Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum creatio sit possibilis

QVABSTIO PRIMA. Vtrum creatio sit possibilis. Thom. i. 4. 45. art. 1. & 2.

CIRCA principium secundi libri sententiarum Quaeritur primo de tribus in generali. Primum est de possibilitate creationis. Secundum est de eius i communicabilitate. Tertium est de actione, & de intentione creantis. Adhuc circa primum quaeruntur tria. Primum est de possibilitate creationes absolutae. Secundum vtrum creatura habens esse permanens potuerit ab aeterno produci. Tertium vtrum aliquid successiuum puta motus potuerit esse ab aeterno, vel aliqua creatura sub motu. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod creatio non sit possibilis, quia actio essentialius respicit subiectum quam terminum dicente auctore 6. prin. quod actio non requirit quid agat, sed in quid agat. Est autem impossibile, & contradictionem implicans quod aliqua actio sit sine termino (Alioquin actio esset vbi nihil ageretur) ergo impossibile est aliquam actionem esse sine subiecto. Cum igitur creatio dicatur esse sine subiecto, videtur quod creatio non sit possibilis.

Item creatio videtur esse aliquid medium inter deum creantem, & ipsam creaturam, sed constat quod non est substantia, erge est accidens. Omne autem accidens requirit subiectum, igitur &c.

IN CONTRARBVM est quod dicitur Mach. 7. Petonate vt aspicias in coelum & terram, & inspiclas vel intelliga: quod ex nihilo creauit ea deus.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam primo videndum est quid importatur per nomen creationis, quo viso respondebitur ad quaestionem.

QUANTVM ad primum intelligendum est quod per creationem, secundum quod nomen creationis communiter accipitur importatur actio per quam aliquid producitur ex nihilo. Hoautem potest intelligi tripliciter, vno modo materialiter, scilice quod nihil sit materia rei productae quod esse non potest, quiquod nihil est, nullius potest esse materia. Inest enim materia rei factae tanquam pars eius. Est enim materia ex qua aliquid fit cum insit vt dicitur primo physicorum, Alio modo ordinabiliter vt fit sensus creaturas fieri ex nihilo, id est, post nihil, ita vi maneat ordo affirmatiuus a nihilo tanquam a termino a quo,

Quem sensum licet quandoque doctores accipiant tanquam verum imaginantes quoquo modo licet improprie loquendo ens & nihil esse terminos creationis, tamen proprie loquendo istud non est verum, propterea quod non est possibile ponere termino: in actione in qua non est subiectum commune vtrique termino nisi vterque terminus sit positiuus (quod dico propter transubstantationem panis in corpore Christi) Cuius ratio est, quia ne cesse est in omni actione habente terminos quod termini sint incompossibiles: & quod vnus necessario praecedat alium (videlicet terminus a quo, terminum ad quem) sed negatio vel priuatio non potest secundum se praecedere habitum natura vel duratione, cum secundum se & in se non sit aliqua natura, nec durationem habeat, ergo si aliquo modo praecedit, hoc est rationi alicuius naturae sibi subiectae, igitur in actione non habente commune subiectum sicut est creatio, ens & nihil non possunt esse termini, cum terminorum alter sit pura negatio.

Item oportet quod virtus agentis in omni actione attingat vtrumque terminum, vnus enim abiicitur & alter acquiritur, & vtrum que fit virtute agentis, & ideo oportet quod virtus agentis vtrunque attingat, vterque autem potest attingi, quando vterque est positiuus, sed quando alter est positiuus & alter est negatiuus, cum i lud quod nihil est attingi non possit secundum se oportet quod attingatur ratione alicuius substrati quemadmodum fit in illuminatiopne aeris, cum de non illuminato fit illuminatus, & vbicunque alter terminorum est priuatio, alter vero forma, nunquam enim attingi potest terminus negatus nisi ratione substrati subiecti a quo expellitur priuatio per introductionem habitus. Cum igitur in creatione non supponatur subiectum commune impossibile est quod proprie loquendo demus ei duos terminos,s. ens & nihil.

Relinquitur igitur tertium, scilicet, quod creatio dicitur esse de nihilo, solum negatiue, quia non est de aliquo nec in ra¬ tione subiecti, nec in ratione termini. Vnde sicut non habet subiectum, sic neque terminum ex quo, vel a quo sit. Non enim est motus vel mutatio quae sunt, a quodam in quoddam.

Hoc viso dicendum est quod creatio est possibilis, hoc est, productio alicuius de nihilo modo quo expositum est. Quod probatur dupliciter. Primo modo sic, materia est aliquid productum, sed hoc non potest esse, nisi per creationem, igitur &c. Minor patet quia materia est vltimum subiectum, propter quod ad eius productionem non potest aliquid prius subuci. Probo maiorem, omne quod sibi derelictum esset non ens habet causam deducentem ipsum de non esse ad esse (Alioquin nunquam esset ens, sed semper non ens) sed materia prima si sibi derelinqueretur. esset non ens, ergo habet causam deducentem ipsam de non esse ad esse. Talis autem est sola causa agens, ergo &c. Maior iam patet, minor satis est clara, quia materia prima non potest esse sine forma, igitur &c. Si dicatur quod imo virtute diuina, habetur propositum, quia si non potest esse sine forma, nisi deo hoc faciente, ergo sibi derelicta non esset ens.

Secundo sic, nulla productio supponit subiectum, nisi quatenus terminus productionis non potest esse sine subiecto. Fier enim ordinatur ad esse, sed deus potest facere quod accidens si sine subiecto (vt in sacramento altaris) ergo potest facere quod accidens fiat sine subiecto, sed tunc esset vera creatio, ergo &c. Et ratio haec partim innititur fidei, & sic patet primum.

AD PRIMVM argumentum dicendum est per inter emptionem maioris. Omnis enim actio realis est eadem cum suo termino, vel saltem illa quae est sine motu, qualis est creatio. Et ideo essentialiorem ordinem habet ad suum terminum, quam ad subiectum. Quod autem dicit author. 6. principiorum. quod actinon requirit quid agat, sed in quid agat, intelligendum est sic, quod actio naturalis de qua loquimur, quae habet subiectum & terminum supponit subiectum, tanquam aliquid praeexistens, non autem supponit terminum, sed producit.

Ad secundum est dicendum quod creatio non est aliquid medium inter deum & creaturam, sed est ipsamet creatura sub respectu vel denominatione respectiua ad dantem esse. Est enim creari idem quod habere esse ab alio secundum se totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1