Text List

Praefatio

Praefatio

RESOLVTISSIMI PATRIS, ET VE. RITATVM THEOLOGICARVM SOLIDI SECTATORIS MAgistri Durandi de sancto Porciano. Liber II. sententiarum incipit.

ST Deus in coelo reuelans mysteria. Sicut dictum fuit a principio nomine coeli designatur causa finalis sacrae scripturae generaliter & specialiter materia secundi libri sententiarum, quod potest sic videri In secundo enim libro agitur de tribus principaliter, scilicet de creaturarum productio ne, de earum distinctione, & de aliquarum deuiatione, seu exorbitatione per culpam. Et haec conuenienter signantur nomine coeli, secundum tria quae in coelo possumus considerare, habet enim coelum capacitatem prae omnibus, diuersitate partibus, difformitatem in motibus. Generalis capacitas facit, vt coeli productio significet vniuersorum productionem. Nomine enim continentis saepe significantur contenta. Partium diuersitas repraesentat creaturaru distinctionem. Sed motuum diuersitas aliquarum significat deuiationem. Dico primo quod coelum habet capacitatem prae omnibus. Nihil enim in corporalibus est coelo capacius. Continet enim omnia, quod innuit Salomon 2 Paral. 6. arguens a maiori sic. Si coelum & coeli coelorum te capere non possunt, quae tamen sunt summae capacitatis, quanti magis domus haec? Et ideo per productionem coeli omnia conti nentis & ambientis vniuersorum productio designatur. De hoc Hester 13. Tu fecisti coelum, & quicquid coeli ambitu continetur Secundo coelum habet diuersitatem in partibus. Est enim quaedam pars ipsius totaliter lucens (vt sol) quaedam omnino non lucens (vt pars coeli non stellata) Quaedam partim lucens, & partim non lucens (vt luna quae nunquam secundum se totam lucet.) Sic in vniuersitate creaturarum est quaedam creatura pure spiritualis, & haec est quasi omnino lucens. Nomen enim lucis ad cognitio nem transfertur, & talis est angelus. Est & alia pure corporalis quasi nihil lucens, eo quod caret cognitione. Et est alia partim corporalis, & partim spiritualis, quasi secundum quid lucens, & secundum quid non lucens, vt homo. De prima agit magister? secunda distinctione vsque ad duodecimam. De secunda a duodecima vsque ad sexdecimam. De tertia a sexdecima vsque ad finem Et sicut pulchritudo coeli resultat ex diuersitate istarum partium sicut apparet intuenti coelum. Suspice enim coelum & intuere Iob 35. Sic pulchritudo vniuersi resultat ex supradictarum creaturarum distinctione, ad commendationem & gloriam creatoris. Sic enim coeli enarrant gloriam dei, vt in psalmo dicitur. Nunquid ergo nosti ordinem coeli? Iob 38. Ecce magister docet hunc ordinem & distinctionem. Tertio, coelum habet difformitatem vt in motibus, est enim ad praesens duplex motus in coelo. Vnuregularissimus, qui est diuinus, & alius quasi oppositus huic, & respectu ipsius obliquus. Per hos autem duos motus significatur conuersio, & auersio creaturae. Per primum enim, qui est regularissimus, significatur conuersio bonorum angelorum, ad deun ex qua fuerunt illuminati, & confirmati in gloria. De quo Eccles 42. Species coeli in visione gloriae. Per secundum, qui est obliquus significatur deuiatio angelorum & hominum a deo, ratione cuius obtenebrati sunt secundum illud Hiere. 4. Aspexi coelos & non erat lux in eis. Et iterum Iohelis 2. dicitur, Moti sunt coeli (homines, scilicet, & angeli) per electionem. Sol & luna obtene brati sunt, sol quantum ad angelicam naturam, luna quoad naturam hamanam. Et de vtroque agit magister, scilicet, de peccate angelorum, & de peccato primorum hominum, & occasione horum de omni peccato generaliter. Et quia peccatum hominum fuit remediatum per gratiam, ideo incidentaliter agit magiste de gratia, per quam spiritussanctus coelum obtenebratum illuminauit, de quo potest intelligi illud Iob 26. Spiritus eius ornauit coelos, in praesenti quidem per gratiam, sed in futuro ornabit per gloriam, quam nobis concedat, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praefatio