Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia literae magistri sententiarum in generali & speciali valde ingeniosa & vtilis, & primo in primam distinctionem.

REATIONEM rerum insinuans, scriptura &c. In hoc secundo libro principalis intentio magiftri circa tria versatur, scilicet circa rerum creationem, screationem creaturarum, dotationem siue perfectionem, & creaturae sic dotatae conuersionem. siue auersionem. Et secundum hoc iste liber diuiditur in tres partes. Primo enim determinat de creaturarum productione. Secundo spiritualiter de creaturae rationabilis dotatione. Tertio de eius auersione. Secunda pars incipit ibi in principio 29. dist. Solent quaeri plura de hominis statu ante peccatum. Tertia in princ. 21. dist. videns igitur diabolus hominem. Prima igitur diuiditur in duas. Primo determinat quaedam pertinentia ad rerum omnium creationem in generali. Secundo prosequitur de quibusdam creaturis in speciali. Secunda incipit ibi in principio dist. 2. De angelica itaque natura. Prima diuiditur in duas. Primo inquirit creationis principium. Secundo creationis motiuum. Secunda ibi, Credamus igitur rerum creatarum. Prima diuiditur in partes tres. Primo confirmat auctoritate scripturae creationem rerum habuisse principium. Secundo ostendit ex illa auctoritate plures errores elidi. Tertio ostensum concludit. Secunda incipit ibi, his etenim verbis. Tertia, horum igitur & similium. Secunda istarum diuiditur in tres partes. Primo enim excludit errorem Plat. Secundo remouet quandam dubitationem, Tertio excludit errorem Arist. Secunda pars incipit ibi, veruntamen. Tertia, Arist. vero duo principia. Tunc sequitur illa pars, Credamus igitur rerum. Superius magister determinauit de creationis principio. Hic vero determinat de creationis motiuo, & secundum hoc ista pars diuiditur in duas partes. Primo enim determinat de motiuo creationis. Secundo ex illo motiuo ostendit rerum distinctionem. Secunda pars incipit ibi, & quia non habet. Haec secunda diuiditur in partes tres. Primo ostendit causam distinctionis rerum. Secundo mouet quandam incidentem quaestionem & ponit eius triplicem solutionem. Tertio epilogat circa determinata. Secunda incipit ibi, solem esset quaeri. Tertia ibi, ex praemissis apparet. Prima istarum diuiditur in quatuor partes. Primo ponit rerum distinctionem. Secundo ex hoc ostendit causam productionis creaturae rationalis. Tertio addit aliqua & determinat ostensum Quarto remouet quoddam dubium. Secunda pars incipit ibi Ideoque si quaeretur. Tertia ibi, cum igitur quaeritur. Quarta ibi, de homine quoque. Et haec est diuisio lectionis in generali.

In speciali sic procedit mag. & proponit quod ex auctor. Gen. qua dicitur in principio &c. Probatur creatio rerum in principio temporis non ab aeterno esse facta. Deinde ostendit quod ex hoc eodem error est elisus ponentium plura principia, quorum fuit vnus ipse Plato qui plura principia posuit ab aeterno increata, & sine principio, nec concedit rerum creationem, sed potius dicit ex materia factam. Quam positionem siue errorem excludit mag. es verbo creandi, siue creare. Et ex hoc verbo faciendi siue facere. Nam dicit quod creare est aliquid de nihilo facere, facere vero non de nihilo, sed de materia. Deinde ne alique posset credere creationem temporalem aliquam mutationem in deo ponere, dicit C verba temporalia dicta de deo nullam mutationem ponutm in ipso, siue nouitatem, sed solum nouum effectum in creatura. Vnde eius operatio, factio, vel actio non dicitur proprie actio, quia per eam non agitur aliqua nouitas in agente, licet sine dei mutatione aliqua nouitas sequatur in effectu, sicut ex calore solis sequitur aliqua nouitas in effectibus inferioribus (vt puta aliqua nebula generatur nulla mutatione facta in sua causa, scilicet in sole.) Postea excludit opinionem seu errorem Aristotelis, qui ponit prima principia rerum materiam formam, qui etiam mundum ponit esse ab aeterno. Vitimo concludit magister, & dicit quod istorum Phylosophorum opinionem siue errorem scriptura euacuat, quae dicit creationem rerum initium temporis habuisse. Vnde & subdit quod temporalis effectus non ponit mutationem in deo, quia a sola voluntate eiusdem dependet. Consequenter in illa parte, Credamus, proponit quod causa creationis rerum est sola bonitas creatoris communicari volens, & potens, etiam diminui non valens. Deinde dicit quod quia perfecta bonitas in creatura est vt ei perfecte adiungatur, ideo fecit deus rationalem creaturam, & sic distinxit vt pars corpori vniretur, & alia pars, scilicet angelica in sua puritate non vnita remaneret. Deinde ostendit quod homo, & vniuersaliter ois creatura facta est propter dei bonitatem. Vnde etiam subdit quod bonitas dei est causa existendi creaturis, & quod ex ea sequitur bonitas creaturarum. Creauit enim deus hominem ad se laudandum & sibi seruiendum ex qua laude & seruitio homo potest perficere & perfici habet. Postea concludendo determinat quod creatura rationalis facta est propter dei bonitatem & sui vtilitatem. Vbi etiam addit quod mundus creatus est propter hominem quia multa vtilitas ex rebus aliis prouenit homini. Addit etiam quod non solum creaturae corporales, sed etiam ipsi angeli ad hominis perpetuum profectum faciunt. Deinde quia alicubi legitur in scriptura quod homo creatus sit propter ruinas angelorum, propter hoc subdit quod illa non fuit tota causa sed concausa. Postea quaerit qualiter anima sit coniuncta corpori, & dat de hoc causam triplicem. Primo quia sic deo placuit. Secundo in signum futurae beatitudinis (vnio enim spiritus cum carne repraesentat pos sibilem fore vnionem animae ad deum.) Tertio propter animae meritum, vt scilicet in corpore mortali majus meritum acquireret. Vitimo concludit quod circa omne genus creaturae vertitur sua intentio, scilicet circa spiritualem creaturam non vnitam corpori, & circa corpoream pure. Et circa spiritualem corpori vnitam. Et in hoc terminatur sententia &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum