Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum attributa divina differant aliquo modo ex natura rei circumscripta omni operatione intellectus

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum attributa diuina aliquo modo differant ex natura rei. Scot. d. 8. 4.3. Nymphus 12. Metaph q 13. Henr. Quodl. §. q.1. & Quodl. 15. q. 1. Side Quodl. 7.4.1.

CIRCA distinctionem attributorum quaeruntur duo. Primum est, vtrum attributa diuina differant aliquo modo ex natura rei, circunscriIpta omni operatione intellectus. Secundum est, vtrum aliquis intellectus creatus vel increatus possit concipere distinctionem attributorum diuinorum absque omni comparatione ad creaturas.

Ad primum sic proceditur: & arguitur, quod attributa differunt in Deo ex natura rei, circunscripta omni operatione intellectus. Primo sic: iustitia & sapientia in Deo, aut signant ens rationis, aut ens reale, aut aggregatum ex ambobus. Non ens rationis tantum: quia tale cum sit ens diminutum, non dicit aliquam perfectionem simpliciter, quemadmodum iustitia, & sapientia. Nec dicit aggregatum ex ambobus: quia tunc conceptus iustitiae non esset vnus, quod est falsum: ergo dicunt ens reale. Si ergo nulla est differentia inter ista ex parte rei, sequitur quod sapientia & iustitia habent penitus idem signatum formale, & sic erunt synonyma, hoc autem est falsum: ergo necesse est, quod differant aliquo modo ex natura rei.

Item, Deus cognoscit ista attributa distincte cognitione intuitiua: sed illud quod conuenit rebus secundum rationem intelligendi tantum, non cognoscitur cognitione intuitiua: ergo distinctio istorum non est secudum rationem intelligendi tantum. Probatur maior: quia ad cognitionem Dei beatificam pertinet ista cognosce re distincte: sed cognitio Dei beatifica est intuitiua, quia cognitio intuitiua est perfectior omni alia cognitione: cognitio aute beatifica debet esse perfectissima: ergo, &c. Probatur minor, quia illud quod conuenit rei secundum rationem intelligendi tantum, non conuenit ei in existentia sua reali: sed cognitio intuitiua non terminatur nisi ad existens, vt existens in rerum natura: ergo, &c.

Item, Deus realiter intelligit, seu cognoscit mala fieri: sed non vult mala fieri: ergo intelligere, & velle in Deo non sunt penitus idem ex natura rei: ergo aliquo modo differunt ex natura rei. & idem videtur de aliis attributis.

IN CONTRARIVM arguitur: ga quae differunt ex natura rei, circumscripto omni actu intelligendi, differunt realiter sed nulus vnquam dixit, quod attributa differant in deo realiter: erge non differunt ex natura rei, circumscripto omni actus intelligendi.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam primo ponetui quaedam opinio, quam non credo veram. Et secundo, ponendo oppositum, respondebitur ad rationes prime opinionis. Quantum ad primum, dicunt quidam, quod attributa diuina differunt formaliter, & quidditatiue ex natura rei, ante omnem operationem intellectus. Et ista differentia non est realis, cum omnia attributa sint vna res simplicissima: nec est secundum rationem tantum, cum praecedat omnem operationem intellectus: sed est media inter vtranque, & vocatur ab eis differentia formalis. Confirmatur autem haec opinio quatuor rationibus. Prima talis est: quae differunt diffinitione, differunt formaliter & quidditatiue ex natura rei, quia diffinitio indicat quid est res: sed attributa, puta sapientia, honitas, differunt diffinitione: (si enim diffinirentur, alia diffinitio daretur de sapientia, alia de bonitate) ergo differunt formaliter, & quidditatiue ex natura rei. Secunda talis est: per idem simplex non potest aliquid conuenire cum alio, & differre ab eodem, nisi sit aliquo modo diuersificatum. Sed brutum per eandem & simplicem animae essentiam, inquantum est vegetatiua, conuenit cum planta, & inquantum est sensitiua, differt ab eadem: ergo vna & eadem essentia animae aliquo modo diuersificatur per sensitiuam & vegetatiuam: sed non realiter, ergo formaliter. Et exemplificatur de albedine, quae inquantum color est, conuenit cum nigredine, & inquantum albedo, differt ab eadem. Cum tamen sit vna res simpliciter albedo & color: ergo oportet, quod differant formaliter saltem. Tertia est talis: entitas & bonitas differunt formaliter, licet sint vna res: sed haec differentia non est ex parte intellectus, cum formalis ratio obiecti praecedat actum potentiae: entitas autem est obiectum intellectus: ergo talis differentia est ex parte rei. Quarta ratio talis est illud quod de se est communicabile, differt ex natura rei ab eo quod de se est incommunicabile: sed essentia diuina est de se communicabilis, paternitas incommunicabilis: ergo essentia & paternitas differunt ex natura rei, sed non differunt realiter, cum sint vna res, ergo formaliter. & idem videtur de attributis.

QUANTVM ad secundum, dicendum est, quod haec opinio deficit in duobus: vnum est quia ponit differentiam quandam mediam inter differentiam realem, & differentiam rationis. Aliud est, quod pertinet ad principale propositum, quia dicunt attributa differre ex natura rei, circumscripta omni operatione intellectus. Primum patet dupliciter: primo quia vnum & multiplicata, idem & differens, sunt passiones entis sed nullum ens est, nec esse potest, nisi ens rationis quod habet esse per operationem intellectus, vel ens reale, quod non habet esse per solam operationem animae: ergo nec est, nec esse potest identitas, vel differentia, nisi realis, vel secundum rationem. Secundo, quia quicquid conuenit rei secundum se, & ex eius natura, circumscripta omni operatione intellectus, est vere reale. Si ergo in eadem re simplici puta diuina vel alia, inueniatur aliqua differentia ex natura rei, circunscripta omni operatione intellectus, oportet quod illa sit realis: quod ipsimet negant de attributis ergo in nulla eadem re simplici potest ex natura rei aliqua differentia inueniri inter absoluta. Secundum patet dupliciter: primo, quia diffinitio indicat quid est res: ergo quae differunt diffinitione, differunt re. Sed attributa diuina secundum illos differunt diffinitione: ergo differunt re: quod est impossibile. Secundo, quia nihil pluest modo in albedine ex natura rei, quam si non esset, vel si non pol set esse alius color. Sed si non posset esse alius color, albedo & color non differrent formaliter ex natura rei: ergo nec modo

Ad rationes alterius opinionis respondendum est: ad prima dicendum, quod si diffiniretur bonitas, & sapientia in communi, alia daretur diffinitio de bonitate, alia de sapientia: pro eo qui sub vtraque continentur aliqua, quae differunt realiter. Sed si non esset bonitas aut sapientia, nisi in Deo, & diffinirentur, ea dem esset diffinitio vtriusque: & idem est, si diffiniantur nunc, prout sunt vnum in Deo, quia idem est quid vtriusque.

Ad secundam dicendum est, quod loquendo de conuenientia, & differentia reali, minor est falsa, quia essentia animae bruti inquantum est sensitiua, & inquantum est vegetatiua ( exclu"dendo potentias partis sensitiuae & vegetatiuae, quę realiter inter se differunt) aequaliter conuenit & differt ab anima plantae Dicimus tamen, quod anima bruti conuenit cum anima plantae, inquantum est vegetatiua: & differt ab ea, inquantum est sensitiua, tam ex parte rei, quam secundum rationem considerandi. Ex parte rei propter potentias: quia potentiae vegetatiua bruti plus conueniunt cum potentiis plantae, quae simpliciter sunt vegetatiuae, quam sensitiuae potentię eiusdem bruti, quia nullae sensitiuae sunt in planta: secundum vero rationem considerandi, quia ex eo quod videmus potentias vegetatiuas animę bruti plus conuenire secundum rem cum potentiis plantae, quam conueniant sensitiuae, concipimus, quod anima bruti simplex & eadem (cuius sunt ambae potentiae) conueniat cum anima plantae, inquantum est vegetatiua, & non inquantum est sensitiua & tamen, quantum est praecise ex parte essentiae animae plantae, excludendo quodcunque aliud, & loquendo de re aequaliter, differunt anima bruti, inquantum vegetatiua, & inquantum sensitiua, ab anima plantae: quia in essentia animae bruti nullo modo differunt ex parte rei vegetatiuum, & sensitiuum.

Ad tertium dicendum, quod entitas & bonitas in eodem differunt solum secundum rationem, & non ex natura rei absolute. Et cum dicitur, quod formalis ratio obiecti praesupponitur actui potentiae, concedatur: & ideo bene sequitur, quod entitas & bonitas sunt in rebus ante omnem operationem intellectus, sed in differentia omnino ex natura rei. Differunt autem per intellectum, hoc modo: Intellectus enim appraehendens entitatem alicuius rei, & videns quod est alteri conueniens, alteri vero disconueniens, po nit differentiam rationis inter entitatem rei, & eius bonitatem, siu conuenientiam: quia res est ens per comparatione ad omnem aliam rem, sed non est conueniens, vel bona, per comparationem ad omnem aliam rem, sed ad aliquam rem tantum: sicut calor in gradu tali, est bonus, & conueniens igni, non tamen manui. Est tamen ens respectu cuiuslibet, & tota causa est, quia denominatio boni sumitur ex pluribus tanquam respectiua.

Ad quartam dicendum, quod non est simile de attributis absolutis inter se, & de essentia respectu paternitatis, vel cuiusque alterius relationis, quia relatio & essentia differunt in diuinis aliquo modo ex natura rei, vt patebit inferius.

Ad rationes principales respondendum est, quod sapientia & iustitia non significant ens rationis, nec ens compositum ex ente reali, & ente rationis: sed significant tantum ens reale: & illud, quamuis sit penitus idem in Deo, non tamen in creaturis: imo in eis aliud realiter est sapientia, & aliud iustitia, propter quod iustitiae, & sapientię, prout sumuntur absolute, non est idem significatum formale, nec per consequens sunt nomina synonyma, cuicunque applicentur: quia non propter hoc mutant significatum suum for male, quod est commune his, quae sunt idem, & quae differunt: & prius, quo ad impositionem, respicit ea quae differunt, quam ea qu sunt idem: quia mpositiones nominum conuenientium Deo & creaturis, fuerunt acceptae ex his, quae conueniunt creaturis: quae sunt nobis prius notae. Si autem plura nomina imponerentur ad significandum praecise perfectiones absolutas, quae sunt in Deo, & ex ipsis immediate sumeretur illorum nominum impositio, illa essent synonyma: sed non est sic in proposito.

Ad secundam rationem dicendum, quod accipiendo cognitionem intuiuuam pro cognitione tendente immediate in rem praesentem, secundum eius actualem existentiam, sic Deus suam iustitiam, & suam bonitatem (quae sunt realiter id quod ipse) cognoscit intuitiue, sed non distinctionem eorum: quia non conuenic eis secundum esse reale existentiae, sed solum secundum rationem. Et cum probatur, quod imo, quia ad cognitione beatificam, quae est intuitiua, pertinet ista cognoscere distincte, seu distinctionem istorum, dicendum est, quod cognitio Dei beatifica est omnium, non solum illorum respectu, quorum dicitur intuitiua, vt est sua essentia, sed omnium creaturarum, entium etiam possibilium, & omnium rationum, quae circa ipsum & creaturas considerari possunt respectu quorum non dicitur vllo modo intuitiua: nec omnem cognitione beatificam esse intuitiuam respectu omnium, nisi respectu principalis obiecti. Et cum dicitur vlterius, quod cognitio intuitiua est nobilior abstractiua, & ob hoc omnem cognitionem beatificam, tanquam nobilissimam, esse intuitiuam: dicendum, quod cognitio intuitiua est nobilior, quam abstractiua, excludendo intuitiuam: sed cognitio; quae vtramque includit, est nobilior, quam altera earum, quaecunque sit illa: sicut cognitio Dei est nobilior, quam cognitio creaturae praecise: sed cognitio Dei & creaturae simui est nobilior, quam sola cognitio Dei, caeteris paribus. Cognitio autem beatifica Dei omnia praedicta includit, & ideo est perfectissima.

Ad tertiam rationem dicendum, quod ex eo, quod Deus cognoscit mala fieri & non vult mala fieri, non potest concludi, quod cognoscere, & velle, in Deo differunt ex natura rei: quia licet intelligere, & velle, & omnia absoluta, in diuinis importent eandem rem penitus indifferentem ex natura rei, & ob hoc verificentur de se inuicem in praedicatione dicente, hoc est hoc, quia intelligere Dei, est suum velle: & econuerso. & idem est de omnibus absolutis. Tamen quaedam nomina important illam rem per modum actus nullo modo tendentis in aliud, sicut esse: quędam vero per modum actus tendentis vel connotantis aliud, sicut intelligere, & velle, quae secundum rationem tendunt in cognitum, & volitum quod potest esse aliud a Deo: quia Deus non solum cognoscit & vult se, sed etiam alia a se. Et ob hoc esse non competit Deo sub illa connotatione, sub qua competit ei intelligere & velle. Non enim est verum dicere, quod Deus sit aliud a se, sicut intelligit & vult alia a se. Et eodem modo, quia omnis actus requirit in obiecto, in quod nomen tendit, determinatam rationem: ideo importans actum diuinum, vt tendentem in obiectum, non verificatur, nisi in illo obiecto inueniatur ratio correspondens illi actui, vt importatur per tale nomen. Et quia perfectio diuina, vt importatur per tale nomen: quod est velle, requirit in obiecto volito rationem boni, quam non requirit necessario eadem perrectio, vt importatur per hoc nomen quod est intelligere, non quidem propter aliquam differentiam, quae sit inter ista ex parte rei, sed quia vnumquodque praedictorum nominum importat perfectionem diuinam secundum quod continet praecise illum actum, qui in creaturis importatur per idem nomem: idcirco verificamus hanc Deus agnoscit mala fieri, & non hanc Deus vult mala fieri: quamuis intelligere Dei, & suum velle, nullo modo differant ex natura rei, vt dictum est, sed solum secundum rationem, quo supposito procedit sequens quaetio

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2