Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angeli sint compositi ex materia et forma
CIRCA distinctionem istam quaeruntur quatuor. Primum est de angelorum simplicitate. Secundum est de eorum personalitate seu indiuisione. Tertium est de eorum multitudine. Quartum est de eorum cognitione. Quantum ad primum quaeritur, vtrum angeli sint compositi ex materia & forma. Et arguitur quod sic, quia substantia diuiditur in materiam & formam compositum, sed angelus non est materia, quia esset solum potentia. Nec forma cum illa sit altera pars compositi, ergo est compositus.
Item illud quod est per se in genere est totum compositum (quia materia & forma non sunt in genere nisi per reductionem) sed angelus est per se in genere, ergo est compositus.
Item August. dicit in libro de mirabilibus sacrae scripturae, quod deus omnipotens ex informi materia quam prius de nihilo condidit cunctarum rerum sensibilium & insensibilium intellectu carentium species multiformes diuisit, ergo materia est in cunctis creaturis, quare & in angelis
IN CONTRARIVM est quo dicit Dion 2 4R. d no. quod angeli sunt omnino immateriales & incorporales. E Boet. in lib. de duabus naturis, quia natura incorporeae substar tiae nulli innititur materiae fundamento. Constat autem quod angelus est haturae incorporeae, quare &c.
RESPONSIO. Circa quaestione videda sunt duo Primum est, vtium angelus sit compositus ex materia & forma. Secundum est, vtrum sit compositus ex genere & differentia.
Quantum ad primum probaut aliqui angelum non esse ccpositum ex materia & forma duplici ratione. Prima sumitur ex condirione operationis. Et est talis, illud cuius propria operatio est per se intelligere non habet materiam partem sui, sed angelus est huiusmodi, ergo &c. minor patet, maior probatur. Ad cuius euidentiam sciendum est quod substantiae materiali non conuenit intelligere non solum propter quantitatem, sed propter potentialitatem & imperfectionem materiae, quod ex hoc patet quia in corporibus siue in corporalibus subiectis illud quod est magis materiale & imperfectum & potentiale magis est remotum a cognitione, vnde corpora inanimata, vel insensibilia non possunmt nabere maiorem cognitionem propter maiorem potentialitatem & materialitatem. Ex quo pote st accipi maior ista, quod illud cui conuenit nobilior modus cognoscendi qui potest esse oportet omnino esse liberum ab eo quod est pura potentia & ab omni materia quae sit simpliciter materia & pura potentialitas, sed illud cui conuenit intelligere est huiusmodi, quia licet in intelligendo sunt diuersi gradus, comparando tamen generales modos cognoscendi, intelligere est nobilior modus, quare &c.
Secunda ratio talis est, anima non habet materiam partem sui, ergo nec angelus, consequentia patet, quia perfectior est angelus quam anima. Antecedens supponatur nunc, quia probatum fuit sufficienter in I. lib. dist. 8
Istae rationes non concludunt. Quod patet de prima sic, Operatio enim intelligendi dicitur alicuius esse dupliciter. Vno mode sicut suppositi operantis. Alio modo sicut principij elicientis, vel immediate suscipientis. Primo modo est falsa maior propositio quae dicit quod illud cuius intelligere est propria operatio non habet materiam partem sui, quia homo est quod intelligit vt sui positum cuius operatio est intelligere, & tamen homo habet miteriam partem sui. Secundo modo vera est, quia illud quod es principium elicitiuum, vel susceptiuum actus intelligendi non habet materiam partem sui. Et haec in homine est anima intellectiua cum sua potentia. Similiter potest dici quod angelus est illud cuius operatio est intelligere vt suppositi operantis. Et ob hoc non oportet quod sit compositus ex materia & forma sicut & homo Sed angelus non est principium elicitiuum, vel susceptiuum operationis intelligendi secundum se totum, sed forma eius quae non habet materiam partem sui, sicut nec anima in homine.
Ad secundam rationem dicendum negando consequentiam nulla enim est consequentia sic arguere, pars speciei non est com posita, ergo neque species, cum ergo anima rationalis sit pars spciei & non completa species, Angelus autem est quid completum in specie: nulla consequentia est, si anima non est composita ex materia & forma quod angelus non sit compositus eadem compositione.
Tenendo ergo eandem conclusionem probo eam dupliciter Primo sic. Si angelus est compositus ex materia & forma, aut illa forma est separabilis a materia, aut non, si sit separabilis, angelus erit corporalis, quod negatur ab omnibus. Si non sit separabilis, Contra, forma quae est separabilis, est perfectior quam illa quae non est separabilis, quia minus dependet. Sed anima quae est forma hominis est separabilis a materia, forma autem angeli vt tu dicis) non est separabilis, ergo perfectior & nobilior erit forma hominis quam forma angeli, ergo homo erit perfectior angelo. (Quia perfectio rerum mensuratur secundum perfectionem formarum) hoc autem est inconueniens, quare &c.
Secundo sic, illa substantia quae non habet aliquam cognitionem praeter intellectiuam non indiget materia quocunqui modo, nec vt parte, nec vt subiecto: sed angelus non ponitur habere cognitionem nisi intellectiuam, ergo non habet materiam quocunque modo. Minor supponitur ab omnibus communiter loquentibus, & posset probari, quia nulla cognitio superior est intellectiua, nec est aliqua ea inferior nisi sensitiua. Sensitiua autem non est nisi in organo composito ex contrariis quod est corporale. & ideo repugnat angelo cum sit incorporalis, nullam ergo cognitionem habet angelus nisi intellectiuam, & hoc fuit minor. Maior probatur, quia cum materia sit propter formam, vt dicitur 2. Phyi. forma nunquam vnitur materiae, nisi indigeat ea quo ad esse, vel quo ad operari, forma autem angeli si quae esset vt parnon indigeret materia quo ad esse nisi poneretur angelus corporalis, vt prius dictum est, nec quo ad operari, quia operatio in¬ tellectiua quae est propria angeli non indiget materia vt subiecto, quia hoc modo nullum intelligere indiget materia vel corpore. Si autem indigeret ea vt obiecto necesse esset quod angelus haberet aliam cognitionem inferiorem intellectiva per quam repraesentaretur sibi suum obiectum, sicut per fantasiam repraesentatur intellectui nostro obiectum, quare &c. & sic patet primum.
Circa secundum (scilicet an in angelo sit compositio ex genere & differentia.) Notandum quod differt esse in genere, & esse conpositum ex genere & differentia. Ad hoc enim quod aliquid sit genus, vel in genere sufficit quod sit limitatum re & ratione. Gen? eim, vel esse in genere important quandam limitationem, etiam ex suo nomine. Vnde deum qui est illimitatus re, & ens in communi quod est illimitatum ratione non dicimus esse genere, nec esse in genere. Istud autem non sufficit ad hoc quod aliquid sit compositum ex genere & differentia, sed requiritur quod sit compositum ex partibus facientibus vnum per essentiam, in simplicibus enim siue substantiis, siue accidentibus non est proprie differentia.
Quod patet primo, quia differentia praedicatur de specie inquale, sicut apparet ex ipsa ratione differentiae quam assignant Porphirius, & Philosoph. 5. Metaphy. Sed illud quod dicit totam rei naturam nullo modo potest praedicari in quale, sed praedicatur in quid: ergo differentia non dicit totum quicquid dicit species, sed partem. Hoc autem non potest esse in simplicibus, ergo in simplicibus non est dare differentiam.
Secundo, quia quando conceptus sunt eiusdem rei simpliciter, & aeque determinati sub indeterminato conceptu generis qua ratione vnus eorum esse conceptus speciei, eadem ratione & alius, sed in simplicibus conceptus speciei & differentiae constituentis speciem (si qua esset) essent eiusdem rei omnino, nec differrent vt totum & pars, essent etiam aeque determinati, ergo qua ratione vnus esset conceptus speciei, eadem ratione & alius. Et ita differentia iam non esset differentia, sed species, quare &c.
Tertio, quia in compositis aliud est quod differt, & quo differt, quod constituitur, & quo constituitur. (Simplicia autem seipsis constituuntur, & seipsis differunt.) Cum igitur differentia sit qua species sub genere constituitur, & ab alia specie distinguitur, patet quod differentia in compositis habet locum, non autem in simplicibus. In huius signum nullus assignauit vnquam differentias accidentium, nec assignauit diffinitionem quae est ex genere & differentia, nisi in substantiis compositis. Ex hoc apparet secundum propositum, scilicet quod angelus licet sit in genere, quia limitatus est re & ratione, tamen non est proprie compositus ex genere & differentia, cum sit substantia simplex.
Ad primum argumentum dicendum qg illa diuisio substantiae in materiam, formam, & compositum est substantiae materialis & transmutabilis, quia per transmutationem illa tria innotescunt, materia quidem vt subiectum, forma vt terminus, & compositum quod resultat ex hoc quod per transmutationem forma sit in materia. Sed substantia absolute accepta prout consideratur a Metaphysico non comprehenditur sub illis membris, quia est dare substantiam simplicem per se subsistentem, quae non est pars alterius, nec ex alteris composita, vt probatur 12. Meta, & talis est angelus.
On this page