Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Deus possit praecipere malum fieri

QVAESTIO QVARTA. Vtrum Deus possit praecipere malum fieri. Nihil Thom.

VARTO quaeritur vtrum Deus possit praecipere malum fieri. Et videtur quod sic, quia occisio innocentis est mala, similiter concubitur fornicarius, & spoliare alienum re sua, sed omnia haec inueniuntur praecepta a Deo, primum Gen. 22. de occisione Isaac. Secundum Osee 1. accipe mulierem fornicariam, &c. Tertium Exodi 11. ergo Deus potest praecipere mala fieri.

CONTRA. nullus obediens diuinis praeceptis male facit, si ergo Deus posset praecipere mala fieri, tunc male faciens obediret diuinis praeceptis, & ita non male faceret, quod implicat contradictionem, s. quod male faciens non male faciat, quare &c.

RESPONSIO. Quaestio ista non intelligitur de malo poenae, constat enim quod illud cadit sub praecepto diuino & humano, vt illud Exod. 22. maleficos non patieris viuere, humano, vt illud idem secundum leges ciuiles in multis casibus: intelligitur ergo de malo culpae, & de hoc dicendum quod aut quaeritur de malo culpae coniunctim (hoc est, remanente sub conditione mali) aut diuisim. Si coniunctim dicendum qud non, quia sicut est in naturalibus, sic suo modo est in moralibus, sed in na turalibus, sic est quod bonitas & perfectio rei naturalis consistit, & conseruatur in sequendo motum sibi inditum a natura superiore (vt patet in motibus grauium, & leuium, & aliarum rerum naturalium) ergo similiter est in moralibus, quod bonitas moralis nostrae voluntatis consistit in sequendo motum sibi inditum a superiore voluntate diuina: hic autem motus est secundum praeceptum naturale nobis diuinitus inditum, vel aliud superadditum, ergo voluntas nostra sequens vel faciens secun¬ dum praeceptum diuinum non male facit, non praecepit ergo nec praecipere potest Deus mala fieri coniunctim, accipiendo scilicet quod remaneant sub conditione mali.

Si vero intelligatur diuisim an Deus possit praecipere aliquid non quod sit malum fieri dum praecipitur, sed quod esset malum fieri, nisi a Deo praeciperetur. sic quaestio ista est eadem cum illa qua quaeritur, vTRVM DEVS POSSIT DISPENSARE IN PRAECEPTIS DECALOGI, quia cum dispensatio faciat de illicito licitum, & quae sunt contra praecepta sint illicita & mala, si Deus potest dispensare in praeceptis, tunc Deus potest facere de malis & illicitis bona & licita, & tunc potest ea praecipere, & sic Deus posset praecipere mala fieri: non quae tunc essent mala, sed quae essent mala exclusa, dispensatione diuina, alias non posset praecipere mala fieri.

CIRCA Quaestionem ergo istam tria videbuntur. Primum est quid sit dispensatio. Secundum erit quae praecepta sinti dispensabilia & quae non, loquendo in generali. Tertium erit specialiter an in praeceptis decalogi cadat dispensatio, & ex his patebit quod quaeritur, scilicet vtrum Deus possit praeciperemala fieri diuisim modo prius exposito.

QUANTVM ad primum sciendum est quod haec tridifferunt, interpretatio praecepti, dispensatio & reuocatio. Interpretari enim praeceptum est dare rationabilem intellectum praecipientis & praecepti non tollendo obligationem in aliquo sicut interpretamur quod ieiunium quadragesimae non obligat pueros impuberes, nec grauiter infirmos, nec propter hoc tollitur aliqua obligatio ab illis qui huic praecepto subduntur, & talem interpretationem potest quaelibet facere in valde manifestis, vt in casu iam dicto de grauiter infirmis, & de pueris quod non teneantur ieiunare, sed in dubiis pertinet ad illum solum quae condidit, aut ad parem vel superiorem. Dispensatiovero & reuocatio important amotionem obligationis praecepti, sed differenter, quia dispensatio importat amotionem obl gationis praecepti in casu & quo ad aliquid vel aliquos, non autem quo ad omnes, sed reuocatio absoluta importat amotionem obligationis quo ad omnes, amota autem obligatione siue quo ad aliquem specialiter per dispensationem, siue quo ad omnes generaliter per absolutam reuocationem efficitur licitum quod prius fuisset illicitum, & sic habemus tria circa praeceptum, scilicet reuocationem quae tollit obligationem simpl citer quo ad omnes, sicut si papa reuocaret ieiunium quadragesimae, nullus obligaretur tunc ad ieiunandum, habemus etiam dispensationem quae tollit obligationem quo ad aliquem vel aliquos solum, sicut si dispensaretur cum aliquo quod non ieiunaret in quadragesima. Habemus tertio interpretationem quae non tollit aliquam obligationem, sed declarat solum intentionem praecipientis & praecepti, ista tamen declaratio quandoque vocatur dispensatio, non quia tollat aliquam obligationem praecepti secundum rem, sed solum secundum apparentiam inquantum conscientia dubitantis est ligata quousque fiat declaratio, & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum notandum quod praeceptorum quaedam sunt affirmatiua & quaedam negatiua quae vocantu prohibitiones, & fiunt de malis de quibus prius dicemus. Horum enim praeceptorum quaedam sunt in talibus malis quae non essent mala nisi essent prohibita, sicut comedere carnes ferisexta non esset malum nisi esset ab ecclesia prohibitum. Alia sunt de talibus malis quae secundum se sunt mala, & ideo prohibentur sicut furtum & similia. De primis praeceptis quae sunt de talibus malis quae non essent mala nisi essent prohibita. Tenendum est generaliter quod omnia sunt dispensabilia, cuius ratio est, quia illa a quibus potest amoueri conditio ponens totam rationem illiciti sunt dispensabilia, sed ab illis quae solum sunt mala, quia prohibita potest amoueri conditio ponens totam rationem illiciti, ergo omnia illa quae solum sunt mala, quia prohibita sunt dispensabilia. Maior apparet ex dictis, quia dispensatio est amotio obligationis per quam aliquid fieri erat illicitum quantum ad praecepta negatiua de quibus loquimur. Minor probatur, quia in illis quae solum sunt mala (quia prohibita) tota ratio illiciti est prohibitio, sed prohibitionem potest amouere qui fecit, Deus videlicet vel homo secundum varietatem praeceptorum diuinorum vel humanorum, ergo ab omnibus quae solum sunt mala, quia prohibita Deus vel homo potest amouere conditionem qua ponit totam rationem illiciti, omnia ergo talia sunt dispensabilia.

De illis autem praeceptis quibus prohibentur ea quae sun mala secundum se, & non solum, quia prohibita hoc tenendum est in generali, quod si ab illis potest amoueri ratio mali ipsa sunt dispensabilia per rationem iam factam. Si vero conditio apponem rationem mali non possit a talibus amoueri ipsa non sunt dispensabilia, talia autem videntur communia praecepta iuris naturalis vtpote quod non est iniuste agendum, & debitum non est subtrahendum & consimilia, quia enim haec continent formali¬ ter ipsam rationem iusti & debiti, oppositum non potest habere rationem liciti, sed habet se per rationem iniusti & indebiti, propter quod deus non potest dispensare quod iniuste agendum sit.

Similiter dicendum est de praeceptis affirmatiuis, quia quaedam sunt quibus praecipiuntur talia bona quae non sunt necessaria fieri, nisi quia sunt praecepta sicut dicere tales psalmos in ecclesia, vel extra, & haec sunt dispensabilia per eandem rationem, per quam & praecepta negatiua quae prohibent illa quae non sunt secundum se mala, quia sicut in illis tota ratio mali est ex prohibitione, sic in istis tota ratio boni necessarij est ex praeceptione, propter quod sicut amota prohibitione ab illis possunt fieri licite, sic in istis amota praeceptione possunt omitti licite.

Alia vero sunt praecepta quibus praecipiuntur talia bona quae secundum se sunt necessaria vel debita fieri semper, vel loco & tempore, vt iuste agere, diligere deum, honorare parentes, & consimilia, & inter haec si qua sint talia, a quibus possit amc ueri ratio debiti, illa sunt dispensabilia, si qua vero sint talia, a quibus non possit amoueri ratio debiti, illa non sunt dispensabilia. Et talia sunt vniuersalia praecepta iuris naturalis, vtpote quod est iuste agendum. Sicut enim opposita principiorum vniuersalium in speculatiuis non possunt esse vera, nec ea potest concedere aliquis sanus mente, vt dicitur 4. Metaphys. sic opposita principiorum vniuersalium, in practicis non possunt esse bona aut licita, nec eis tanquam bonis potest assentire aliquis sanus mente. De specialibus autem praeceptis patebit in sequenti articulo, sic igitur patet secundum.

Quantum ad tertium, scilicet vtrum praecepta decalogi sint dispensabilia. Dicunt quidam quod non, quantum ad illa quae primo & per se, & directe pertinent ad talia praecepta, sed solum quantum ad illa quae pertinent ad ea secundario, & per quandam deductionem. Quod declarant sic, quia praecepta decalogi quantum ad ea de quibus sunt primo & directe, non sunt quod ad talem habeatur talis ordo, puta ad parentes ordo secundum honorem, & ad innocentem ordo in non inferendo nocumentum occidendo, furando, & sic de aliis, sed sunt de hoc, quod manente debito talis ordinis, homo non se habeat inordinate vel indebite subtrahendo alicui bonum quod debet impendere, vel inferendo malum vel nocumentum quod debet non inferre, & constat quod hoc non est dispensabile, eo quod oppositum per se habe rationem mali, & illiciti, & non potest habere rationem boni ve liciti, quod enim homo se habeat indebite vel inordinate, siue sub trahendo bonum debitum, siue inferendo nocumentum indebitum, semper est malum & illicitum.

Alia autem pertinent ad dicta praecepta secundario, & per quandam deductionem, illa scilicet quae determinant & applicant ad specialem materiam praedictam rationem iusti, & debiti, iniusti & indebiti: Verbi gratia, ad praeceptum decalogi affirmatiuum directe pertinet, quod debitum exhibeatur manente ratione debiti, sed quod tali personae debeatur hoc debitum (puta parentibus honor) est quaedam deductio ex illo praecepto. Similiter ad praeceptum negatiuum decalogi pertinet directe? nihil iniustum vel indebitum fiat, quod autem occisio innocenti sit iniusta, est quaedam deductio ex illo praecepto, & talia pertinent ad praecepta decalogi secundario, & sunt dispensabilia quia eorum opposita possunt esse in casu bona propter aliquic magnum manifestandum, circa statum gratiae, sicut fuit de acceptione mulieris fornicariae, & potuit esse de immolatione I. saac. Causa autem est, quia a materia talium praeceptorum maxime secundae tabulae, quae ordinant hominem ad proximum, separabilis est (saltem virtute diuina) ratio debiti, quoad praecepta affirmatiua, vt quod filius non debeat honorare parentes, vel ratio indebiti quoad praecepta negatiua, vt quod non sit indebitum, c iste interficiat illum innocentem, vel quod accedat ad mulieren praeter legem matrimonij, & sic de aliis praeceptis secundae tabi lae, propter quod omnia talia sunt dispensabilia. Sed a materia praeceptorum primae tabulae quae ordinant hominem ad Deum no potest amoueri ratio debiti, quoad personas inter quas attenditur ille ordo, licet possit amoneri quantum ad ea secundum quae attenditur talis ordo, vt sunt determinata sacrificia, vel alij ntus seu cerimoniae (vt postea plus patebit) & ideo haec praecepta non sunt dispensabilia quantum ad primum, sed solum quantum ad secundum

Sed illud non videtur bene dictum, quia aut isti intendunt quod ad praecepta decalogi non pertinent directe, nisi vt debitus ordo seruetur stante debito habendi absque determinatione ad specialem materiam, aut intendunt quod ad praeceptum decalogi nihil potest pertinere nisi prout includit rationem talis debiti. Si intendant primo modo, sicut & videntur intendere (vt apparet ex verbis eorum) male dicunt, quia secundum hoc solum essent duo praecepta decalogi, vnum affirmatiuum scilicet quod homo se habeat iuste, ordinate & debite ad illo ad quos tenetur sic se habere, & aliud negatiuum, scilicet quod homo non se habeat iniuste, inordinate, & indebite ad illos ad quos tenetur opposito modo se habere. In his enim duobus tota ratio debiti ordinis seruatur. Istud autem est expresse contra intentionem scripturae, Exod. 22. vbi ponuntur decem praecepta decalogi applicata ad specialem materiam, a quorum numero decalogus nominatur. Est etiam contra opinionem illius, cuius opinionem dicunt se sequi.

Si vero intelligant secundo modo, scilicet quod nihil pertinet directe ad praecepta decalogi, nisi vt stat sub ratione praedicti debiti. Istud non sufficit ad hoc quod sint indispensabilia, nisi plus dicatur. cuius ratio est, quia nihil potest pertinere ad quodcunque praeceptum, vt materia illius praecepti, nisi prout stat sub ratione debiti fieri vel non fieri quoad praeceptum affirmatiuum vel negatiuum, alioquin nulla obligatio esset in praecepto, si ergo illa praecepta essent indispensabilia, quia materia eorum includit rationem debiti, qua stante oppositum necessario est indebitum & illicitum, sequitur quod omnia praecepta de mundo essent indispensabilia, quia omnia idem includunt, hoc autem est absurdum.

Item dispensatio importat amotionem debiti & obligationis a praecepto in quo dispensatur (vt dictum fuit prius). Ex hoc sic arguitur, oppositorum oppositae sunt causae, sed causa dispensabilitatis est, quia a materia praecepti est separabilis ratio debiti vel obligationis, ergo causa indispensabilitatis est, quia a materia praecepti non potest separari ratio debiti vel obligationis, & non quia materia praecepti includat rationem debiti. Hoc enim commune est omni praecepto dispensabili & indispensabili.

Dicendum est ergo aliter consequenter his quae dicta sunt prius, quod aliqua praecepta decalogi sunt indispensabilia, alia vero non. Cuius ratio est, quia illud praeceptum est indispensabile, cuius materia includit intrinsece vel inseparabiliter rationem debiti (si sit affirmatiuum) vel indebiti si sit negatiuum, ista apparet ex ratione indispensationis prius dicta: propter hoc etiam dictum est quod vniuersalia principia iuris naturalis sunt indispensabilia, sed quaedam praecepta decalogi sunt talia, quaedam vero non, ergo &c. Minor declaratur, quia proxima & immediata materia illorum trium praeceptorum nominata mox inuoluta est cum malo (vt furari, moechari, mentiri) quae sunt proxima & immediata materia illorum trium praeceptorum, non moechaberis non furtum facies, non falsum testimonium dices. Furari enim est accipere rem alienam inuito domino. Moechari est accedere ad mulierem non suam. Mentiri est asserere vel negare aliquid cuius oppositum mente tenetur. Quid enim vtitur re non sua, vt sua, manente hac conditione abutitur re illa. Et idem est de muliere non sua. Qui etiam insinuat voce se tenere mente quod nor tenet abutitur voce, vt est signum concepus mentis, ita quod manente tali natura, & tali conditione rerum, ipse actus includi abusum ex ratione terminorum, & ideo ratio indebiti inseparabilis est a proxima materia istorum praeceptorum ea manente, propter quod omnino sunt indispensabilia.

Idem est de illo praecepto negatiuo primae tabulae, non periurabis in nomine meo, quia periurium includit mendacium, & praeter hoc irreuerentiam diuinam, quae non potest habere rationem liciti, vt statim dicetur.

De alio autem praecepto secundae tabulae, scilicet, non occides, non est ita clarum, quod materia eius contineat inseparabiliter rationem indebiti, imo clarum est, quod si sumatur generaliter secundum rationem nominis non est sic licitum occide re quin in multis casibus fit licitum, & secundum legem diuinam quae dicit Exod. 22. maleficos non patieris viuere, & secundun leges humanas, quae idem dicunt in pluribus casibus, ergo no pertinet ad praeceptum decalogi non occidere secundum generalem rationem nominis, nec vt quidam dicunt sub hac additione, non occides iniuste, quia quum praecepta decalogi negi tiua prohibeant ea quae sunt mala secundum se, oportet quod materia praecepti secundum se includat rationem iniusti vel mali, & non solum generali & extrinseca additione, quia similis additio potest fieri circa quamcunque materiam, quae non est de se illicita, vtpote si dicatur, non ibis per campum iniuste, vel non equitabis equum alterius iniuste, & sic erunt tot praecepta decalogi, quot erunt actus qui possunt iniuste fieri, quod est absurdum.

Restat ergo quod illud praeceptum, non occides (vt pertinet ad decalogum) aut intelligatur de occisione innocentis (vi lex videtur exponere dum excipit maleficos) & sic illud praeceptum potest capere dispensationem non hominis, sed dei, qui cum sit dominus vitae & mortis, eius auctoritate potest licite occidi nocens & innocens, aut oportet quod intelligatur de occisione quae fit auctoritate priuata, quod etiam videtur haberi ex lege quae excipit occisionem quae fit auctoritate publica, quando dicitur, maleficos non patieris viuere Exod. 22. Ibi enim loquitur de iudiciis, quorum executio pertinet ad personas fungentes auctoritate publica, & sic non est dispensabile, quia nunquam licet auctoritate priuata hominem occidere, & si de mandato diuino ali quis alium occidat, non dispensatur in praecepto, quia non occi dit auctoritate priuata, quod prohibetur solum per illud praeceptum non occides, sed occidit auctoritate publica Dei qui est vniuersalis iudex & dominus, & sic patet de praeceptis negatiuis an sint dispensabilia an non.

Alia enim duo scilicet non concupisces rem proximi tui non vxorem &c. Sunt eiusdem rationis quo ad dispensabilitatem vel non dispensabilitatem, sicut illa duo, non moechaberis, & non furtum facies, quia non differunt nisi secundum actum interiorem & exteriorem.

De praeceptis autem affirmatiuis dicendum quod quaedam ordinant hominem ad deum, vt illa quae sunt primae tabulae, & vnum ordinat hominem ad proximum, & pertinet ad secundam tabulam, scilicet honora patrem & matrem, & vtrobique materia praecepti habet annexam rationem debiti, debitum enim est vt nomo credat in deum vnum & verum quod pertinet ad primum praeceptum quod quandoque proponitur negatiue, vt Exod. 20 Non habebis deos alienos, quandoque vero affirmatiue, vt Deun 6. Audi Israel diis Deus tuus vnus est &c. Et recitatur a domino. Matth. 12. Debitum etiam est vt homo honoret Deum quod pertinet ad tertium praeceptum illud scilicet memento vi diem sabbati sanctifices. debitum etiam est vt filius honoret parentes. Veruntamen ratio debiti differenter annexa est materia praeceptorum quae ordinant nos ad Deum, & materiae illius praecepti quod ordinat hominem ad proximum, quia primis praeceptis annexa est ratio debiti inseparabiliter, alij autem praecepte non. Cuius ratio est, quia sicut est in esse naturali reru sic est in esse morali, nunc est ita quod in esse naturali rerum dependentia quam res habent ad causam primam inseparabilis est a rebus, dependentia autem quam res habent ad se inuicem separabilis est ab eis, saltem virtute diuina, potest enim Deus facere accidens fine subiecto, quod tamen secundum naturam depende ad subiectum, & effectum causae secundae sine causa secunda, ergo similiter est in moralibus quod ordo debitus creaturae rationalis ad Deum est inseparabilis a creatura, sed ordo debitus creaturae ad creaturam separabilis est ab ea (saltem auctoritate diuina) & ideo nulla auctoritate potest debite fieri quod non credatur in Deum, vel quod Deus non honoretur, quia opposita horum includunt inseparabiliter rationem debiti, sed bene potes fieri quod pater non honoretur aliquo modo, quia debitum fili ad patrem separari potest auctoritate diuina non humana, sicut solus Deus potest tollere naturales rerum dependentias, propter eandem rationem potest licite fieri quod innocens occidatur auctoritate dei (vt prius dictum fuit) & idem posse dici de omnibus praeceptis secundae tabulae si materia eorum non includeret intrinsece rationem indebiti, sed solum extrinsece quemadmodum materia iam dictorum praeceptorum, vi magis patebit in solutione argumenti.

Ex his patet illud quod proponitur in titulo quaestionis scilicet quod Deus potest praecipere, quaedam mala fieri non coniunctim, sed diuisim, quia quaedam quae alias essent mala & illi cita ex praecepto diuino fiunt bona & licita, non autem est hoverum vniuersaliter de omnibus malis, & causa dicta est.

Ad argumentum in oppositum dicendum quod occisio innocentis non sic est mala quin ratio mali sit ab ea separabilis auctoritate Dei, qui est plenus dominus vitae & mortis, & idepotuit a Deo praecipi. De concubitu autem fornicario, & ablatione rei alienae dicendum est quod nunquam fuerunt praecepta aDno cum includant intrinsece & inseparabiliter rationem indebiti, sed Deus potest mutare naturas & conditiones rerum potuit ergo facere quod mulier quae non erat Oseae per perpetuum vinculum matrimonij esset eius ad temporaneum vsum, & sit accessit ad suam, nec est fornicatus, qa fornicari est accedere ad non suam, similiter potuit Deus facere quod res quae erant Aegyptiorum fierent Hebraeorum, vel ex mero dono Dei qui est Dominus omnium, vel in recompensationem laboris & seruitij( impenderant Hebraei Aegyptis, & sic Hebraei non abstulerunt rem alienam, sed suam, & ideo non sunt furati. Nullo ergo modo facta est dispensatio in illis praeceptis non moechaberis, & non furtum facies, quia non est factum quod a mechia & furto manentibus in natura sua sit ablata ratio illiciti quod pertinet ad dispensationem, sed solum mutata est natura vel conditio rei vt iam in ea non habeant locum mechia & furtum, nec est ibi aliqua dispensatio, si enim alicui esset prohibitum bibere vinum, & vinum ipsi oblatum mutaretur in aquam, certe posset bibere illud vinum conuersum in aquam absque dispensatione. Semper e iim di spensatio fit quando manente materia praecepti in sua naturi & conditione amouetur ab ea ratio obligationis vel illiciti. Hoautem amoueri non potest a materia illorum praeceptorum, quia includitur in ea intrinsece, vt dictum est. Si autem forma praecepti esset talis non accedas ad hanc mulierem, vel non accipias hanc ouem, licet in veritate mulier sit non tua, &, ouis non tua quia tamen in materia praecepti non includuntur intrinsece, sed sunt conditiones extrinsecae in talibus praeceptis, posset cadere dispensatio per hoc quod de non tuo efficeretur tuuin, quia tunc non esset mutatio materiae praecepti, sed ablatio conditionis adiunctae, quae ponebat rationem illiciti

Argumentum adductum pro altera parte solum probat, quod Deus non potest praecipere mala fieri coniunctim ( scilicet quod remaneant sub conditione mali) quod concessum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4