Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum essentia successiva ut motus et tempus potuerint fuisse ab aeterno
LVAISTIO TIITIA. Vtrum entia successiua potuerint fuisse ab aeterno. Thom. 1. q. 46. art. 2. ad 6. & 7.
TERTIO quaeritur, vtrum entia successiua, vv motus, & tempus potuerint fuisse ab aeterno. E arguitur quod sic, quia quando aliqua sunt eiusdem rationis quod non repugnat vni non repugnai gl alteri, sed partes motus sunt eiusdem rationis, ergo cum non repugnet huic vel illi parti habuisse ante se aliam videtur nec quod alicui parti motus, & sic ante quamlibet potuit esse alia, & sic fuissent infinitae, quare & ab aeterno.
Item probatur de generatione sic, in his quae sunt eiusdem naturae est idem modus acquirendi naturam, sed indiuidua eiusdem speciei sunt eiusdem naturae specificae, ergo habent eundem modum accipiendi naturam, vel saltem habere possunt Hic autem modus est per generationem, ergo omnia sunt ge. nita & nullum creatum, vel saltem sic esse potest, quo posite non esset dare primum genitum, quare &c.
Ad idem est intentio Arull. 8. Physi. & primo coeli & mundi vbi sentit quod non solum talia potueruit esse ab aeterno, sec etiam quod fuerunt.
Item si motus coei non poset fuise ab ererno hoc estei propter aliquod impedimentum quod esset ex parte mouentis, vel mobilis vel spacij. Non ex parte mouentis quia aeternum. Nec ex parte mobilis quod potest esse aeternum, vt dictum fuit in praecedenti quaestione. Nec ex parte spacij tanquam oporteat dare aliquod signum a quo primo incipiat motus cum motus coeli non sit rectus, sed circularis, ergo nihil impedit quin motus coeli poterit esse ab aeterno.
IN CONTRARIVM arguitur, quia si motus fuisset ab aeterno infinitae reuolutiones fuissent pertransitae, hoc est impossibile, ergo &c.
Item si mundus ab aeterno fuisset, heri praecessissent infiniti dies. Similiter & hodie, sed infinito nihil est majus, ergo tot praecessissent heri sicut hodie: sed hoc est impossibile, cum hodie sit noua dies addita, ergo &c.
Item tempus ab heri est pars temporis ab hodie, sed pars non pon aequari toti (aequaretur autem si infiniti dies praecessisent) ergo &c
Item si mundus fuisset ab aeterno, fuissent infiniti homines Sed corrupto homine anima remanet, ergo essent infinitae animae. Hoc autem videtur impossibile, ergo &c.
RESPONSIO. Repugnat motui & cuicunque creaturae sub motu fuisse ab aeterno. Quod patet primo sic, In quibus cunque est dare primum & vltimum illa sunt finita. Sed in reuolutionibus coeli acceptis seu praeteritis quae sunt praeteritae, vel esse potuerunt necesse est dare primam reuolutionem, & vltimam, ergo necessario praecesserunt reuolutiones finitae, & non infinitae, sed motus constans ex reuolutionibus sinitis quantitate & numero non potest esse ab aeterno, ergo &c. Maior patet, Sed minor probatur, quia in omnibus praeteritis reuolutionibus fuit ordo durationis ita quod nunquam fuerunt plures simul, sed semper vna post aliam in post sumendo, vel vna ante aliam in ante sumendo, eigo cum quae libet accepta sit & omnes ex quo quaelibet & omnes sunt praeteritae, & prius uccessario fuerunt praesentes, aut est accepta aliqua ante quoi nulla, aut non. Si sit accepta aliqua antequam nulla, habetu propositum, quia illa erit prima, nunc vero est dare vltimam acceipiam,s.hodiernam, ergo &c. Si vero non sit dare aliquam reuolutionem antequam alia non sit accepta. Contra, ante omnes coniunctim acceptas nulla fuit prior. Perinde autem est quod ante omnes etiam coniunctim acceptas fuerit aliqua alia ab omnibus coniunctim acceptis, & quod ante qualibet accepta fuerit aliqua alia quia non sun acceptae nisi quodam ordine vna ante aliâ, & nunquam simul plures ergo non sunt omnes acceptae nisi sit aliqua accepta quae includat omnes. Alioquin inter coniunctim acceptas non esset ordo
Et confirmatur quia in post sumendo non essent accepta omnes nisi esset aliqua claudens omnes, ergo nec in ante sumendo Fieret autem hoc magis manifestum si loco cuiuslibet reuolutio, us praeteritae sumeretur aliquid permanens puta granum milij, & deduceretur in eis ratio praeinducta. In tota enim multitudine granorum acceptorum ordine quodam scilicet, quod vnum fuerit acceptum ante aliud vel post aliud, & nullum aliter, necesse essei dare aliquod granum antequam nullum esset acceptum, vel non omnia grana essent accepta ppter ordinem acceptionis, ratuo ne cuius vnum includit aliud. Sic ergo patet quod in reuolutionibus coeli est dare primam & vlumam, & hoc fuit minor. Vel potest sic formari ratio, quod necessarium esset ponere in accipiendis si deueniretur ad hoc quod essent acceptae illud idem necessarium est ponere in iam acceptis. Sed in accipiendis si deueniretur ad hoc vt essent acceptae vna post aliam, esset dare vltimam, ergo &c.
Secundo patet eadem minor sic, aut inter reuolutiones praeteritas fuit aliqua a qua reuolutio hodierna distat in infinitu, aut non. Si sic, illa fuit necessario prima, quia non potest esse maior distantia quam infinita: Si non, ergo non praecesserunt infinitae reuolutiones, quia quanto plures praecesserunt, tanto est maior distantia alicuius illarum a reuolutione hodierna. si ergo a nulla earum distat reuolutio hodierna in infinitum, sequitur quod non praecesserunt infinitae reuolutiones. Et sic quicquid detur semper, sequitur quod nullo modo potuerunt praecessisse reuolutiones infinitae. Et ista ratio similis est, & eiusdem efficaci, cum illa per quam probatum fuit primo libro quod in entibus est dare necessario primum & perfectissimum, quia sicut in speciebus est ordo perfectionis per se, ita in partibus eiusdem motus est per se ordo durationis. Et sicut ex distantia finita, vel infinita secundum gradus perfectionis semper necessario concluditur quod sit dare primum & summum in perfectione, sic ex distantia finita vel infinita in reuolutionibus motus coeli necessario concluditur quod est dare primam in duratione.
Ad hoc autem respondent quidam dicentes, quod argumentum procedit ex falsa imaginatione, hac, s. quod in motu coeli sint plures reuolutiones, quod non est verum cum sit vnus, & continuus. Istud autem in nullo impedit rationem, quia etsi in motu non sint plures reuolutiones distinctae per interpositionem quietis sunt tamen plures per signationem sensus & rationis. Sicut in quamto continuo, puta in linea sunt plures partes aequales, non quide actuali diuisione, quia iam non esset ibi continuitas, sed signatione. Sicut ergo ad probandum lineam continuam non esse infinitâm sufficit probare quod in linea non possint signari infinitae partes aequales, puta bipedales, nec tamen propter hoc oporteret actu secare lineam, sic ad probandum quod motus non fuerit infinitus sufficit probare quod in ipso non possunt signari infiaitae partes aequales reuolutiones, nec oportet eas sic signare quod actu diuidantur interiecta quiete. Patet ergo quod motus, vel creatura sub motu non potuit esse ab aeterno impediente ordine partium acceptarum in quibus necessarium est signare primam & vltimam
Quod autem probatum est de motu coen potest deduci in successiua generatione hominum, accipiendo sortem genitum a Platone, & Platonem genitum a Cicerone, & sic vltra secundum lineam ascendentium, & secundum ordinem successionis vnius ab vno, quia in talibus necesse est dare primum & vltimum, vt patet applicanti ad hanc materiam rationes prius factas.
Praecer hoc probari potest propriis rationibus quod generatio non potuit esse ab aeterno, quia & si esset poss. bile generationem fuisse ab aeterno, hoc maxime fuisset ponendo virum & mulierem creatos ab aeterno in quantitate perfecta, & virtute generandi, sed isto modo non fuit possibile, ergo non quocunque alio modo. Maior probatur, quia si alio modo fuisset possibile generationem fuisse ab aeterno, ponendo videlicet omnes homines fuisse genitos, quemlibet ab alio priore, & sic semper ita vt non esset deuenire ad aliquem ereatu, & non genitum, si inquam hoc modo fuit possibile, similiter fuisset possibile primo modo, quia homo creatus ab aeterno coextitisset cuilibet homini genito, & omnibus. Et ideo secundum ipsum potuit generatio fuisse quandocumque potuit fuisse secundum alios. & sic probata est maior. Probatio minoris, homo creatus ab aeterno, aut prius fuisset, & posterius genuisset, & sic generatio non fuisset ab aeterno, aut non prius fuisset quam genuisset, sed mox cum fuisset genuisset. Sed hoc non potest esse: Probatio, quia agens per motum prae existit termino motus non solum natura, sed duratione, sed generans agit per motum alterationis, cuius terminus extrinsec est generaxio, ergo homo generans necessario praeexistit omni generationi uon solum natura, sed duratione. Et sic generatio non potuerit esse ab aeterno, quia nihil praecedit aeternum duratione.
Concludit autem haec tatio non solum de hac generatione, vel illa, sed de generatioae simpliciter, si bene aduertatur, quia quodliber generans praecedit. omnia genita ab eo etiam coniunctim accepta.
Item illud que, d esi de ratione geniti conuenit omui genito non solum per se accepto, sed coniunctim cum aliis, sicut quia de ratione medij est quod sit inter extrema, conuenit omni medio non solura per se sumpto, sed omnibus simul sumptis. Num est ita quo de ratione geniti per motum seu alterationem praecedentenr est quod sequatur duratione suum generantem, ergo hoc conuenit omnibus geniiis simul sumptis, sed hoc esse uou posset ponendo generationem ab aecerno, quare &c..
AD RATIONES in oppositum dicendum est, ad primans maior est vera accipiendo diuisim & non coniunctim. Quod patet, quii sicut non repugnat vni parti motus habuisse vnam alte¬ ram ante se, ita non repugnat ei aliam habuisse post se. Vtrumque enim conuenit reuolutioni Hesternae, quia alia eam praecessit, & alia eam secuta est, scilicet hodierna, & idem est de qualibet alia, quia nulli repugnat secundum se aliam praecedere & aliam sequi, & tamen impossibile est quod omnes quae possunt sequi sint secutae, & eodem modo impossibile est o omnes quae potuerunt praecedere praecesserint, & causa est, qa in his quae accipiuntur succes. siue & ordine quodam potest esse processus in infinitum in accipido, sed nunquam in accepto esse, neque in ante sumendo, neque post.
Ad secundum dicendum per idem, quia in indiuiduis asini vel alterius speciei non est dare indiuiduum signatum quin potuerit esse per generationem a simili secundum speciem, sed in tota multitudine indiuiduorum coniunctim accepta necesse est dare aliquod indiuiduum (quodcunque sit illud) quod non est a simili secundum speciem. Cuius ratio est, quia tota specie causam habet. Haec autem non potest esse aliquid illius speciei neque vnum, neque plura, nisi esset circulatio. Non vnum quidem quia cum illud sit aliquid speciei, nec sit causa sui, non est causa totius speciei, nec plura si non sit circulatio.
Ad tertium dicendum est quod Arist. ponendo mundum aeternum errauit non solum contra fidem, sed etiam contra rationem naturalem, & rationes per quas probat suum intentum, 8. Physic. sunt omni homini intelligenti faciles ad soluendum. Et quaedam earum modicum probabiles, quas non pertractamus ne prolixitas pariat taedium legenti.
Ad quartum dicendum est quod aeternitas motus non i peditur aliquo illorum impedimentorum, sed ex natura motu qui requirit ordinem partium in quibus acceptis necesse est da re primam & vltimam, vt deductum fuit.
Rationes autem quae sunt contra aeternitatem motus facta in arguendo satis sunt efficaces saltem prima & vltima. Secunda enim & tertia non procedunt, quamuis conclusio sit vera, quilicet infinito secundum quod infinitum non possit fieri additio nihil tamen prohibet quod infinito ex ea parte qua non est infinitum possit aliquid addi. Verbi gratia, si poneremus columnam infinitam secundum longitudinem & non secundum latitudinem, posset ei aliquid addi secundum latum, sed non in longum Si autem poneremus corpus vndiquaque infinitum nihil omnino posset ei addi. similiter dato quod motus semper fuisset nec habuisset durationis initium (habet tamen a parte post durationis terminum. Possumus enim nunc signare vltimam reuolutionem quae fuit.) Et ideo ante nihil posset addi, quia infinitus esset. Sed a parte post continue aliquid potest addi, & additur quotidie. Ex hac autem parte vnum est majus altero & vnum pars, & aliud totum. Et ideo argumenta alia non bene concludunt, quamuis conclusio illa sit vera.
Ad primum autem argumentum respondent quidam sic, non est inconueniens infinitas reuolutiones esse pertransitas qu nunquam fuerunt pertranseundae, sed semper pertransitae. Sed hoc non valet, quia contradictionem implicat quod aliquid sit pertransitum aut praeteritum quod nunquam fuit praesens aut futurum.
Ad vltimam rationem quidam dicunt quod ratio non concludit, quia vel potest dici quod vnus intellectus sit in omnibus hominibus sicut posuit commentator, vel potuit mundus fier sine hominibus, vel finitae animae perfecissent, & animassent infinita corpora successiue. Potest enim Deus facere quod anima quae separatur ab vno corpore perficiat aliud: & secundum hoc non erit necessarium ponere infinitas animas actu. Sed istud non valet, quia non debet defendi veritas per illud, quod est falsum, & erroneum. Ponere autem vnam animam omnium hominum est falsum, & impossibile, etiam secundum philosophiam, vt patebit infra. Est nihilominus erroneum secundum fidem. Et ideo per hoc non potest, nec debet defendi veritas de possibilitate aeternitatis mundi. Quod autem subditur quod Deus potuit facere mundum sine hominibus, aut quod vna anima quo vel plura corpora animaret, verum quidem est, sed non soluit argumentum Quaeratur enim quare non potuit facere mundum cum hominibus ita quod vna anima non informaret plura corpora, nec simul nec successiue, & tunc corruptis hominibus remanerent infinitae animae. Nec erit assignare rationem quare non sit possibil vnum sicut aliud. Non enim est magis impossibile homines fuisse ab aeterno, quam quodcunque aliud, nisi quia aliquid est in homine incorruptibile per naturam, scilicet anima intellectiua. In alii autem nihil. Sed illud non valet, quia quod est corruptibile penaturam potest Deus conseruare per gratiam ne corrumpatu (sicut lapidem) & tunc concludetur illud quod de animabus
Alij soluunt dicentes quod in qualibet reuolutio ne signat. potuit Deus animam vnam creare, sed non in omnibus absolutloquendo, quia Deus nihil potest producere nisi sub aliquo ordi ne, infinitum autem omnem ordinem subterfugit, ideo per nullam potentiam possunt infinita produci. Sed illud vide tur absque ratione dictum. Si enim in qualibet reuolutione p er se ac¬ cepta & signata potuit Deus vnam animam creare, potuit & in omnibus. Omnes enim possunt & potuerunt signari, etsi non a nobis accipientibus vnam post aliam, tamen a Deo consignante simul & actu quamlibet earum & omnem, quare ergo Deus (qui quamlibet & omnes signauit) in qualibet simpliciter vnam animam producere non potuit, vt essent tot animae quod reuolutiones pertransitae, non video.
Item si anima desineret esse cessante revolutione, siue per naturam, siue per voluntatem diuinam substrahentem influentiam suam, nullus negaret quin Deus potuisset tot aninias produxisse quot reuolutiones. Non enim conceditur infinitas in reuolutionibus, & negatur in animabus, nisi quia reuolutiones transeunt, & animae manent, & ideo infinitas animarum esse actu, & simul, quod non credunt possibile. Infinitas autem reue lutionum non est simul, sed successiue, quod est possibile (vt putant.) Potest ergo Deus producere tot animas quot fuerunt rouolutiones, quarum quaelibet cessaret cessante reuolutione.
Ex hoc sic arguitur, quaecunque sunt talia, quod nulli eorum repugnat esse, nec habent oppositionem adinuicem per quanvno posito aliud destruatur, nec successionis in esse necessarii ordinem, talia possunt simul esse sicut successiue. Quid enim impediret eorum simultatem? nihil, vt videtur. Sed infinitarum animarum productarum vel possibilium produci in infinitis reuolutionibus modo quo statim probatum est, etiam nulli earum repugnat esso, nec comparata ad alteram habet oppositionem per quam vna excludat aliam, nec habet successionis necessarium ordinem, ergo possunt esse simul sicut possunt esse successiue. Non valet ergo solutio quam isti dant ad argumentum, nec motiuum eorum est sufficiens, quia si essent infinitae anim; quaelibet earum haberet eundem ordinem ad Deum, & alias res quem habent animae quae modo sunt, ipsius autem infiniti secundum multitudinem secundum se non oportet quaerere aliquem ordinem cum secundum se non fit aliquid vnum, nec ens.
Et est notandum quod Ari. qui posuit motum ab aeterno 8. physic. videtur contradicere ei quod dixerat in 3. lib. determinado de infinito. Ibi enim dicit quod infinitum non est aliter possibile esse nisi in potentia accipiendo vnum post alterum, sic tamen; omne acceptum sit finitum semper in successiuis, de quibus posuit exemplum, vt sunt dies & agon, & anni. Vnde secundum ipsum in illo passu dies accepti non possunt esse infiniti, quamuis non sunt sit simul, quicquid ipse dicat postea in 8. libro.
On this page