Praeambulum
Praeambulum
SCIENDVM quoque est. Superius determinauit magister de causalitate diuinae voluntatis, hic vero determinat quomodo se habeat voluntas nostra in conformitate ad diuinam. Et diuiditur prima pars in duas. Primo determinat intentum. Secundo excludit quasdam obiectiones. Secunda ibi, Ex quo soluitur. Prima diuiditur in tres. Primo ostendit quod volunta nostra bona non semper conformatur voluntati diuinae in volito. Secundo quod voluntas diuina per voluntatem nostram malam adimpletur. Tertio mouet contra hoc obiectionem, & soluit. Secunda ibi, Illud quoque. Tertia ibi, Sed adhuc opponitur. Haec est diuisio & sententia in generali.
IN SPECIALI sic procedit, & proponit primo quod aliquando est mala voluntas hominis idem volentis quod Deus vult, sicut mali filij volunt mortem patris quam Deus vult. Postea dicit quod bona voluntas Dei per malas hominum voluntates adimpletur, sicut fuit in morte Christi: volebat enim Deus Christum mortem sustinere, sed non Iudaeos inferre. Postea mouet circa hoc obiectionem, & soluit, vt patet in litera. Postea excludit quasdam obiectiones, & dicit quod passio Christi placebat sanctis, non inquantum fuit poenalis, sed inquantum fuit salutifera, & quod passiones sanctorum diuersis causis possut sanctis placere. In fine vero epilogat imponens finem primo. Et in hoc terminatur sententia lectionis, & per consequens conclusionis primi libri sententiarum.
On this page