Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum coelum empyreum habeat aliquam influentiam in haec inferiora

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum caelum empyreum habeat aliquam influentiam ad inferiora. Thom. 1. q. 67. art. 3ad secundum.

AD secundum sic proceditur. Et arguitur quod caelum empyreum non habeat aliquam influentiam in haec inferiora, quia caelum agit per motum & lumen, vt dicitur. 2. taeli & mundi, sed illud caelum non agit per motum cum non moueatur, nec per lumen cum non sit radiosum (vt statim fuit dictum in praecedente quaestione) quare &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia locus est conseruatiuus locati, sed caelum empyreum est locus inferiorum corporum, ergo est conseruatiuus eorum, sed non conserua nisi per aliquam actionem, ergo &c.

RESPONSIO. Hic est duplex modus dicendi non solum diuersorum doctorum, sed vnius & eiusdem in diuersis locis ( nemirum) quia cum nihil sciamus de illo caelo an sit, nisi per auctor tatem, vt dictum fuit in praecedente quaestione, parum possumus sciri si agat vel non agat cum nullus effectus eius nobis appareat, nec auctoritates aliquae de hoc expresse loquantur. Est ergo vnus modus dicendi quod illud caelum nihil agat propter duo. Primum est, quia illud caelum ordinatur ad statum gloriae. Sed illi status non erit status generationis & corruptionis propter quas sunt omnes actiones & passiones, ergo illud caelum nihil agit. Secundo, quia nullum corpus videtur habere influentiam super aliud nisi motum, sed caelum empyreum non mouetur, ergo non influit in alia corpora

Alius modus dicendi est quod caelum empyreum influit in alia corpora. Quod potest sic persuaderi, incoueniens est ponere aliqui substantiam ociosam seu destituta omni operatione, sed caelum em pyreum est substantia quaedam naturalis, & inter corporeas es nobilissima, oportet ergo quod secundum suam naturam habeat aliqui operationem, haec autem non potest esse manens in operante, quia huiusmodi operationes sunt rerum viuentium solum. Requiritur ergo quod operatio eius transeat in materiam exteriorem, hoc autem non esset, nisi aliquid influeret in alia corpora, ergo coelum empyreum aliquid influit in alia. Quid autem fit illud, potest dic quod lumen cum sit lucidum, & si non adeo vt corpora astrorum tamen potest in corpus sibi propinquum aliquod lumen in fluere, & mediante lumine aliquam virtute quam ignoramus sicut ignoramus multa alia quae sunt nobis viciniora, vt cum magnes attrahit ferrum, ignoramus quid influat.

Ad rationes in oppositum dicendum quod illud coelum agit per lumen modo quo dictum est. Rationes etiam alterius opinionis non cogunt quod nullus debeat negare quod coelum empreum (quamuis fit ordinatum ad statum gloriae) non habeat talem influentiam in alia corpora qualem habebunt post resurrectionem caetera corpora inuicem, quia omnia corpora pertinebunt tunc ad eundem statum, sed tunc corpora coelestia influent lumen inuicem, sol enim illuminabit lunam & corpor. astrorum & partes diaphanas superiorum, ergo coelum empyreum potest nunc corpus propinquum sibi illuminare, nec tales actiones inducent generationem aut corruptionem substantiarum, quia sic influunt quod nihil auferunt.

Quod autem secundo dicitur quod nullum corpus agit nisi motum, falsum est, & hoc nunc supponitur, quia inferius probabitur.

Argumentum pro alia parte concedatur propter conclusionem, tamen in hoc deficit quod dicit omnem locum esse conserua tiuum locati, nihil enim conseruatur ab alio per se, nisi sit eius causa p se, sicut sol conseruat lumen in aere. Per accidens autmnon conseruatur, nisi quod est corporale, quia talis conseruatiofit impediendo actionem corrumpentis, propter quod cum coelum empyreum non sit causa aliorum orbium, nec alij sint corruptibiles, non habet rationem conseruantis, sed solum continentis

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2