Text List

Praeambulum

Praeambulum

SEQVITVR DISTINCTIO TERTIA. Sententia Tertiae distinctionis in generali & speciali.

CCB ostensum est. Superius magister determinauit de tempore & loco creationis angelorum, hic vero determinat de conditionibus ipsorum Et diuiditur in tres partes. Primo determinat earum conditionem quantum ad ea quae in creatione receperunt. Secundo quantum ad conuersionem & auersionem postea assecutam. Tertio quantum ad ordines & officia. Secunda ibi, In princip. 5. dist. post hoc consideratio. Tertia in princip. 9. dist. ibi, Post praedicta. Prima diuiditur in tres. Primo determinat eorum conditionem vel qualitatem quantum ad dona naturalia. Secundo quantum ad dona gratuita. Tertio quantum ad dona perfecta. Secunda ibi, Illud quoque inuestigatione. Tertia in principio 4. distinctionis ibi, Post hoc videndum. Prima pars diuiditur in duas partes. Primo proponit qualia na turalia angeli receperunt. Secundo comparat eos ad inuicem quantum ad dona recepta. Secunda ibi, Hic autem considerandum. Et ista secunda diuiditur in quatuor partes. Primo comparat eos ad inuicem secundum differentiam, declarando per simile. Secundo remonet quoddam dubium. Tertio comparat eos ad inuicem secundum differentiam, declarando per simile. Secundo remouet quoddam dubium. Tertio comparat eos ad inuicem secundum conuenientiam. Quarto excusat se a perfecta determinatione. Secunda incipit ibi, Et sicut differens vigor. Tertia, & sicut in praedictis angeli differebant. Quarta ibi, Has dist. Illa pars quae incip. ibi, Illud quoque inuestigatione dignum babetur. in qua determinat eorum qualitatem vel conditionem, quantum ad gratuita, diuiditur in tres. Ad cuius euidentiam sciendum est quod gratia tria facit, reddit bonam voluntatem, illuminat intellectum, & elicit delectationis actum. Et propter hoc ista pars diuiditur in tres partes. Primo determinat de bonitate & malitia angelorum. Secundo de ipsorum cognitione. Tertio de ipsorum dilectione. Secunda incipit, Hic inquiri solet. Tertia, solet autem inquiri. Prima in tres diuiditur. Primo mouet quaestionem. Secundo tangit circa hanc vnam opinionem & ipsam auctoritatibus confirmat. Tertio ponit aliam opinionem. Secunda incipit ibi, Putauerunt enim quidam. Tertia, aliis autem videtur. Et haec tertia diuiditur in quatuor partes. Primo mouet opinio nem. Secundo confirmat eam. Tertio docet quomodo auctorit: tes contrariae soluantur. Quarto hanc opinionem confirmata ccm cludit. Secunda ibi, Et ad hoc confirmandum. Tertia ibi, Ideoque Aug. Quarta, ex praedictis igitur. Haec est diuisio in generali.

IN speciali sic procedit magister, & proponit primo quod quatuor circa qualitatem angelorum sunt consideranda quae acceperunt in principio, scilicet essentiae simplicitas, distinctio personalis, vigor cognitionis, & libertas arbitrij: Prima duc pertinent ad substantiam. Tertium ad formam. Quartum ad potestatem. Postea dicit quod differentem habent simplicitatem & differentem cognitionem secundum magis & minus. sicut enim quaedam corpora digniorem formam & essentiam receperunmt quam alia, sic & quidam angeli simpliciorem & perspicatiorem cognitionem habent quam alij. Deinde dicit quod sicut differentem naturam acceperunt, sic sequitur in eis differenter cognitio & differentia liberi arbitrij secundum magis & minus, nulla superfluitas in natura, nulla ignorantia in intellectu, nulla necessitas in eorum libero arbitrio intelligatur. Postea dicit qod omnes conueniunt in natura & simplicitate, in generabilitate & corruptibilitate. Vltimo dicit quod eorum distinctiones solus ipse comprehendit qui eos creauit. Deinde proponit primo, vtrum angeli sint creati boni an mali. Et vtrum aliqua mora fuit inter creationem eorum & lapsum. Deinde ponit vnam opinionem quorundam circa hoc dicentium angelos malos creatos & nullan moram fuisse inter creationem & lapsum, & hoc confirmant ci auctoritate domini dicentis in Iob, diabolum fuisse homicidan ab initio, & quod in veritate non stetit auctoritate Iob, qui dicit diabolum esse initium figmenti dei ad illudendum ei, qui etiam dicunt angelos qui perstiterunt fuisse creatos perfectos & bonos quorum vtrunque confirmat auctoritate August. Postea ponir contrariam opinionem quae dicit angelos creatos fuisse bonoi & iustos quantum ad carentiam culpae. Sed in bono iustitiae per gratiam non confirmatos, & aliquam moram fuisse inter creationem & lapsum. Deinde hanc opinionem confirmat auctoritate Aug. super Gen. quifacit talem rationem, quia a creator optimo non potuit mala creatura fieri, quod si malum angelum fecisset deus in eo malitiam non puniret, nec fecisset omnia valde bona. Postea soluit contrarias auctoritates dicens, quod diabolus dicitur figmentum, quia praeuidit deus ipsum lapsum, & ordinauit quanta bona ex malitia ipsius bonis secuta sunt, quiipsi ex eius tentatione proficiunt. Subdit etiam quod diabolus dicitur in veritate non stetitisse, quia a veritate cecidit a qua non cecidisset si malus creatus fuisset: fuit enim creatus bonus al initio, sed statim post initium temporis apostatauit & scipsum occidit. Vel dicitur diabolus homicida ab initio creationis hominis quod per inuidiam fallaciter seducendo occidit. Et hanc opinionem confirmat per auctoritatem Orige. Deinde post istan opinionem sic confirmatam concludit dicens, quod angeli al initio cognouerunt dominum, & se & creaturas. & aliquam notitiam boni & mali habuerunt. Vitimo autem dicit qualem dilectionem habuerunt dicens, quod naturalidilectione deum & se diligebant, non tamen meritorie, quod a multis non tenetur. Et in hoc terminatur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum