Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sit tantum unus Deus
CIRCA distinctionem istam quaeruntur tra i primum est, de vnitate essentiae diuinae: secundum est de pluralitate attributorum: tertium est, de pluralitate personarum. Quantum ad primum, quaeritur, 1 vtrum sit tantum vnus Deus: & arguitur quod non, quia magis & minus tale, dicuntur per reductionem ad aliquid quod est summe tale: sed in rebus est dare aliquid magis malum, & minus malum: ergo est dare summe malum: sed summe malum non potest causari a summo bono, vt probabitur: ergo sicut ess dare summe bonum, & a nullo causatum, & causam omnium bonorum: ita, vt videtur, est dare summum malum, a nullo cau satum, & causam omnium malorum: & sic erunt duo Dij, vnus bonus, & alter malus. Probatio assumpti, scilicet quod summe malum non possit causari a summe bono, quia causa habet in se effectum virtualiter: sed summe bonum nihil habet de summe malo, nec formaliter nec virtualiter: ergo, &c.
Item quicquid perfectionis est in creaturis, totum est Dec attribuendum: sed facere sibi simile, est perfectionis in creaturis, vt patet per Philosophum 4. Meteor. qui dicit, quod perfectum est, quod potest facere sibi simile: ergo Deus potest face re alium Deum: ergo plures Dij sunt, vel saltem esse possunt.
IN CONTRARIVM est, quod dicitur Exod. 20. & Deut. 6. Dominus Deus tuus, vnus est Deus. & Philosophus 12. Metaphysi. in fine, concludit, quod entia nolunt male disponi: nec bona multitudo est principium: vnus ergo princeps.
RESPONSIO. Ista quaestio supponit vnum, videlicet quod Deus sit: & quaerit aliud, scilicet vtrum sit tantum vnus Deus an plures. De hoc quod supponitur, patebit veritas in sequenti 2 dis. & nunc supponimus Deum esse, intelligendo nomine Dei illud, quod est primum & perfectissimum in entibus: quo supposito, dicenda sunt duo de quaestione proposita. Primum est, quod impossibile est esse plures Deos specie differentes. Secundum est, quod impossibile est, quod sint plures Dij, qui sub eadem specie differant solo numero.
Primum patet dupliciter, primo ex creaturarum ordin sic: quicunque ordinem habent essentialem secundum gradum specificum naturae, ordinantur sub vno secundum speciem, quod est supremum, & perfectissimum in illo ordine: sed quaecunque species substantiarum sunt, vel esse possunt, habent inter se ordinem essentialem secundum gradus specificos naturae: ergo omnes species substantiae quae sunt, & esse possunt, ordinantur sub vno secundum speciem, quod est supremum, & perfectissimum inter omnes substantias, & per consequens est perfectissimum simpliciter. Et hoc vocamus Deum: ergi non est nisi vnus Deus, saltem secundum speciem. Maior patet, quia supposito, quod in gradibus specificis entium sit dare perfectissimum & supremum, vt nunc supponitur, & postea probabitur, & inter omnes species est ordo secundum gradum perfectionis: necesse est quod in ordine isto deueniatur ad vnam speciem perfectissimam, in qua sit status. Si enim stareturex aequo in pluribus, & non in vna, illae plures non haberent inter se ordinem secundum gradum perfectionis naturalis: cuius oppositum assumitur in maiori propositione. Minor probatur, scilicet quod quaecunque sunt, aut esse possunt, habent inter se ordinem essentialem secundum gradum naturae (loquendo despeciebus, quia indiuidua sub specie non habent ordinem inter se, nisi tantum per accidens) hoc autem patet assumendo dictum Philoso. 8. Metaph. vbi dicit, quod species rerum sunt sicut numeri. Videmus autem in speciebus numerorum, quod plures species numerorum nec sunt nec esse possunt quacunque virtute quae aeque distent ab vnitate: sed necessario vna distat mediante altera, tanquam habentia necessarium ordinem inter se, & ad vnitatem vt patet inducendo in omnibus speciebus numerorum. Denarius & quaternarius non aequaliter distant ab vnitate: sed quaternarius mediante ternario: nec potest virtute diuina fieri species numeri, quae aequaliter cum ternario distet ab vnitate, sed necessario plus vel minus, incidendo in ordinem specierum numeri: ergo similiter est in speciebus rerum, quod non sunt plures spe cies: nec esse possunt quacunque virtute, aeque distantes a primo, & non habentes inter se ordinem: sed necessario ordinantur inter se, secundum gradum naturae. Istud autem magis patebit infra n. dist. 44. Sic ergo patet minor: sequitur conclusio.
Secundo patet idem, ex operatione specierum secundum perfectionem maiorem & minorem sic: Illud non est Deus, quo est dare aliquid perfectius, qua nomine Dei intelligimus illud, quod est perfectissimum: sed vbicumque sunt duo, quae species differunt vnum est altero perfectius (quia impossibile est duas species esse in eodem gradu perfectionis, vt iam dictum est.) ergo illud alterum non potest esse Deus
SECVNDVM patet scilicet quod non possunt esse plures dij solo numero differentes. Et hoc sic: Omnis natura, quae est non solum ab alio plurificabilis, sed etiam de se plurificata, non est vna secundum speciem sed natura diuina non est ab alio plurificabilis effectiue, cum non habeat causam agentem priorem se. Et ideo si fit in pluribus, est in eis de se & ex se plurificata: ergo talis natura non est vna secundum speciem in illis pluribus. Et ita non differunt solo numero. Minor est manifesta: sed maior probatur. In hoc enim distinguuntur natura speciei, & natura generis, quia natura speciei potest tota saluari in vnico indiuiduo, genus autem non. Et hoc est, quia genus importat pluralitatem naturarum, quae in vno indiuiduo esse non potest. Natura enim generis est de se plures propter quod dicitur 7. Physic. qui aequiuocatione latent in generibus, sed natura speciei de se non est plures, cum possit saluari in vnico supposito. Est tamen in aliquibus plurificabilis per actionem agentis iterabilem, vt patebit in 2. lib. dist. 3.
Item omnis natura, quae est plurificabilis in multa solo numero differentia, quantum est de se, potest multiplicari in plura, sicut in duo vel tria, imo in infinita, saltem successiue, sicut experientia docet de omnibus multiplicabilibus in numeris secundum eandem speciem.) Si ergo natura diuina esset multiplicabilis secundum numerum, ita vt essent plures Dij sub eadem specie solo numero differentes: sequeretur, quod possent esse non solum duo Dij, sed quotcunque. Et quia quicquid est possibile in natura diuina totum est in ea necessario, quia ipsa est necesse esse: ideo sequeretur, quod essent Dij infiniti, non solum potentia, sed in actu: quia in ea nihil est possibile, quod non sit in actu. Hoc autem est impossibile ergo. & illud. ex quo sequitur scz, quod natura diuina sit plurificabi. lis in multa solo numero differentia. Sic ergo patet, quod non possunt esse plures dij specie differentes, aut solo num. nullo ergo modo
Ad primum argumentum, cum dicitur, quod magis & minus tale dicuntur, &c. dicendum est, quod haec habent solum veritatem in effectibus positiuis, non autem in priuatiuis. Cuius ratio est, quia vnunquodque reducitur in causam suam, sicut ab ea procedit. Effectus autem positiui habent causam positiuam, & po sitiue influentem: & ideo positiue reducuntur in eam. Et proptehoc, vbi est magis & minus positiue dictum, oportet dare aliquid summe tale. Priuatiua autem non habent causam positiuam „ & positiue influentem, sed magis deficientem, & ideo non reducum tur in causam positiue influentem, ita vt sit aliquid summe priuatiuum, quod sua influentia causet alia priuatiua. Sed reducuntur in causam positiuam, non a qua fiant per se, sed quae potuit deficere, & deficit. Et ideo malum cum dicat priuationem, non arguit, esse aliquod summe malum, a quo causetur, sed tantum arguit, esset bonum, quod possit plus vel minus deficere.
Ad secundum, cum dicitur, quod illud quod est perfectionis in creaturis, debet Deo attribui, dicendum quod verum est, sed intelligendum est, quod naturam non reperiri in pluribus suppositis, est perfectionis: plurificari autem in eis, est imperfectionis. Primum enim arguit illimitationem: secundum autem arguit limitationem. Et similiter arguit imperfectionem & limitationem, habere ex alio entitatem; vt argutum fuit in positione: tollamus ergo, quod est imperfectionis, scilicet naturam plurificari, & remanet id, quo dest perfectionis, scilicet naturam inueniri in pluribus suppositis, & hoc attribuendum est diuinis, & vere attribuitur.
On this page