Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum voluntas nostra possit conformari voluntati divinae

QUAESTIO PRIMA. Vtrum voluntas nostras possit conformari voluntati diuinae. Nihil Thom.

CIRCA distinctionem istam duo quaeruntur. Pri simum est, vtrum voluntas nostra possit conformari voluntati diuinae. Secundum est vtrum omnes teneantur ad conformandum voluntatem suam diuinae voluntati, maxime quantum ad volitum Ad primum sic proceditur. Et videtur quod voluntas nostri non possit conformari voluntati diuinae, quia conformitas est conuenientia duorum in vna forma, sed voluntas diuina & nostra non possunt in aliqua forma vna conuenire, neque secundum speciem, neque secundum genus, ergo non potest inter eas esse aliqua conformitas.

Item relatiua aequiparentiae ad conuertentiam ducuntur, sed conformitas est relatio aequiparentiae, ergo si voluntas nostra diceretur conformari voluntati diuinae, sequeretur qud voluntas diuina posset dici conformari voluntati nostrae, quod non dicimus

IN CONTRARIVM est, quia voluntas vere obedientis conformatur voluntati praecipientis, sed multi sunt vere obedientes diuinis praeceptis, ergo voluntas multorum conformatur voluntati diuinae.

RESPONSIO. Cum quaerimus de conformitate voluntatis nostrae ad diuinam, aut quaerimus de conformitat. earum secundum esse reale vel in essendo, prout quaelibet est quaedam res secundum se, aut quaerimus de conformitate earum secundum tendentiam in obiectum. Primo modo, quaelibet voluntas creata conformatur voluntati diuinae. Cuius ratio est, quia omnis imago est aliquo modo conformis rei, cuius est imago, sed omnis voluntas creata est imago voluntatis diuinae, ergo est aliquo modo ei conformis. haec autem conformitas non est participando eandem naturam specificam, sed in participando aliam, speciei tamen demonstratiuam, sicut expositum fuit suprâ, dist. 3. lib. 2. dist. 16. Sed de hac conformitate non quaerimus nunc, sed de illa quae est secundum tendentiam in obiectum, secundum quam sortitur esse morale secundum quod dicitur bona vel mala moraliter. Circa quam considerandum est quod talis conformitas plurium voluntatum semper attenditur secundum aliquid vnum: illud autem vnum aut se habet ad vtranque voluntatem consimiliter, vtpote quando duo volunt idem, vel propter idem, vel secundum eundem habitum, aut se habet dissimiliter, sed tamen correspondenter (sicut quum aliquis vult aliquam rem, alius autem non vult eam) vult tamen & placet ei quod primus eam velit, sicut Abraham voluit occidere filium, Deus autem hoc non voluit simpliciter, tamer voluit quod Abraham illud vellet.

Quantum ad primum modum attenditur triplex conformitas vna quantum ad obiectum, quando idem est volitum, quae vocatur conformitas secundum causam materialem, vocando materiam, ni in qua fit actus voluntatis, sed circa quam est obiectiue. Secunda conformitas est, quantum ad habitum, quando duo eodem habitu aliquid volunt, puta iustitia vel charitate, & haec vocatur conformitas secundum causam formalem, quatenus habitus est quaedam forma potentiae dans modum actui. Tertia est secundum causam finalem, vt quum plures volunt aliquid propter eundem finem. Conformitas autem quae attenditur penes secundum modum vocatur a quibusdam conformitas secundum causam efficientem, sci licet quando aliquis vult illud quod alius vult eum velle. & istuc est verum, vbi velle vnius est causa mouens & inclinans voluntatem alterius, quia tunc vnum velle est aliquo modo causa efficien alterius, vbi autem non est sic, locum non habet quod dicitur

Ex his patet quod quaeritur, scilicet quod voluntas nostra potest conformari voluntati diuinae, primo modo, scilicet quoad volitum, potest enim homo idem velle quod deus vult, vt de se patet sed secudo modo proprie non potest, quia non potest esse in deo & homine habitus vnius rationis, secundum analogiam tamen dicitur in deo charitas & in nobis. Quantum autem ad tertium modum, possibilis est conformitas inter nos & deum, quia sicut deus vuli omnia propter se, & nos possumus velle eadem vel etiam alipropter deum. De quarto autem modo, scilicet quod velimus illud quod deus vult nos velle clarum est, quod est possibile, quia si loquamur de voluntate antecedente, illa innotescit nobis per pra cepta iuris naturalis vel diuini. Constat autem quod possumus velle ea quae deus nobis praecepit, non enim praecipit impossibile. ad faciendum, & multo minus ad volendum. Si vero loquamui de voluntate consequente, clarius est quod possimus ei conformari, quia quicquid deus vult tali voluntatae totum fit. Patet ergo qua liter possibilis est conformitas voluntatis nostrae ad diuinam.

Ad primum argumentum dicendum quod non omnis conformitas est secundum participationem eiusdem formae specificae inhaerentis vel non inhaerentis, sed secundum plures alios modos qui tacti sunt in corpore solutionis.

Ad secundum dicendum quod conformari plus importat, quam esse conforme, quia conformari dicitur solum illud quod habet quasi rationem imaginis, vel effectus proportionati respectu alterius, quia conformari est fieri quasi ad alterius formam, & istud non potest competere voluntati diuinae respectu voluntatis nostrae, sed econuerso, propter quod voluntas nostri dicitur conformari voluntati diuinae, & non econuerso, sed esse conforme dicit absolute participationem vel proportionem plurium in vno, & sic voluntas nostra dicitur conformis voluntat diuinae, & econuerso, quamuis hoc quidam negant accipiente pro eodem esse conformem & conformari, quae tamen non sun idem, sicut nec esse simile, & assimilari.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1