Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in aevo sit successio

QUAESTIO TERTIA. Vtrum in aeuo sit successio. De ano Side Thom. I. 9. 10. art. 4. 5. & 6.

CIRCA aeuum quaeruntur tria. Primum est, vtrun in aeuo sit successio. Secundum est, vtrum nunc aeu sit idem quod aeuum. Tertium est, vtrum sit aliquovnum aeuum quod sit mensura omnium aeuiternorum Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod in aeuc sit successio sic. Illud quod potest deficere ab esse non habe simul suum totum esse (quod enim ab esse deficit non habet totum esse quod habere potuit) quia potuit plus esse, sed angelus cuius mensura est aeuum, potest deficere ab esse per substractionem influentiae diuinae, ergo non habet simul suum totum esse sed aeuum est mensura esse angeli, ergo &c.

Item si in aeuo non est successio idem est angelo fore & fuisse, sed Deus non potest facere angelum non fuisse, ergo non posse ipsum facere non fore, hoc autem est falsum, ergo &c.

Item in eodem instanti non possunt contradictoria verificari de eodem, sed si totum esse angeli esset simul mensuraretur vno instanti, ergo de angelo non possent contradictoria verificari, hoc autem falsum est, ergo &c.

IN CONTRARIVM. est, quia simplicius est esse aeuiternorum quam rerum generabilium (puta hominis vel equi sed esse talium non est successiuum, ergo nec esse aeuiternorum & per consequens nec aeuum quod est eius mensura. Assumptun probatur, quia omnis successio est essentialiter aliquid fieri vel secundum formam, vel secundum locum, si igitur esse rerum generabilium consisteret in successione consisteret & in fieri, & sic quicquid esset etiam causa in fieri esset causa conseruati ua in esse, quod falsum est, ergo &c.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primo quid importetur nomine aeui. Secundo quid sit de veritate quaestionis.

QUANTVM ad primum sciendum quod aeuum est mi sura vel duratio esse creati vniformiter & stabiliter se habentis Aeuum dicitur mensura vel duratio. Ad hoc enim significandim imponitur sicut tempus & aeternitas, sed dicitur mensura esse & non essentiae, quia duratio attenditur secundum actualem existentiam & non secundum essentiam absolute, propter quod omnis mensura ad durationem pertinens (qualis est aeuum, tempu & aeternitas) magis respicit esse rei quam essentiam. Creati dicitur ad differentiam aeternitatis quae mensurat esse diuinum increatum, vel est eius duratio ex quo habet quod nullo modo possit deficere Vniformiter se habentis dicitur ad differentiam temporis, quod est mensura motus per quam res semper se habent aliter & aliter, & nunquam vniformiter. Stabiliter dicitur, quia esse rei generabilis quanquam in se vniformiter se habeat, quandiu res est, tamen per adiunctas transmutationes in accidentalibus continue tendit ad non esse, & ideo tale esse, non est stabile sicut est aeuiternorum esse quod non tendit ad non esse per aliquid sibi adiunctum, vel sibi intrinsecum quanquam possit deficere per substractionem diuinae influentiae. Ex his apparet differentiam in¬ ter aeternitatem, tempus & aeuum secundum differentiam mensurabilium vel durationis eorum quibus competunt.

Quantum ad secundum dicenda sunt duo. Primum est quod in aeuc non est successio. Secundum est quod esse vnius aeuiterni potest ali succedere. Primum patet dupliciter. Primo ex incorruptibilitat. aeuiterni, cuius esse proportionator aeuo, quia in omni successione aliquid amittitur & aliquid vere acquiritur, quia cum prius & posterius sine quibus non est successio non sint, nec esse possint simul (propter manifestam contradictionem quae in ipsis termini implicatur) acquisitio posterioris est amissio prioris, & hoc es verum in omni successione siue secundum locum in qua locus vnus acquiritur alio amisso, siue secundum formam in qua vna acquisita alia amittitur. Sed in esse angeli & cuiuscumque aeuitern (quandiu est) nulla est noua acquisitio vel amissio cum ponatu simpliciter incorruptibile (dicente August. de ciuit. dei) quod immortalitas angelorum non transit in tempore, nec est praeterita quasi iam non sit, nec futura quasi nondum sit, ergo in esse angeli nulla potest esse successio.

Item arguitur secundo sic, esse angeli vel est idem quod essentia, vel proportionatur essentiae, sed in essentia angeli nulla est successio, sed est tota simul in indiuisibili consistens, ergo & esse. Probatur minor, si enim ratio specierum substantiae consistit in indiuisi bili sicut species numerorum maxime oportet hoc verificari in separatis a materia vt innuit Philoso. 8. Meta. quare &c.

Secundum patet sic, Sicunt permanentibus opponitur successio sic successiuis simultas, sed duo motus quorum quilibet est successiuus secundum se non obstante successione cuiuslibet eorum secundum se possunt simul esse vnus cum alio, sicut idem homo simul currit & febricitat, ergo duo aeuiterna quorum quodlibet est secundum se manens (non obstante manentia & simultate quam habe vnumquodque eorum secundum se) possunt sibi succedere, quem admodum vnus angelus potest creari alio non creato, & hoc adnihilato alius creari, sed haec successio non est per se, sed per accidens solum, quae enim per se sibi inuicem succedut eorum naturae sunt tales quod vni repugnat simul esse cum alio, vt patet in part bus motus & temporis. Aeuiternis autem non repugnat esse simul ideo inter ea non est successio per se, sed per accidens, solum, ex beneplacito producentis. Patet igitur quod in aeuo non est successio, ci sit idem iudicium de aeuo & de esse aeuiterni. Et quamuis in aeusecundum se non sit successio, potest toti tamen successioni temporis coexistere, nec enim est aeuum, sicut nunc temporis quod no potest bis sumi eo quod fluens est, sed quasi nunc stans quod multotiens potest significari. Et ob hoc pluribus coexistere, quemadmodum si quis figat palum in fluuio, durat palus & fluuius, sed in duratione fluuij est successio aquae postquam, in duratione vero pali non, sic durat angelus, durat motus, durat aeuum, durat tempus: sed in duratione motus & temporis est successio, non sic in duratione angeli & aeui, & tamen sibi inuicem coexistunt ratione cuius coexistentiae dicitur angelus fuisse, quia coexistit pra terito, & fore, quia coexistet futuro, quamuis de esse angeli nihi amittatur in praeterito, non acquiratur in futuro.

Ad primum argumentum cum dicitur illud quod potes deficere ab esse non habet simul suum totum esse. Dicendunm quod falsum est. Ex hoc enim potest aliquid deficere ab esse, quinon habet esse ex se sed ab alio, cuius influentia substracta desineret esse. Et cum probatur, quia quod desinit esse non habet totum esse quod habere potuit. Potuit enim plus esse, dicendum quod & si potuit plus esse duratione, tamen plus essendo nor habuisset aliud esse, nec in parte nec in toto, sed illud idem quod prius, vnde in argumento videtur esse figura dictionis ex mutatione praedicamentorum, scilicet quod in plus.

Ad secundum dicendum quod in angelo secundum se non est fuissi & fore, sed solum secundum coexistentiam ad tempus. Et quia nopotest fieri quin angelus coexisterit tempori praeterito, potes tamen deus facere quod non coexistet alicui futuro vel adnihil lando angelum, vel faciendo quod nihil erit futurum, ideo deupotest facere angelum non fore, licet non possit facere quod non fuerit, non propter successionem quam habeat in esse, sed propter coexistentiam eius ad successionem temporis.

Ad tertium dicendum quod in eodem instanti fluenti non possunt contradictoria verificari de eodem, nec eidem contradictoria coexistere, quia non contingit ipsum bis sumere, sed eide nunc stanti & permanenti possunt contradictoria coexistere, quia contingit ipsum pluries sumere, tale enim est aeuum, & nunc aeuiternitas. Et nunc aeuiternitatis. Et ideo de deo verificamus contradictoria sicut quod creat & quod non creat. Et vtrique coexistit nunc aeternitatis, neutrum tamen per se mensuratur aeternitate. Similiter de angelo verificatur esse beatum & non esse beatum. Et vtrumque coexistit eidem nunc aeui quod mensurat esse angeli. Neutrum tamen istorum vel ad minus alterum eorum (scilicet non esse beatum) non mensuratur aeuo. Est enim pura negatio cui proprie nulla mensura respondet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3