Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum omnes teneantur conformare voluntatem suam voluntati divinae quantum ad volitum
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum omnes teneantur ad conformandum voluntatem suam diuinae voluntati. Nihil Thom.
AD secundum sic proceditur. Et videtur quod non omnes teneantur ad conformandum voluntatem suam voluntati diuinae, maxime quantum ad volitum, quia sicut se habet intellectus ad intelleIctum, sic voluntas ad voluntatem, sed nos nor tenemur conformare intellectum nostrum intellectui diuino alioquin omnis homo habens opinionem falsam peccaret, quod non est verum, ergo non tenemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae.
Item nullus tenetur ad impossibile, sed impossibile est quandoque conformare voluntatem nostram voluntati diuinae, ergo &c Minor probatur, obstinati enim vel damnati hoc non possunt facere propter conditionem sui status: nunc etiam ignoramus quid deus vult in multis quae occurrunt facienda. Finis etiam ad qué deus singula opera ordinat, latet nos, & ideo in talibus non pos sumus conformare voluntatem nostram voluntati diuinae.
Item deus vult damnationem multorum, sed nullus tenetui Velle suam damnationem, ergo &c. Probatio minoris, quicquid est volitum, est volitum vt finis aut propter finem, sed nullus potest recte velle damnationem suam vt finem, quia non habet rationem boni secundum se nec propter alium finem, quia damnatio est opposita debito fini creaturae rationalis.
IN CONTRARIVM est, quia amicorum est conformis voluntas, sed omnes tenentur esse amici Dei, ergo omnes tenentur ad conformandum voluntatem suam voluntati diuinae. Item super illud, quod non adhaesit mihi cor prauum, dicit glosa. Prauum cor habet, qui non vult quod deus vult, sed quilibet tenetur non habere cor prauum, ergo quilibet tenetur velle illud quod deus vult, & haec est conformitas in volito.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, an omnes teneantur conformare voluntatem suam voluntati diuinaeSecundum est, secundum quos modos teneamur ad hanc conformitatem.
QUANTVM ad primum dicendum est quod omnes tenentur conformare voluntatem suam voluntati diuinae in aliquo. Cuius ratio est, quia nihil est rectum, nisi conformetur suae regulae, sed voluntas diuina est regula voluntatis nostrae, ergo voluntas nostra non est recta, nisi conformetur voluntati diuinae, quatenus est eius regula. Maior de se patet, sed minor declaratur, quia si lex quaecunque naturalis vel diuina est regula voluntatis fortiori ratione voluntas diuina, a qua pro libito deriuata est omnis lex, sicut enim voluntas diuina pro libito naturam instituit, ita pro libito leges quascunque naturae dedit, propter quod ipsa est prima regula omnium, & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum, scilicet de modis conformitatum. Dicendum quod tenemur ad conformitatem, quae est secundum genus causae efficientis, vt scilicet velimus illud quod deus vult nos velle quando nobis innotescit. cuius ratio est, quia secundum illud potissime debet voluntas nostra conformari diuinae secundum quod ipsa est potissime regula voluntatis nostrae, sed voluntas diuina est regula voluntatis nostrae inquantum vult nos aliquid velle, ergo secundum hoc potissime debemus voluntatem nostram conformare diuinae. Maior patet ex dictis, quitenemur conformare voluntatem nostram diuinae, quatenus illa est regula voluntatis nostrae, ergo maxime tenemur secundum illud quod est maxime regula. Minor probatur, quia in habentibus cognitionem & libertatem vnum non regulat aliud, nisi quatenus proponit vel imponit quid & qualiter agat, sed volumtas diuina in hoc quod vult nos aliquid velle, & illud nobis innotescit, imponit nobis quid velimus, ergo secundum hoc voluntas diuina est potissime regula nostrae voluntatis, imo nullo alio modo est regula, quia quicquid deus velit, & qualitercunque, & propter quencunque finem, nisi velit nos illud velle non propter hoc regulat voluntatem nostram, sed si vellet no aliquid velle, dato quod ipse illud nollet in se, nihilominus voluntas nostra ex solo primo regulam haberet. regulans enim voluntatem est dictans & imperans quid sit volendum: & hoc expresse dicit Anselmus de lib. art. cap. 6. dicens sic, nulla est iusta voluntas, nisi quae vult quod deus vult illam velle, tenemur erge potissime conformare voluntatem nostram voluntati diuinae in hoc quod vult nos velle, quando nobis innotescit. Innotescit autem hoc nobis per praecepta & prohibitiones quae sunt signa voluntatis antecedentis. per consilium autem, quod similiter es signum voluntatis antecedentis, innotescit nobis non quid velli teneamur, sed quid expedientius est ad profectum, propter quod non tenemur velle illud quod est consilij, sicut illud quod est praecepti vel prohibitionis, sicut ergo est de illis quae deus vult nos velle voluntate antecedente, idem est de his quae deus vult nos velle voluntate consequente, si nobis innotescant per reuelationem, vel per quamcunque inspirationem, alium enim modum non video. Per operationem enim diuinam bene innotescit nobis, quod deus velit tale quid facere, sed non quod veli nos illud velle. Quando autem non innotescit nobis quid deus velit nos velle voluntate consequente, tunc quidem non tenemur, quia voluntas non obligatur nisi ad cognita, & nihilominus illud volumus quod deus vult nos velle, quia illa voluntas semper impletur, siue scientibus nobis, siue nescientibus.
Ad conformitatem autem quae est secundum genus causa formalis, non tenemur absolute, sed ex suppositione scilicet si volumus mereri vitam aeternam. Primum patet, quia ad illud dicitur aliquis simpliciter & absolute teneri, quod si non facit in currit peccatum, sed si non facimus ex charitate quicquid facimus, non propter hoc peccamus, existens enim in peccato mortali, & honorans parentes vel dans eleemosynam ex naturali pietate non peccat, vt patebit. 2. lib. & tamen non operatur ex charitate, ergo &c.
Secundum patet, quia omne meritum dependet ex charitate, vt patet 1. ad Cor. 13. si ergo aliquis vult mereri vitam aeternam oportet quod operetur ex charitate, & tunc conformat voluntatem suam voluntati diuinae quantum ad causam formalem, licet valde improprie, vt dictum fuit suprâ. Idem penitus videtur esse dicendum de conformitate secundum causam finalem, quia ad illam non tenemur simpliciter & absolute, sed solum ex e suppositione, scilicet, si volumus mereri vitam aeternam. Primum patet, quia opus virtutis moralis debite circunstantionatum prout virtus exigit, est bonum, vt patet ex diffinitione virtutis, sed per vir¬ tutem pure moralem opus non ordinatur in gloriam Dei ex intentione operantis, ad quam tamen deus ordinat quicquid vult: & operatur, ergo non oportet omnem voluntatem bonam conformari voluntati diuinae quantum ad finem, propte quem aliquid vult.
Secundum patet eodem medio quo supra, quia ad merendum requiritur quod opus ordinetur in deum per fidem charitatem. Iuxta dictum Apostoli 1. ad Corinth. 10. Omnia in gloriam dei facite. Et est hic notandum quod ad has duas conformitates secundum causam formalem & finalem, non tenemui etiam ex suppositione, nisi quatenus includunt illam quae es secundum causam efficientem, cuius signum est, quia sicut illa quae deus vult nos velle absolute innotescunt nobis per praeceptum conditionatum: vnde Matth. 19. dictum est cuidam, si vis ad vitam ingredi, serua mandata, quod intelligitur non solum de obseruantia quantum ad substantiam operis, sed quantum ad modum & finem charitatis.
De conformitate autem quae attenditur quantum ad obiectum volitum, quae dicitur conformitas secundum causam materialem est major difficultas, vtrum ad eam semper teneamur. Et dicendum ad hoc, quod in nobis est duplex voluntas, extendendo nomen voluntatis ad appetitum sensitiuum, sicu tertio Ethicorum dicitur, quod bruta voluntarie agunt, hoc est, sponte. Est ergo in nobis voluntas sequens cognitionem sensitiuam, & voluntas sequens cognitionem intellectiuam, & haec est duplex, vna naturalis, & alia deliberatiua, nec sunt dua potentiae, sed vna dupliciter dicta secundum duplicem eius actum. Dicitur enim voluntas naturalis, qua appetimus absolute, & secundum se aliquod bonum conueniens naturae, deliberatiua autem, quatenus fertur in aliud, quod est deliberatum esse bonum ex fine & circunstantiis: & haec voluntas contrariatur quandoque in volito appetitui sensitiuo & voluntati naturali, sicut secari propter sanitatem est tristabile secundum sensum, nec secundum se bonum est, sed tantum ex fine, & ideo sectionem sola voluntas deliberatiua eligit, sed voluntas naturalis, & appetitus sensitiuus refugiunt.
Tunc ad propositum, si loquamur de voluntate naturali vel appetitu sensitiuo. Dicendum quod non tenemur nec possumu: semper conformare voluntatem talem voluntati diuinae, quivoluntas diuina potest esse de eo quod non cadit sub apprehensione sensus, nec est secundum se naturae conueniens, sed appetitus sensitiuus non potest ferri, nisi in illud quod iudicatu conueniens per sensum, nec voluntas naturalis potest ferri, nisi in illud quod est secundum se naturae conueniens, ergo impos sibile est quod appetitus sensitiuus, vel voluntas naturalis respectu voliti talis, conformetur voluntati diuinae.
De voluntate autem deliberatiua secus est, quia secundum quosdam, si innotescat nobis diuinum volitum, tenemur illud velle voluntate deliberatiua, sed differenter viatores & comprehensores, quia enim in viatoribus retardatur motus voluntatis ex motibus inferioribus, ideo sufficit non repugnare diuinae ordinationi vel voluntati, & de ea non tristari, nec oportet gaudium experiri de hoc, sicut Philosophus dicit. 3. Ethic. de forti, quod sufficit eum non tristari in periculis mortis, quamuis non gaudeat, sed in beatis est motus voluntatis deliberatiuae integer & perfectus, nec in aliquo retardatur seu impeditur: & ideo videndo id quod deus vult, ipsi volunt illud, & gaudent secundum illud Psalmistae, Laetabitur iustus quum viderit vindictam.
Alia est opinio, quod non semper tenemur conformari voluntatem nostram voluntati diuinae, quantum ad volitum, etiam si nobis innotescat: & ista pars videtur probabilior, propter duas rationes. Prima est, quia si tenemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae quantum ad rem vo litam, hoc est, aut ex natura rei volitae, aut ex praecepto Dei sicut enim nihil est malum, nisi secundum se, & ex natura rei, vel ex prohibitione superioris, sic nihil est bonum necessarium fieri vel necessario volitum, nisi ex natura rei, vel ex praecepto superioris, & in proposito ex praecepto Dei, sed rem volitam a deo non semper tenemur velle ex natura rei, puta damnationem patris, quia tunc teneremur eam velle, etiam si Deus eam non vellet, quod nullus diceret, nec ex praecepto Dei, quia nusquam legimus tale praeceptum, ergo non semper te¬ nemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae in volito, etiam si nobis innotescat.
Secunda, quia sicut tenemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae, sic subditus tenetur conformare voluntatem suam voluntati praelati, in illis, in quibus est ei subditus vice Dei, sed subditus non tenetur conformare voluntatem suam voluntati praelati, de aliquo faciendo quod praelatus vult fieri, ex hoc solo quod praelatus vult illud fieri, sec ex hoc quod vult subditum illud velle & facere: non enim si praelatus dicat coram subdito, volo quod illud fiat, ex hoc obligatur subditus ad volendum vel faciendum, nisi praelatus insinuet quod vult subditum hoc velle vel facere: ergo similiter est de voluntate nostra respectu Dei. Non tenemur ergo velle quicquid Deus vult, etiam si nobis innotescat, nisi Deus velit nos illud velle, & haec est conformitas secundum causam efficientem, sine qua (vt patet ex deductione prius facta) nor tenemur conformare in aliquo voluntatem nostram voluntat. diuinae, & forte ab hoc non discordat secundum rem, illud quod dicit opinio praecedens, scilicet quod viatori sufficit non repugnare diuinae ordinationi, & non tristari de ea, quia non repugnare vel non tristari non important conformitatem in volito, quamuis non contrarientur.
Ad rationes vtriusque partis respondendum est. Ad primam quum dicitur quod sicut se habet intellectus &c. Dicendum quod non est simile de intellectu, quia defectus intellectus non est in potestate nostra, cogimur enim quandoque rationibus ad assentiendum falso, & ideo non peccamus, sed voluntas deliberatiua est in potestate nostra, & ideo peccamus, nisi eam conformemus voluntati diuinae, prout & in quibus tenemur conformare. De intellectu etiam quantum ad ea quae sunt fidei, & necessaria ad salutem, oportet quod conformetur intellectui diuino, quia illud est in potestate nostra, alioquin peccamus.
Ad secundam rationem dicendum, quod obstinati simpliciter (vt damnati) non tenentur conformare voluntatem suam voluntati diuinae, & ideo non merentur, nec de nouo peccant, sed in peccato, in quo mortui sunt, perseuerant: nos etiam pro statu viae non tenemur conformare voluntate nostram voluntati diuinae, nisi prout & quantum nobis innotescit, siue quoad volitum, siue quoad finem, & modis quibus dictum est.
Ad tertium dicendum quod in tali volito sicut est damnatio propria, non tenetur quis conformare voluntatem suam voluntati diuinae, aut quia si reuelaretur alicui sua damnatio, deberet accidi illud dictum secundum comminationem, & non secundum praescientiam, aut si constaret esse dictum secundum praescientiam, non decet tamen aliquem hoc velle, nec deus vult nos hoc velle, quum velle opposi tum, scilicet beatitudinem, sit finis, propter quem debemus velle omne aliud volitum.
AD PRIMAM rationem alterius partis dicendum est quod amicorum est conformis voluntas in illis solum, in quibus decet vtrunque idem velle, & in hoc casu tenemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae quando congruit nos velle illud quod deus vult, tunc enim deus vult voluntate antecedente nos illud velle, quia voluntas antecedens est de his quae nobis congruunt.
Per idem patet ad illam glosam super psalmum, quia prauum cor habet, qui non vult illud quod deus vult, scilicet eum velle. Deus enim qui summe bonus est, non vult aliquem velle nisi quod necessarium est ad salutem, aut quod promouet ad salutem, & primum praecipit, secundum consulit, qui a primo discordat, peccat: & de hoc intelligitur praedicta auctoritas, qui autem secundo non acquiescit (licet non peccet) tamen minus appropinquat ad illum qui summe bonus est, qui est Deus benedictus in secula seculorum. Amen.
On this page