Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum unam aevum sit mensura omnium aeviternorum
AD tertium sic proceditur. Et arguitur quod nor sit aeuum vnum quod sit mensura omnium aeuiternorum, quia mensurabile realiter dependet a men lura (vt habetur quinto metaphysicae) sed vnus angelus non dependet ab alio quantum ad suum esse sed dependent omnes a Deo immediate, ergo esse vnius non mer suratur per aliquid quod fit in alio, hoc tamen esset si daretur quod vnum aeuum esset mensura omnium aeuiternorum, quiaeuum vnius angeli mensuraret esse omnium aliorum, quare &c
Item sicut se habet tempus ad temporalia, si aeuum ad aeuiterna, sed tempus quod est mensura omnium temporalium non est in aliquo temporali sicut in subiecto, sed in coelo quod est aeui ternum & super omne tempus, ergo illud quod est mensura omnium aeuiternorum non est subiectiue in aliquo aeuiterno, sec in aliquo quod est supra omne aeuiternum, & hoc est deus.
Item si esset vnum aeuum mensura omnium aeuiternorum illud esset aeuum supremi aeuiterni, quia primum est mensura omnium aliorum, quemadmodum primus motus est mensura omnium motuum, illud ergo aut erit in primo secundum esse naturae. Et tunc cum Lucifer fuerit primus & summus secundum opinionem Gregorij per ipsum mensurantur alij, quod videtu aliquibus inconueniens, aut esset in supremo aeuiterno quantum ad esse gratiae & gloriae. Et tunc per animam Christi quae est suprema secundum esse gloriae, alia mensurarentur quod non videtur verum, quia antequam anima Christi esset aeuiterna habebant suam mensuram quae non est mutata, ergo nullum aeuiternorum est mensura omnium aliorum.
IN CONTRARIVM est, quia sicut vnum tempus est mensura omnium temporalium, ita vnum aeuum debet essi (vt videtur) mensura omnium aeuiternorum.
RESPONSIO. Videndum est primo quid sit de ratione mensurae, ac deinde videbitur quid sit de veritate quaestionis. Circa primum sciendum quod de ratione mensurae est quod per eam habeatur certitudo de re mensurata quantum ad quantitatem molis vel perfectionis, vel quantum ad permanentiam sui esse si fit mensura durationis, vtrumque autem istorum contingit dupliciter, quia certificari possumus de re aliqua quantum ad id quod est, vel quantum ad durationem sui esse, vno modo pe se, & directe, & sic solum certificamur de re per causam eius, sicut de eclipsi lunae quod sit & quandiu sit, certificamur per interpositionem terrae inter solem & lunam, & quantitate inter positionis. Et ratio huius est, quia per illud per se & simplicite & directe certificamur de re quod per rem cognoscimus simpliciter & directe & per se, sed illud est tantuminodo causa rei quia ipsa sola est per se & simpliciter principium cognoscend sicut & effendi. Alio modo certificamur de aliqua re indirecti & comparatue & sic certificamur de omnibus quae sunt in aliquo genere per illud quod est in genere illo perfectius, quasi habens in se omnem illius generis actualitatem, vt albedo in genercoloris. Nam per albedinem mensurantur colores indirecte 8 comparatiue, quanto enim perfectius participant naturam coloris tanto propinquius accedunt ad naturam albedinis.
Et ratio huius mensurationis est duplex, quia per notius natum est certificari minus notum, quia magis & minus notum habent inter se habitudinem qualia sunt ea quae sunt eiusdem generis. Sed quod est actu alius in aliquo genere illud de se est notius. ergo per illud quod est actualius & perfectius in aliquo genere nata sunt mensurari omnia quae sunt eiusdem generi, & haec mensura pro tanto dicitur indirecta & comparatiua respectu prim mensurae, quia non est adeo directa & per se habitudo quantum ad esse & cognitionem eorum quae sunt in eodem genere adinuice sicut est effectus ad suam causam. Patet igitur quid sit de rationi mensurae quod fuit primum propositum. Ex quo patet quod non est de ratione mensurae vniuersaliter qued sit causa mensurati, vnde si primus motus non esset causa alioru motuum, nihilominus esset mensura. Nam si lapis moueretur sursum ab angelo vere talis motumensuraretur per motum primum, & tamen non causaretur ab ipso
Hoc supposito dicendum ad quaestionem, quia aut quaeritu mensura omnium aeuiternorum, quae sit mensura quidditatis & perfectionis naturae, aut quae sit mensura durationis & permanentiae. Si primo modo, sic dicendum quod praeordinatio diuina & eius voluntas est per se & directe mensura quidditatis & perfectionis naturae aeuiternorum. Essentia autem supremi aeuiterni est mensura eorum indirecte & comparatiue. Quod patet facilite ex praecedentibus, quia sola causa habet rationem mensurae per se simpliciter & directe. Primum autem in genere habet rationem mensurae indirecte & comparatiue, sed praeordinatio dei & eius voluntas habet rationem causae super aeuiterna. Est etiam dare inter ea supremum quod tamen non est eorum causa, ergo praeordinatio di uina est simpliciter per se & directe mensura quidditatis & perfectionis aeuiternorum, itaque vnunquodcunque tantum habet de veritate & perfectione naturae quantum praeordinatum fuit ipsum imitari essentiam diuinam. Natura autem primi aeuiterni est eorum mi sura & comparatiue. Dicimus enim quod vnunquodcunque eorum tanti est perfectioris naturae quanto magis accedit ad naturam primi aeuiterni. Et haec mensura solum est comparatiua, quia non propter hoc est aliquid perfectius, quia plus appropinquat perfectissime in illo genere: Sed econuerso, quia perfectius est propter homagis appropinquat. Ex hoc autem nondum habemus mensu rani quae est aeuum, quia aeuum nominat mensuram durationi & non perfectionis naturae inquantum huiusmodi.
Si autem quaeratur mensura durationis & permanentiae eori sic posset alicui videri id quod prius, qa sicut se habet essenti: ad essentiam, sic esse ad esse, et simultas esse ad simultatem esse, sed essentia primi angeli sicut perfectissima in illo genere est mensura essentiarum aliorum aeuiternorum (saltem comparatiue vi dictum est) ergo & esse eius & simultas eius sunt mesura esse & simultatis aliorum, sed aeuum non est aliud quam simultas esse angeli, sicut tempus est prius & posterius in successione motus, ergo aeuum superioris angeli est mensura omnium aeuiternorum
Et iterum si sint plura aeua, primum guum sicut perfectissimum erit mensura omnium aeuorum inferiorum, sed quodlibet aeuum inferius est mensura esse proprij angeli, ergo a primo ad vltimum aeuum supremi angeli mensurat esse cuiuslibet inferioris
Quicquid sit de conclusione, rationes tamen istae non valent quod enim primo dicitur quod sicut se habet essentia ad essentiam, ita esse ad esse & simultas ad simultatem, verum est quo ad quantitatem perfectionis, sed non quo quantitatem durationis, sicut patei in homine & elephante, excedit enim homo elephantem perfectione essentiae & esse, sed non duratione, vnde & per hominem habent mensurari omnes species animalis, sicut per albedinem omne species coloris quo ad quantitatem perfectionis naturalis, sed quo ad durationem non mensurantur species animalis per durationem hominis, nec species coloris per durationem albedinis, & idem dicendum est de aeuiternis, nos autem quaerimus mensuram durationis quam importat aeuum, ideo non valet.
Ad secundum dicendum que si aeuum nominat solum durationem aeuiterni, plura sunt aeua, sicut plura aeuiterna, sed nullum habet rationem respectu durationis proprij aeuiterni cum sini vnum & idem, propter quod secunda propositio assumit falsum cum dicit quod quodlibet aeuum est mensura esse vel durationis pro prij aeuiterni, & prima propositio petit principium cum assumit quod supremum aeuum est mensura omnium aeuorum inferiorum, hoc enim principaliter quaeritur. Si vero dicatur quod aeuum nominat durationem aeuiterni quae habet rationem mensurae, sic non sunt plura aeua, imo nullum comparando durationem vniuscuiusque aeuiterni ad ipsum aeuiternu, propria enim duratio rei non mensurat ipsam rem, sed secundum eam res est mensurabilis per aliam, sicut propria quantitas panni non mensurat pannum, sed secundum eam pannus est mesurabilis per quantitatem vlnae. Si autem comparetur duratio vnius aeuiterni ad durationem alterius, sic quaeritur vtrum aliqua earum habeat rationem mensurae respectu alterius, nec secunda ratio probat aliquid de hoc, nis quia duratio primi aeuiterni est perfectior caeteris. Sed istud non valet, quia plura requiruntur ad rationem mensurae quam esse perfectius, vt postea patebit & prius aliqualiter patuit.
Supposico ergo quod praeordinatio diuina & eius beneplaciti sit per se mensura durationis aeuiternorum tanquam per se causa, est ne duratio: nius aeuiterni mensura durationis aliorum? absque praeiudicio potest dici rationabiliter quod non. Quod paret primo sic, illud cuius duratio & quantitas durationis est notior ex sua propria ratione, quam sit ex comparatione ad alterum non mensuratur quo ad suam durationem per alterum, sed quodlibet aeuiternum est huiusmodi. ergo &c. Maior patet quia per mensuram debemus certificari de quantitate mensurati, quod non habet locum quando quantitas mensurati ex natura proprij subiecti est notior quam possit per alterum notificari. Minor probatur, quia ratio propria aeuiterni est non posse deficere secundum naturam. Ex hoc notum est q duratio eius est perpetua, nec ex comparatione ad quocunque aliud potest hoc esse aeque certum, quare &c. Secundo, quia infinitum duratione non habet mensurâ durationis, quia contra rationem infiniti est esse mensuratum, sed duratio aeuiterni est infinita a par te post, eo quod non potest deficere, ergo non habet mensuram.
Et si dicatur quod aeuiterna non sunt perpetuae seu infinitae durationis a parte ante, sed solum a parte post. Et ideo a parte an te possunt aeuiterna habere mensurâ & vnum esse mensura omnium aliorum. Dicendum ad hoc quod si aeuiterna haberent aliquam mensurâ per quam innotesceret quatitas durationis eorum ex nunc in ante, illa tamen mensura non posset esse aliquid ex aeuiternis, quia omnia aeuiterna simul coeperunt esse, & ex natura cuiuslibet eorum est nunquam posse desinere esse, propter quod ex natura cuiuslibet eorum magis notum est quod durat quantum aliud quam sit notum per aliud, durauit enim & durabit Raphael quantum Gabriel, Michael vel Lucifer. Et ista quantitas durationis est notior ex natura proprij subiecti quam ex duratione alterius, & ideo duratio vnius nullo modo est mesura durationis alterius.
Per quid igitur mesurabitur quantitas durationis quam habuerunt aeuiterna ex quo creata sunt vsque ad nunc? Dicendum o per nullam mensuram vnigeneam, sed per heterogeneam, videlicet per tempus. Cuius ratio est, quia nihil habet rationem mensurabilis, nisi secundum quod induit rationem quanti, sed duratio aeuiterni secundum se non est quanta, cum non habea partem & partem. Induit autem rationem quanti quatenus coexistit durationi quantae puta motui, ergo secundum se non habei mensuram, sed secundum eius coexistentiam ad motum, & tunc habet eandem quam motus. vnde dicimus quod quilibet ange lus durabit quantum durauit mundus seu motus & tempus.
Quod autem dictum est quod omnia aeuiterna coeperunt esse fimul, videtur obuiare ei quod dicitur quod animae rationales sunt aeuiternae, nec tamen inceperunt esse simul omnes inter se, nec cum angelis. Et dicendum ad hoc quod licet omnes animae intellectiuae sint immortales, tamen naturalis existentia animae est non in seipsa, nec per se ipsam, sed in corpore, cum sit pars essentialis totius compositi, duratio autem animae in corpore corruptibili, vel extra corpus non est aeuiterna, duratio autem eius in corpore post resurrectionem erit aeuiterna, de cuius durationis mensura in post essendo dicendum, sicut prius de aliis aeuiternis. De efficientia autem durationis eius & duratione aliorum aeuiternorum super durationem re surgentium, similiter dicendum est quod non habent mensuram vnigeneam, sed heterogeneam, propter eandem rationem quae prius tacta fuit.
Ad rationes vtriusque partis respondendum est, quod licet aliquae carum sint ad veram conclusionem, non tamen eam efficaciter probant. Prima enim ratio probat quod vnum aeuiternum non sit mensura aliorum per se & directe sicut causa. Ad talem enim mensuram dependet mensurabile, sed non proba quin sit mensura indirecte & comparatiue sicut primum in aliquo genere, vt patet ex dictis in corpore solutionis.
Ad secundum dicendum, quod accidit tempori vt est mensura temporalium quod sit in aliquo aeuiterno. Si enim coelum esset corruptibile, & vniformiter moueretur vt modo, motu eius esset mensura aliorum motuum sicut nunc est: verum est q ab hoc vt talis motus duret & coexistat omnibus motibus me surabilibus qui possunt sibi inuicem succedere in infinitum oportet subiectum eius non esse corruptibile, sed aeuiternu: primum potest omnibus aeuiternis coexistere, propter quod non oportet ex ista causa quod aeuum mensurans omnia aeuiterna fit in aliquo subiecto transcendente genus aeuiternorum.
Ad tertium dicendum, quod cum aeuum per se respiciat durationem esse naturalis nihil prohibet malum angelum si sit supremus in gradu naturae esse mensuram aliorum, nisi aliud obuiaret.
Ad argumentum alterius partis dicendum, quod non est simi le de tempore respectu motuum, & aeuo respectu durationis aeuiternoru. Primus enim motus cum quo tenpus est realiter idem, est vniformior & simplicior, & notiot omnibus motibus sub ij so, etiam omnes alij motus accipiunt terminum suae durationis in ante & post, vel secundum totum, vt motus qui sunt in rebus generabilibus & corruptibilibus, vel secundum partem vt motus inferiorum orbium qui secundum sui totalitate non mensurantur, cum non habeant terminum motus, etiam primus natus est certificare quantitatem aliorum per modum adaequationis & replicationis inquantum aliqua pars eius adaequatur alicui parti alterius motus, & replicata reddit totum. Et ideo omnes conditione mensurae & mesurabilis reperiuntur in tempore & in primo mo¬ tu respectu aliorum motuum, propter quod merito est vnum tempus quod mensurat omnia temporalia. Non sic est de duratione primi aeuiterni respectu aliorum, imo fere omnes conditiones deficiunt, vt patuit in ratione positionis, ideo &c.
On this page