Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum nunc aevi sit idem quod aevum

QVARETIO QVARTA. trum nunc aeui sit idem quod aeuum. Thom.l. q. 10. artic. 4. ad 2.

DEINDE quaeritur verum nunc aeui sit idem quo aeuum. Et videtur quod non quia nunc temporis non es idem quod tempus, ergo nunc aeui non est idem quod aeuum, consequentia patet per simile. AntecedenTI probatur, quia nunc est indiuisibile, tempus auten diuisibile; ergo non sunt idem nunc temporis & tempus.

CONTRA nunc aeternitatis & aeternitas sunt idem, ergo nunc aeui, & aeuum, consequentia patet per simile vt prius Antecedens probatur, quia absoluta in deo non differunt realiter, sed aeternitas & nunc aeternitatis sunt absoluta, & conueniunt Deo soli, ergo non differunt realiter.

RESPONSIO. Circa quaestione iltam aliquid et curum, & aliquid est dubium. Clarum est quod principaliter quaeritur. Dubium est quod implicatur. Primum patet sic, quod nunc aeui e aeuum sunt idem realiter, quod est principaliter quaesitum, quia in duratione indiuisibili in se, neque habente aliquam extensionem non possunt differre realiter duratio & nunc illius durationis, quia duratio & nunc durationis non possunt differre realiter nisi sicut indiuisibile & extensum, sed aeuum est duratio indiuisi bilis secundum se, nec habet successionem, nec quamcunque extensionem (licet habeat permanentiam) ergo &c. Secundo, quia mensurae & durationes differentes realiter sunt durationes vel me surae rerum differentium realiter: sed in aeuiternis non sunt aliqua differentia realiter quibus correspondeant aeuum & nunc aeui imo vnum & idem esse angeli est quod correspondet vtrique, ergi aeuum & nunc aeui non differunt realiter. Et idem est intelligendum de aeternitate & nunc aeternitatis propter easdem rationes

Quod autem implicatur in argumetis magis dubium, scilicet vtrum nunc temporis differat reanter a tepore. Circa quod sciendum est quod duplex tempus ponitur a doctoribus, scilicet continum & discretum, & hoc tali ratione, tempus nominat mensuram successionis, nunc est ita quod duplex est successio. Vna continua secum dum partes eiusdem actus continui vt in motu. Alia discreta secundum diuersos actus simul sibi incompossibiles vt a quibusda ponitur de operationibus angelorum quarum quaelibet secundum sest indiuisibilis & alteri incompossibilis, ergo duplex est tempu vnum quod est mensura successionis continuae secundum partes eiusdi actus de quo determinat Arist. 4. Phys. Aliud est quod est mersura successionis discretae & vocatur tempus discretum, de quo primo videbitur qualiter se habeat ad ipsum uuc talis temporis, & postea inquiretur idem de nunc temporis continui.

Quantum ad primum dicendum quod nunc temporis discreti differi realiter a tempore discreto sicut pars a toto. Quod patet sic, sicut propria mensurata differunt, sic & propriae mensurae, seproprium mensuratum tempore discreto est existentia successius actuum sibi inuicem incompossibilium, proprium autem mensuratum a nunc talis temporis est existentia vnius talis actus qui se habet atotam existentiam talium actuum sicut pars ad totum, ergo nunc temporis discreti se habet ad tempus discretum sicut pars ad totum.

De tempore autem continuo & eius nunc, est maior dubitatio. Dicunt enim quidam quod nunc temporis continui & tempus differunt realiter quod probant sic, sicut differunt propria mensurata sic & mensurae sed tempus continuum est mensura motus, nunc vero talis temporis est mensura mobilis (dicente Philos. 4. Phys. quod sicut se habe cempus ad motum sic nunc ad id quod fertur) Cum igitur motus & mobile differant realiter, videtur quod tempus & nunc temporis similite realiter differant, ex quo concludunt quod sicut in toto motu mobile est vnum & idem secundum rem differens solum secundum rationem pro vt est in alia & alia habitudine ad terminum, sic nunc tempori est vnum & idem secundum rem in toto tempore differens solum secundum rationem prout habet esse in alia & alia parte temporis.

Quicquid sit de conclusione, ratio tamen quae adducitur no valet, assumit enim vnum falsum, & aliud concludit. Falsum quod assumit est quod nunc temporis continui mensurat substantiam mobilis, hoc autem non potest stare primo, quia mensura durationi: nunquam mensurat nisi illud secundum quod attenditur duratio, sec secundum substantiam non attenditur aliqua duratio, sed solum secundum esse substantiae siue sit idem cum substantia siue non, ergi nunc temporis quod est mensura pertinens ad durationem (si quod sit) non mensurat substantiam mobilis vt substantia est.

Item nec mensuratur esse existentiae mobilis, quia mensurae fluentis non debet esse nunc stans, sed tempus continuum est mensura fluens, ergo nunc eius (si quod est) non est stans sed fluens, illud autem nunc quod mensurat esse substantiae mobilis oportet quod sit stans sicut & esse mensuratum, ergo nunc temporis continui non est mensura esse rei mobilis, & multo minus substantiae.

Item sicut se habet motus ad mutatum esse sic tempus ad nunc, ergo permutata proportione sicut se habet motu? ad tepus, sic muta¬ tum esse ad nunc, sed motus est proprium mensuratum temporis. ergo mutatum esse (si quod sit in motu) est proprium mensuratum ipsius nunc. Sed constat quod alteri? rationis sunt quo ad esse, & rationem mensurati substantia mobili & esse eius quae sunt permanentia, & possunt pluries sumi, quam mutatum esse, quod non potest pluries sumi, ergo & eorum mensura, cum igitur nunc temporis continui mensuret mutatum esse, patet quod no mensuret substam tiam mobilis, nec esse eis, sed mensuratur esse substantiae mobilis nunc temporis discreti quod est stans, & potest pluries sumi.

Quod autem dicit Arist. 4. Phys. quod sicut se habet tempus ad motum, sic nunc ad id quod fertur, non est intelligendum quo ad mensuram substantiae mobilis vel sui esse, sed secundum quod mutatum est in aliqua vna dispositione. Mutatum enim esse ipsius mobilis secundum quamcunque vnam dispositionem mensuratur solum ipso nunc tempo Iis. Et vtrumque istorum est solum secundum imaginationem & non secundum rem. nunquam enim durante motu mobile est in aliqua vna dispositione, quia durante motu mobile semper mouetur; sed non mouetur existendo in vna dispositione, quia continue est ir alia & alia dispositione, sicut continue mouetur, nec est dare vni dispositionem vnitate indiuisibilitatis, sed continuitatis quae haber partes, & mensuratur aliqua parte temporis & non nunc indiuisibil secundum rem, sed solum secundum actionem imaginationis.

Falsum autem quod concludit praedicta opinio est quod in toto tempore sit tantum vnum nunc secundum rem, differens solum secundum rationem: quod patet accipiendo dictum continue, scilicet, quod sicut se habet linea ad punctum sic se habet nunc ad tempus, & quilinea cum sit permanens est nobis notior quam sit ipsum tempus, ider inquiratur quomodo se habet punctus ad lineam secundum identitatem & diuersitatem vt simile concludatur de tempore & nunc temporis. Videtur autem prima facie quod punctus & linea non sint idem praecise. Nullus enim dicit hanc veram esse, punctus est linea, vel linea est punctus. Nec potest dici quod punctus sit aliquid pertinems intrinsece ad essentiam lineae, quia illud quod non est linea tota, sed aliquid eius oporret quod sit pars, & cum non sit nisi duplex parpertinens ad essentiam rei, scilicet quantitatiua & essentialis: si pul ctus sit pars lineae, aut erit pars quantitatiua, & sic ex punctis ci ponetur linea, quod negat Philosoph. 6. Phys. Et iterum punctus ni erit quid indiuisibile, sed potius quantum, quia quantum non componitur nisi ex quantis. Nec potest dici quod sit pars essentialis, quitales partes solum sunt materia & forma, linea autem non est ex talibus composita cum sit accidens & forma simplex, quare &c. Et iteri si esset pars essentialis esset forma lineae cum dicatur terminare & finire lineam, hoc autem esse non potest, quia vnius rei vna ess forma, vnius autem lineae dicuntur esse duo puncta, quare &c

Ob hoc quidam putant punctum esse quid positiuum & indiuisibile realiter terminans lineam quamuis non sit de essentia lineaeIstud autem non potest esse verum, qa praeter terminum extrinseci oportet lineam ponere esse finitam, quia lineae quae de se esset infinita terminus extrinsecus non poneret finitatem. Item excluso puncto si sit terminus extrinsecus adhuc linea remaneret in se tantquanta prius erat, & non maior, nec minor. Quid igitur facit adfinitatem lineae punctus si sit terminus extrinsecus? non apparei imo omnino latet, quod oporteat ponere propter finitatem lineae talem terminum, fatuum enim esset imaginari quod nisi essent puncta terminantia lineam, linea ex vtraque parte flueret in infinitum. Omne enim quod finitur, finitur se ipso vel alio sibi intrinseco, vnde Arist. 3. Phy. contra illos qui probabant infinitum esse in entibus pro eo quod esse finitum (vt dicebant) finitur ad aliud & illud ad aliud, & sic semper: dicit quod aliud est finiri & aliud tangi, quod enim tangitur ab alio tangitur, quod vero finitur non finitur ab alio sed se ipso, nullo ergo modo credendum est quod punctus sit aliqua natura positiua indiuisibilis terminans lineam, sed terminatur linea seipsanquantum tantum extenditur & non plus, ita quod terminatio lineae includit priuationem vlterioris continuationis. Et quia priuatio continui & diuisibilis videtur habere rationem indiuisibilis, imo ideo imaginamur punctum esse quid indiuisibile cum tamen nihil indiuisibile positiuum sit intrinsecum lineae, nec ei adiunctum.

Item sicut punctus dicitur terminus lineae, ita linea dicitur terminus superficiei, & superficies terminus corporis, & tunc in corpore rotundo esset imaginanda superficies indiuisibilis quo ad profunditatem differens realiter a corpore & inuoluens ipsum tanquam terminus extrinsecus, quod est absurdum.

Tenendum est ergo, quod linea non se habet ad punctum sicut diuisibile ad indiuisibile positiuum, sed sicut ad priuationem vlterioris continuationis, & sic dicitur actu terminari per puncta inquantum priuatur vlteriori extensione. Quod autem dictum est de linea & puncto intelligendum est de motu & mutato esse quia mutatum esse non est indiuisibile intrinsecum motui vel ei adiunctum, sed est priuatio vlterioris continuationis in motu, & tunc dicimus in motu mutatum esse in actu quando terminatus est, nec vlterius proceditur. Et quia in tempore (quod est idem realiter cum primo motu) non est darae talem terminationem quae sit priuatio vlterioris conti¬ nuationis, ideo non est ibi dare nunc in actu, sed solum in potentia, nisi contingeret tempus finiri, & tunc illud nunc non esse. quid indiuisibile positum, sed priuatio vlterioris continuationis, vt de aliis dictum est. Et si opponatur que tempus non habe esse nisi per nunc, quare vt videtur apparet nunc actu esse & esse quid positiuum, quia tempus est aliquid positiuum, & positiuum non habet esse priuatiuum. Dicendum quod tempus non habe esse per nunc, sed per existentiam suarum partium quae vere & realiter habent esse quamuis non simul, nec istud esse requiritur ad esse reale, sed solum ad esse permanentium quorum conditio est simultas, non autem requiritur ad esse successiuorum

Ad argumentum in oppositum dicendum quod aliter se habet nunc aeui ad aeuum quam nunc temporis ad tempus, quia nunc aeui non potest differre ab aeuo nisi secundum rationem quia in esse aeuiterni non est realis diuersitas, nec nunc aeui dicii priuationem vlterioris durationis, sicut dicit nunc temporis, propter quod differt realiter a tempore non sicut indiuisibile positiuum a continuo, sed sicut priuatio vlterioris continuationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4