Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum creatura habens esse fixum et permanens potuerit ab aeterno produci
QUAESTIO SECVNDA. Utrum creatura habens esse fixum & permanens potuerit ab aeterno produci. Tb. I. 4. 46. ar. 2. Henm. quod. 1. 4.7. & quod. g. 4. 17. Holcot. a. q. . ar. 3. Side hic Scotum.
AD secundum sic proceditur, Et arguitur quod creatura habens esse fixum & permanens non potuerit ab aeterno produci. Omnis duratio inclusa inter duo nunc, necessario est finita, sicut omnis Alinea quae est inter duo puncta, necessario est finita, sed omnis duratio creaturae necessario clauditur inter duo nunc, ergo &c. Minor probatur. Creatio enim cuiuslibet creaturae, necessario est in aliquo nunc. Non est enim in tempore, quum sit subita, modo etiam est accipere aliqua duo nunc inter quae duo nunc tota duratio creaturae clauditur, ergo &c.
Item creatura aut simul fit & facta est, aut prius fit, & posterius facta est. Si dicatur quod prius fit & posterius facta est, aeterna esse non potest, quia haberet aliquid prius se duratione. Si veri simul fit & facta est, aut hoc erit verum pro quolibet instanti, aut pro vno tantum. Non pro quolibet, quia nunc esset verum dicere quod mundus fit & factus est, creatur, & creatus est, quod videtur inconueniens. Si pro vno nunc tantum, quum nullum nunc transiens, quemadmodum est nunc mensurans creationem, qua transit, sit aeternum, impossibile est creaturam esse ab aeterno
Item secundum philosophum 1. peri hermenias. Omne quod est quando est necesse esse, sicut sortem sedere quando sedet, ita quod pro tempore illo quo est, non est potentia vt non sit, nec ex parte rei, nec ex parte alicuius agentis. Et similiter quod fuit quando fuit, necessario fuit. Quod autem est necessario isto modo non est necessario absolute, quia erat potentia in tempore praecedenti, per quam ille actus potuit impediri. Ex hoc sic arguitur quod aliquando fuit, nec crat potentia praecedens, per quam potuit impediri, tale necessario fuit necessitate absoluta ita quod nulla est potentia, nec ex parte dei, nec ex parte rei quod illud non esset. Sed si ponatur creatura fuisse ab aeterno nunquam fuit duratio praecedens, ratione cuius existentia eius posset impediri, ergo ipsa fuit necessario necessitate absoluta, ita quod nec ex parte Dei, nec ex parte rei fuit possibile eam non esse. hoc autem est haereticum, quare &c.
Item omnis creatura habet de se non esse, si ergo ab alio habeat esse, aut simul habebit vtrunque, (s. esse & non esse) aut prius non esse, quam esse. Non simul, quia implicat contradictionem, ergo prius habet non esse quam esse. Aut ergo natura aut duratione. Si duratione habetur propositum, scilicet quod non fuit al aeterno. Si natura solum, ergo simul duratione, & pro eodem instanti, habet esse & non esse, quod est impossibile. Item versio in nihilum opponitur creationi quae est ex nihilo, sed omne annihilatum habet non esse post esse duratione, ergo omne creatum habet esse post non esse duratione, sed tale non potest esse aeternum, quare &c.
Item natura & duratio sunt idem in deo, sed deus necessario praecedit res naturaliter, ergo duratione. Sed nihil habens aliquid prius duratione potest esse aeternum, ergo &c. Ad idem est Damasc. lib. 4. cap. 9. qui dicit, non aptum natum est, quod ex non esse ad esse deducitur, coaeternum esse ei quod est sine principio & semper est.
Et Hugo. de S. Vict. lib. I. de sa. dicit quod ineffabilis potentia virtus non potest aliquid praeter se habere coaeternum. IN CONTRARIVM arguitur, quia non minus est potens essentia diuina, quam persona. Sed persona diuin: potest aliam personam diuinam coaeternam producere, sicut & produxit, ergo essentia diuina potest aliam essentiam sibi coaeternam producere, non nisi creando, ergo &c.
Item creatura potest statim cum est, effectum suum producere sicut statim cum est ignis, est splendor eius, ergo multe fortius hoc potest facere deus, qui est potentior omni creatura.
RESPONSIO. Quaestio ista habere potest duplicsensum, secundum quod ly ab aeterno potest duo determinare, scilicet hoc quod est potuit, vel hoc quod est creare. Primo modo quaeritur de possibilitate creationis absolute. Est enim sensus vtrum des potuit ab aeterno creare (id est, vtrum ab aeterno habuerit potentiam creandi aliquid.) Et cum constet quod deus habuerit ab aeterno potentiam ad omne quod est possibile (nulla enim potentia aduenit ei ex tempore) ideo hoc modo non quaeritur de possibilitate creationis absolute, de qua in praeced. quie dictum est. Sed secunde modo quaeritur de possibilitate creationis non absolute, sed respictu aeternitatis, an, scilicet actus creandi potuit esse ab aeterno
Circa quod est intelligendum quod creaturam fuisse ab aeterno potest intelligi dupliciter, vno modo quod semper fuerit, nec habuerit suae aeternitatis causam, seu pricipium, & isto modo est impos sibile secundum philosophiam, & haereticum secundum fidem aliquod praete deum fuisse vel posse fuisse ab aeterno. Alio modo quod creatura sen per fuerit, non habens suae durationis initium, habens tamen suae aeternitatis causam & principium. Et hoc modo negari non potest nisi propter defectum diuinae potentiae, vel ppter repugnantiam creaturae Primum nullus dicit, quia potentia diuina ad omne possibile se extendit.
Nec secundum potest dici, qa repugnantia ex parte creaturae, ne ab aeterno posset fieri, aut esset propter defectum potentia passiuae ab aeterno, aut quia esset repugnantia intellectuum. Primum non potest dici, quia pari ratione nihil posset omnino creari, nec ab aeterno, nec de nouo. Cum creatio nihil omnino supponat ex parte facti. Solum ergo restat videre si ex repugnantia intellectuum id est, si contradictionem implicat creaturam ab aeterno fuisse
Et dicendum ad hoc, quod res permanens, cuius esse non consistit in successione, vt coelum, homo, angelus potuit a deo produci ab aeterno. Quod patet tripliciter, secundum tria quae sun de ratione creaturae. Est enim creatura ens productum ab alio, de nihilo. Iam ratione qua creatura est ens non potest sibi repugna re, fuisse ab aeterno, qa potissime repugnaret deo, in quo verissime saluatur ratio entis, ergo si repugnat ei hoc erit vel ratione causae producentis, quia est ab alio, vel ratione productionis quia est ens productum, vel ratione termini, quia de nihilo. Et de his omnibus tactae sunt difficultates in argumentis.
Quod autem ei non repugnat ratione causae producentis, quia est ab alio patet. Quia non est necesse causam agentem praecederduratione suum effectum, quia si illud esset de ratione agentis, aut ergo inquantum est agens absolute, aut inquantum tale agens, scilicet per voluntatem. Primum non potest dici, qa inueniuntur multa agentia, quorum effectus sunt statim cum suis causis. Statim enim cum est ignis lumen enius est in domo, & sol in eodem instanti, in quo creatus est hemispherium illuminauit. Item nec de ratione agentipervoluntatem est, quod praecedat duratione suum effectum, nisi voluntas fit de nouo accedens, ita vt de no volente fiat volens, aut voluntas sit deliberationem sequens, neutrum autem istorum est in deo, quare &c
Item voluntas diuina non minuit eius potentiam, sed secundum J. omnes, si deus ageret ex necessitate naturae, res fuissent ab aeterno, ergo non obstante quod deus agat per voluntatem res poterum esse ab aeterno. Non est ergo repugnantia intellectuum, si dicamus causam agentem non praecedere suum effectum.
Quod autem non sit repugnantia ex parte productionis, quin creatura potuerit esse ab aeterno, inquirendum est nunc, quia in hoc dependet maior pars quaestionis. Quicquid enim detur de productione creaturae, siue quod sit in instanti, siue in tempore, sem videtur sequi quod creatura fit de nouo. Si enim creatio sit successi ua, & in tempore, ipsa duratione praecedet creaturam. Si autem fit in instanti inter illud instans, & inter aliud quod nunc accipitur, includetur tota duratio creaturae, & in illis finitur tanquam in suis terminis. Et ideo licet ad probandum quod agens creatum non praecedat duratione suum effectum sufficiat probare quod agat ex necessitate naturae, & actione subita, tamen non sufficit hoc circa agens increatum. Quamuis enim non repugnet actioni momentaneae quod sit in eodem instanti, in quo est causa agens, quae etiam in instanti incipit esse, tamen repugnat actioni momentaneae, quod sit aeterna vt videtur
Ad tollendum igitur hanc difficultatem distinguendi sunt modi quibus aliquid habet fieri, qui sunt quatuor in vniuerso. quidam enim fiunt per modum solum, sicut aqua fit calida per motum calefactionis. Alia fiunt per mutationem sequentem motum de necessitate, sicut forma substantialis introducitur in materia per generationem sequentem alterationem praeuiam, cuius ipsa est terminus saltem extrinsecus. Tertio modo aliqua fiunt per mutationem quidem sequentem motum, sed non per se, nec ex necessitate, sicut illuminatur hemispherium nostrum a sole, quam illuminationem praecedit motus localis solis, per quem fit nobis praesens. In primo autem instanti, quando factus est sol, fuit aer illuminatus a sole, sed non per praecedentem motum. Quarto modo fiunt aliqua, non per motum aut mutationem, sed per simplicem emanationem, sicut illa quae creantur
In his autem quatuor modis fieri & factum esse, non eodem modo se habent. Nam in illis quae fiunt per motum, factum esse se habet ad fieri, sicut eius terminus. Et simili modo mensura ipsius facti esse se habet ad mensuram fieri, sicut eius terminus. Propter quod sicut motus vel fieri mensuratur tempore, sic factum esse mensuratur nun temporis, quod est nunc fluens. Et sicut verum est dicere de tali re, c fit, solum pro tempore mensurante motum. Sic verum est dicereq factum est solum pro illo instanti, in quo terminatus est motus.
In illis vero quae fiunt per mutationem sequentem motum per se, idem est iudicium, quia enim vnum est propter alterum, (scilicet motus praecedens propter sequentem mutationem) iudicandum est quod vtrobique est vnum tantum quoad mensuram, ita scilicet vt talis res dicatur solum fieri pro tempore mensurante motum, fact: autem pro nunc quod est terminus illius temporis, quamuis factum esse ve fieri secundum ipsam mutationem praecise simul sint & vnum & idem
In his vero quae fiunt per mutationem sequentem motum localem, sed non ex necessitate vt dictum est de illuminatione est aliter quia propter motum praecedentem non dicitur res fieri, quia per moti localem nec forma acquiritur subjecto, nec aliqua dispositio ad formam. Et ideo factum esse per sequentem mutationem non est terminus praecedentis motus, nisi per accidens, qa est quando terminu: praecedentis motus est. Nec mensura eius est eadem cum mensura termini motus, nisi secundum accidens. Inquantum ei coexistit primo. Alio enim nunc mensuratur terminus motus localis, quia nunc temporis fluente, alio mensuratur illuminatio, quia nunc stante, & non fluente. Quod patet sic, idem manens idem secundum idem, & respectu eiusdem semper natum facere idem, si agat ex necessitate naturae. Sed si sol accedens ad primum punctum hemispherij nostri staret ibi ita, quod ibi terminaretur motus localis praeceden & inciperet illuminare nostrum aerem, tunc sol maneret idem respectu aeris, & secundum idem ageret, & id ex necessitate natutae. Aer etiam maneret in eadem dispositione, vt suppono, ergesol sic manens semper faceret idem. Sicut igitur in primo instanti verum fuit dicere de eodem lumine quod fit; & factum est, ita in quolibet alio verum est dicere de eodem lumine quod fit & factum est. Propria ergo mensura talis fieri non est nunc fluens, quod non contingit bis accipere, sed nunc stans, quod potest pluribus partibus temporis coexistere. Veruntamen, quia motus praecedit est dare aliquod nunc temporis, cui primo coexistit nunc mensura illuminationis, quod non esset, nisi motus praecederet.
In his vero quae fiunt per simplicem emanationem absque motu praecedente (sicut illa quae creantur) fieri & factum esse simul sunt & vnum, & mensurantur nunc stante, quod non necessario coexistit primo alicui nunc temporis, quod patet, quia actio & passic sunt vnus motus sub diuersis respectibus, a quo & ad quem, ergo circunscripto motu actio & passio dicunt solos respectus inter producens & productum. Cum ergo creatio sit sine motu, creare & creari dicunt solos respectus inter deum & creaturam, ita quod creare nihil aliud est quam dare esse alteri nullo supposito, & creari, quam sic habere esse a deo. Et ideo quum pro quolibet instanti sit verum dicere quod creatura habet esse a deo, pro quolibet est etiam verum dicere, quod creatur & creata est. Nec oportet mensuram creationis coexistere primo alicui nunc temporis, quia non oportet aliquem motum praecedere creationem, sicut fit in illuminatione no, ua, ratione nouitatis. Sed si cut in diuinis semper est verum dicere filius gignitur & genitus est a patre ex necessitate naturae, & in identitate essentiae, sic verum est dicere de creatura (quandiu est) quod creatur a deo, & creata est ex libera tamen voluntate diuina, & in diuersitate essentiae, vt sit eadem actio creationis rerum, & conseruationis earum. Et licet sit sentiendum sic, tamen aliter est loquendum, secundum quod plures loquuntur, quia enim actiones notiores nobis sunt illae quae sunt cum motu, aut quae sequutur motum, vt generationes rerum naturalium: & in his res non dicitur fieri post primum instans, in quo accepit esse. Ideo secundum hanc similitudinem, nec nos dicimus quod coelum nunc creetur, aut angelus, quum tamen secundum rei veritate sit sentiendum sic. Mensura igitur creationis est nunc stans, quod potes pluribus nunc temporis coexistere. Nec est necesse dare aliquod nunc temporis, cui primo coexistat, quum nullus motus creationem praecedat, sicut non est necesse dare a parte post vltimum nunc temporis, cui duratio creaturae vltimo coexistat.
Ex his formatur talis ratio, Actio quae non est successiua, nec mensuratur nunc fluente, quod non contingit pluries accipere, sed nunc stante, talis actio non impedit quin productum per eam possit coexistere producenti. Et hoc manifestum est ex praecedentibus. Si enim esset successiua, impediret coexistentiam respectu cuiuslibet agentis. Rursus si esset subita, & mensuraretu nunc fluente non impediret coeexistentiam respectu agentis temporalis, impediret tamen respectu aeterni, quia tale nunc non contingit pluries accipere. Et ideo cum semel acceptum sit, prius accipi non potuit, & sic ab aeterno non fuit. Sed his amotis nihil impedit ex parte actionis coexistentiam effectus cum agente aeterno. Sed ci eatio est talis actio quae non est successiua, sed subita nec mensuratur nunc fluente, sed stante, vt deductum fuit, ergo non repugnat creaturae ratione suae productionis, quin possit al aeterno coexistere deo producenti, quod fuit secundum.
Quod item non sit repugnantia ratione termini (quod erat tertium) ex eo scilicet quod creatura dicitur esse ex nihilo (Ex hoc enim forte videretur quod creatura haberet esse post nihil duratione) hoc sic ostenditur, Illud quod non praecedit creaturam duratione vel natura, non impedit eam quin possit esse aeterna sed esse nihil vel ex nihilo non praecedit esse creaturae durationi vel natura, igitur &c. Maior patet, etiam si poneretur solum quod non piaecederet duratione. Minor probatur, quia creatur. non dicitur fieri ex nihilo materialiter, tanquam nihil sit materia facti, nec ordinabiliter, ita vt maneat ordo affirmatiue ad nihil sub hoc sensu, quod fiat ex nihilo, id est, post nihil, sed dicitur fieri ex nihilo pure negatiue, id est, non ex aliquo, & isto modo nulla antecessio durationis, aut naturae intelligitur ipsiu nihil ad esse creaturae. Vnde non est necesse creaturam priutempore vel natura fuisse nihil quam aliquid.
Quod autem consueuit dici quod creatura prius est naturaliter non ens quam ens, quia de se habet quod sit non ens, ab alio autem habet quod sit eis, prius autem est quod inest alicui ex se, quam quod inest ab alio. Non intelligo qualiter possit esse verum, quiquod inest alicui ex se, vel ex natura sua, naturam non destruit, sed ponit vel supponit, non ens autem vel nihil naturam destruit: ergo impossibile est, quod aliqua res ex natura sua sit non ens vel nihil.
Nec obstat si dicatur quod res de natura sua non est ens, & proinde est non ens, quia aliud est dicere naturam rei non habe re esse de se, & habere de se non esse. Primum enim istorum es verum, secundum autem falsum & impossibile. Et ita patet quod non repugnat creaturae (quia est ex nihilo) quin sit vel esse po sit ab aeterno, quia per hoc quod creatura est ex nihilo, nullu ordo naturae aut durationis importatur ad nihil. Sic igitur apparet, quod creaturae permanenti non repugnat fuisse ab aeterno
Sed contra arguitur sic, Creatura habet causam priorem se, saltem ordine naturae, in illo ergo priori creatura non fuit ens, ergo non ens, vel nihil & sic inter creaturam & nihil, est saltem ordo naturae. Et dicendum ad hoc quod ponendo ordinem prioris & posterioris secundum naturam inter creaturam & nihil non propter hoc sequitur quin creatura possit esse aeterna, nis poneretur inter ipsa ordo durationis, sicut prius dictum fuit. Ei nihilominus nec ordo naturae est inter ipsa, quamuis sit inter creaturam & suam causam: Et quum dicitur quod in illo prior causae creatura non fuit ens, non est verum, quia prius & posterius secundum naturam non attenduntur secundum entitatem, & non entitatem, vt verum sit dicere quod vnum sit alio non existente quia nunquam est verum dicere quod sol sit lumine non exissente, & tamen sol est prior serundum naturam, quam suum lumen, sed attenduntur secundum entitatem dependentem, & independentem, quia illud est prius secundum naturam, cuius entitas est independens, & illud posterius, cuius entitas est dependens, & tamen istae duae entitates sunt semper simul. Sed prioritas caus non competit effectui, sicut nec independentia. Non est crgiverum quod in illo priori causae suae creatura non sit ens:imo est ens, sed quia est dependens, ideo non attribuitur ei illa prioritas.
AD. PRIMVM argumentum principale dicendum quod duratio creature inclusa inter duo nunc fluentia, vel quae imaginamur in motu fluente, est necessario finita, sed duratio creaturae permanentis, non accipientis esse per motum, nec per mutationem sequentem motu, non necessario includitur inter talia duo nunc, sed mensuratur nunc stante quod potest pluribus temporis coexistere, imo quod plus est, potest toti tempori coexistere & ideo non oportet talem durationem esse finitam.
Ad secundum dicendum est quod creatura dum creatur simul sit, & facta est. Et hoc non solum verum est pro vno nunc fluente, sed pro nunc stante quod potest toti tempori coexistere, & praeexistere.
Ad tertium dicendum quod cum dicitur illud quod aliquando fuit nec erat tempus praecedens pro quo potuit impediri illud est necessarium necessitate absoluta. Dicendum quod falsum est. Siue enim creatura sit ab aeterno producta, siue ex tempore semper est a deo libere producta; & non ex necessitate absoluta Quod patet quia illud quod non est necessario volitum a deo no est necessario a deo productum (cum deus agat per voluntatem sed deus nihil aliud a se vult ex necessitate. Non enim necessitatur voluntas nisi respectu finis, vel eorum sine quibus finis haber non potest, vel conseruari, nihil autem tale inuenitur in creaturis respectu diuinae bonitatis quae est finis omnium, & ideo nihil crea tum est a deo necessario volitum vel productum, quod enim tempus praecedat nihil vel non praecedat facit ad hoc quod aliquid procedat a deo libere, vel necessario. Tota enim ratio libertati vel necessitatis sumenda est ex habitudine potentiae ad obiectum. Quod patet: quia omnis praedestinatus est ab aeterno praedestinatus, & tamen quilibet praedestinatus libere est praedestinarus, ita quod ab aeterno potuit non praedestinari; & similiter est in proposito. Et si aliquis dicat quod non est simile, quia praedestinatio ratione eius quod est prae, importat antecessionem ad effectum praedeflinationis, & ideo quod praedestinatum est, non necessario est, quia respicit determinatum tempus, non sic autem est illud quod est ab aeterno. Non valet, quia non solum effectus praedestinationis qui euenit in tempore contingenter euenit & non ex necessitate puta sortem saluari, sed ipsum esse praedestinatum saluari, quod est aeternum & non respicit determinatum tempus, liberum fuit, & non necessarium nisi ex suppositione, sicut sortem currere supposito quod currat.
Ad quartum patet ex iam dictis. falsum enim est illud quod assumitur videlicet quod creatura habet de se non esse quamuis de se non sit ens eo modo quo deus de se estens.
Ad quintum dicendum que non est simile de creatione & de versione, quia versio supponit creationem, non enim est vertibile in nihil nisi quod est creatum ex nihilo, propter quod omnis versio ex tempore est cum ipsam praecedat creatio duratione. Creatio autem nihil supponit nec subiectum, nec terminum ratione cuius oporteat in ea ponere nouitatem. Si vero argueretur sic, versionem in nihil, sequitur aliqua duratio, ergo creationem ex nihilo praecedit aliqua duratio, quia sic se habere videtur versio ad nihil in ratione termini ad quem est, sicut creatio ad nihil in ratione termini a quo. Dicendum quod nihil non est terminus a quo creationis, nec terminus ad quem versionis vt supra probatum fuit. Item quod assumitur non est verum scilicet que versionem in nihil necessario sequatur aliqua duratio. Est enim versio aliquinon habere esse a deo postquam habuit esse ab ipso. Sicut enim creare est alicui dare totum suum esse, ita vertere in nihil est non dare esse cui prius dabatur. Istud autem verificatur tottempore quo res non est postquam fuit, & ideo versio potest coexistere infinitae durationi a parte post, sicut creatio a parte ante
Ad sextum negatur consequentia. Et ratio est quia licet es sentia diuina & eius duratio sint idem, tamen esse simul natura cum deo & esse simul cum eo duratione differunt realiter propter respectum connotatum in hoc quod dico simul. Aliqua enin simul esse duratione est vnum esse dum aliud est quod quidem potest conuenire creaturae respectu dei, vt ostensum est. Esse autem simul natura est vnum non praeintelligi alteri, nec suppon ab altero, sed esse simul naturali intelligentia absque dependentia vel praesuppositione vnius ab altero quod non potest competere creaturae respectu dei, ergo &c.
Ad septimum quod vltimo adducitur de Damas. & Hug. dicendum est quod licet creatura ab aeterno fuisset, tamen non esset dicendum eam aequari deo in aeternitate quod imporat nomen coaeterni quasi coaequatum aeternitati, quia aeternitas creatoris est sempe simul tota vniformiter se habens, nec potest aliquam variationem suscipere, quaelibet autem creatura mutabilis est aliqualiter, etia si ab aeterno esset, propter quod aeternitas creaturae non potest aequari aeternitati creatoris, & hoc modo intelligendum est creaturam non posse esse cogternam creatori, non quin creatura ab aeterno esse potuerit, sed qa aeternitas eius deficit a perfectione aete nitatis diuinae, nec duratio eius esset proprie aeterna, quia non me suraretur aeternitate, sed aeuo, coexisteret tamen semper aeternitatis, & sic exponendae sunt auctoritates Damasceni & Hug. Hanresponsionem tangit Boetius vltimo de consol. dicens sic, non recte inquit, cum audiunt visum Platoni mundum hunc nec habuisse nitium temporis, nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori mundum fieri coaeternum putant. Aliud enim est per interminabilem vitam duci quod mundo Plato tribuit. Aliud interminabilis vitae totam pariter complexam esse praesentiam
On this page