deus non potest velle voluntate consequente oppositum eius quod vult voluntate antecedente Tertio dicit quod in sic praecipiendo non est fictio.

Sed contra haec tria quae ponit prima opinio, arguunt isti de secundo modo. Contra primum quidem, quod est principale dupliciter. Primo sic Deus dicitur velle voluntate antecedente omne illud ad quod aliquem ordinat, sed quicunque praecipit aliquid ali cui, ipso facto ordinat illum cui praecipit, ad illud quod praecipitur, ergo ex ipso quod Deus aliquid praecipit, vult illud voluntate antecedente. Secundo sic, constat quod Deus vult voluntate antecedente omnes homines saluos fieri, sed impossibile est aliquem saluum fieri, nisi velit implere quod ei a Deo praecipitur, ergo Deus vult voluntate antecedente, quod ille cui aliquid praecipitur, velit facere id quod ei praecipitur, sed quicquid Deus vult nos velle aliquo modo vult, ergo Deus vult aliquo modo quicquid praecipit.

Contra secundum vero sic, Deus vult voluntate antecedente omnes homines saluos fieri, vt dicitur I. ad Tim. 2. Sed constat quod voluntate consequente vult multos non saluari, sed potius damnari, ergo Deus vult voluntate consequente oppositum eius quod vult voluntate antecedente, cuius contrarium primi dicunt

Contra tertium autem, scilicet quod non sit fictio, quando aliquis praecipit quod non vult arguunt sic, ex eadem maiore cum primae opinionis assertoribus. Sicut est in signis intellectus, sic est in praeceptis respectu voluntatis, sed signa intellectus non sunt vera, nisi sic sit in re, sicut dicitur, quia ab eo g res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa, ergo similite praecepta sunt ficta, nisi praecipiens aliquo modo velit illud quod praecipitur. Quod autem inducitur de illa parabola libri iudicum, & de consimilibus respondent, quod aliquid dupliciter significatur proprie & metaphorice: in parabola ergo illa de lignis & rhamno verba accipiuntur, non pro eo quod significant proprie, sed pro eo quod significatur metaphorice, scilicet malos electores, & malum electum, & in hoc sermo verificatur, pro eo quod dicitur figuratiue, non proprie, quia quod figuratiu significatur, vel dicitur, non est solum id pro quo dicitur (vt ali accipiunt) sed est illud quod dicitur.

Ad primam rationem aliorum respondent isti, quod voluntates quae sunt de oppositis non sunt oppositae, nisi sint simpliciter de illis: si autem vna sit de vno conditionaliter, alia vero sit de opposito simpliciter, non oportet quod sint contrariae: nunc est ita, quod voluntas antecedens non est simplex voluntas, sed conditionata (vt. pote quod omnes saluentur intelligendum est si agant ea quae congruunt ordini naturae in finem, voluntas autem consequens est voluntas simpliciter (scilicet quod saluetur iste qui hoc fecit, & damnetur ille qui non fecit) quae bene stat cum prima, vt de se patet

Ad secundum respondent, quod voluntas consequens non solum est de executione ordinis pertinentis ad voluntatem antecedentem, sed est de omni eo quod iuste euenit, & istud potest contrariari voluntati antecedenti, quia non solum iuste euenit quod boni saluentur (quod consonat voluntati antecedenti sed etiam quod mali damnentur, quod non pertinet ad executionem ordinis spectantis ad voluntatem antecedentem.

Ad tertium argumentum respondetur, quod hoc solum probat, quod non est verum vniuersaliter, quod deus possit velle voluntate consequente omne oppositum eius quod vult voluntate antecedente, quia sic sequeretur quod posset velle mala fieri tamen non probat quin in aliquo casu possit velle voluntate consequente, oppositum eius quod vult voluntate antecedente, & si ex vno concludatur omne, est fallacia consequentis: sequitur enim, istud non potest fieri, ergo non omne, sed non econuersoNon enim sequitur, non omne potest fieri, ergo non istud.

Istae sunt opiniones, quarum secunda videtur magis accedere ad veritatem, licet in aliquo deficiat. Ad quod sciendum, considerandum est quod distinctio voluntatis diuinae per antecedem tem & consequentem non est ex parte ipsius voluntatis, sed potius ex parte volitorum. Dicitur enim aliquid volitum voluntate consequente quando est volitum in se, ita quod super illud fertur voluntas diuina, sed dicitur volitum voluntate antecedente, quando non est volitum in se, ita quod super ipsum feratur voluntas, sed super suum antecedens, ad quod natum est consequi, licet non ex necessitate. Sicut quia deus vult simpliciter homini dare tale naturam (scilicet rationalem) ad quam sequuntur vel natae sunt consequi tales operationes, per quas potest acquirere beatitudinem, ideo deus volendo antecedens simpliciter dicitur in ipso antecedente velle caetera quae nata sunt consequi ad illud antecedens secundum conuenientiam, licet non ex necessitate. Similiter cum deus praecipit aliquid vel omnibus generaliter, ve alicui specialiter, vult quidem ipsum praeceptum simpliciter & in se; & in ipso praecepto, quasi in quodam antecedente, vul voluntate antecedente quicquid natum est conuenienter sequi ad praeceptum, licet non semper & ex necessitate sequatur, quia ergo ad praeceptum Dei sequi debet obedientia hominis subditi in executione praecepti: ideo Deus praecipiendo quodcunque & cuicunque vult voluntate antecedente obedientiam & executionem rei quae praecipitur, nisi quod distinguendum est de praecepto, quia aut proponitur vt praeceptum, & sic verum est quod statim dictum est, aut proponitur vt documentum solum, & hoc praecipitur ab eo cui fit praeceptum, & tunc praecipiens non vult aliquo modo rem quae praecipitur, nec in se nec in suo antecedente, quia non proponitur vt praeceptum, antecedens ad executionem, sed vt documentum ad aliorum instructionem, & tale fuit praeceptum domini, Marci 7. qui postquam sanauerat surdum & mutum, praecepit ne cui diceret, quanto autem magis eis praecipiebat, tanto magis praedicabant nec tamen peccauerunt vt transgfessores praecepti, quia illud proponebatur magis vt documentum, quam vt praeceptum, vt ptet ex glosa Augustini: per hoc enim instruuntur beneficientes, vt non quaerant gloriam mundi, & beneficiati vt non sint ingrati, nec tamen est in tali modo loquendi fictio, quia sic loquendo figurabat Christus in se, & in illis quibus loquebatur, membra ecclesiae, in quibus debet esse fuga propriae gloriae, quantum ad benefacientes, & fuga ingratitudinis quantum ad beneficiatos, quae duo figurabantur in illo facto, vt dictum est, propter quod verus est sermo figuratiuo modo: puto etiam quod non esset falsitas, nec fictio in praeceptis diuinis per modum praecepti sumptis, dato quod Deus nullo modo vellet voluntate consequente illud quod praecipitur, praeceptum enim non est directe & semper signum, quod praecipiens velit rem praeceptam firi, sed solum quod velit subditum obligare, ad faciendum illud quod praecipitur. Et hoc clarum est in praeceptis diuinis, per quae Deus vult simpliciter nos obligare, sed non vult simpliciciter rem praeceptam fieri, alioquin semper fieret.

Similiter in praeceptis humanis. Praelatus enim religiosus, quandoque praecipit subdito aliquid graue, volens eum per praeceptum ligare, & tamen nec vult, nec intendit, quod res quam praecipit, fiat. vnde quando subditus parat se ad exequendunm praeceptum, praelatus reuocat, ita quod praeceptum est directe signum voluntatis praecipientis, quod velit obligare subditum ad exequendum praeceptum, sed non est directe signum, quod velit rem praeceptam impleri: talia enim praecepta sunt vel ad sumendum experimentum de obedientia subditi, vel ad ostendendum pluribus obedientiam vnius, quasi pro exemplo.

AD PRIMVM argumentum patet solutio ex eo quod statim dictum est, quod praeceptum non semper indicat voluntatem praecipientis, quia praecipiens velit rem praeceptam fieri, sed illam qua praecipiens vult obligare illum cui praecipit ad faciendum quod praecipitur, & hoc est semper. Vel dicendum ratione materiae, quod Deus nihil praecipit quin velit illud fieri (saltem voluntate antecedente.) Ad illud in oppositum per idem, quia immolatio Isaac fuit volita voluntate antecedente, non consequente

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3