Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum individuatio seu personalitas conveniat angelis
QVAESTIO SECVNDA. Vtrum personalitas seu indiuiduatio competat angelis. Thom. 1. q. 3. artic. I. ad tertium. Vide Capreolum.
CIRCA secundum sic proceditur. Et videtur q personalitas seu indiuiduatio non competat angelis, quia forma indiuiduatur per hoc quod recipitur in materia signata. Sed angelus est forma sub gi sistens per se absque materia: ergo ei non comperit esse indiuiduum.
Item Plato formas quas posuit separatas dicit esse vniuersales. Sed angeli sunt formae a materia separatae, ergo &c.
RESPONSIO. Huic quaestioni praemittendum est vnum, scilicet quod hoc indiuiduum, suppositum & persona aliquo modo sunt idem, & aliquo modo differunt, quaelibet enim natura singularis in quocunque genere sit, potest dici indiuidua; suppositum autem non dicitur nisi natura singularis in praedicamento substantiae, nec quaecunque talis, sed solum completa, persona di¬ citur illud idem in natura intellectuali solum, ergo omnis persona est suppositum, & omne suppositum est indiuiduum. Sed non omne indiuiduu est suppositun, nec omne supposirum est persona.
Nunc ergo tractabitur quaestio secundum illud quod est communis, scilicet, quod fit principium indiuiduationis tam in materialibus quam in immaterialibus Et sunt de hoc duae opiniones prima est quod materia est primum & per se principium indiuiduationis in habentibus materia. Cuius ratio est, quia illud quo dise est indiuiduum videtur esse aliis causa indiuiduationis. Sed in materialibus materia est de se indiuidua, ergo &c. Maior patet quia quod secundum so est tale puta calidum, videtur aliis esse causcaliditatis. Et similiter in proposito nostro, quia quod secundun se indiuiduum est videtur esse causa indiuiduationis in aliis. Mi nor probatur, quia illud est indiuiduum, quod de se non est aptum natum esse in multis, quemadmodum per oppositum vniuersale dicitur quod est aptum natum esse in multis. Sed sola materia in rebus habentibus materiam est huiusmodi, ipsa enim sola (ex hoquod est primum subiectum) habet quod non sit in alio, sed alia sint in ipsa ergo ipsa de se est indiuidua. Alia autem indiuiduantur quatenus recipiuntur in ipsa sicut forma substantia lis & accidentalis. Pe eandem rationem forma quae in alio non recipitur (vt angelus secundum se est indiuidua, & vna numero. Nec est huius alia causa quaerenda, cum praedicatum claudatur in ratione subiecti
Qui sic dicunt falluntur aequiuocatione, nam non esse in aliquo vno vel pluribus, multipliciter dicitur, sicut esse in alique multipliciter dicitur. Esse enim in aliquo est duplex. Vno modo per inhaerentiam vt albedo est in corpore. Alio modo per identitatem & essentialem praedicationem vt homo in sorte. Esse in pluribus primo modo, scilicet per inhaerentiam, non est de ratione vni uersalis. Tum quia secundum hoc substantiae complete, quae non habent esse in alio per inhaerentiam non possent habere rationem vniue salis generis, aut speciei, & sieperiret praedicamentum substantia in quo sunt per se substantiae complete. Tum quia si esse in multis per inhaerentia esset de ratione vniuersalis, esse in vno solo esset de ratione indiuidui & singularis. & sic materia cum in nullo fit per inhaerentiam, nec in veno necin pluribus non posset habere rationem vniuersalis aut singularis. Cuius oppositum assumunt. relinquitur ergo quod esse vel non esse in aliquo vno vel pluribus per inhaerentiam nihil facit per se ad hoc quod aliquid sit vniuersale, vel indiuiduum, seu singulare. Ex quo tamen sensu procedit haec opinio. Esse autem in pluribus per realem identitatem, & dici de pluribus per praedicationem essentialem est de ratione vniuersalis Sic enim vniuersale est vnum in multis, & per oppositum indiuiduum vel singulare est in vno solo, & dicitur de vno solo. Isto autem modo non plus conuenit materiae esse in vno solo, nec plus repugnat ei esse in pluribus & dici de pluribus quam formae, sicut enim forma vt albedo dicitur de hac, & de illa, & est in illi per modum quo vniuersale est in singularibus, sic etiam materia di citur de hac, & de illa, & est in illis per modum quo vniuersale es in singularibus, patet ergo quod haec opinio procedit aequiuoce
Alia est opinio quod in materialibus quantitas est principium indiuiduationis, substantiae vero separatae seipsis indiuiduantur. Primum patet sic, quia per illud constituitur aliquid in esse indiuidui per quod distinguitur ab alio indiuiduo eiusdem speciei sicut per idem constituitur aliquid in specie, & differt ab eis qu sunt alterius speciei. Sed vnum indiuiduum differt ab alio eiusdem speciei primo per quantitatem, ergo quantitas est primum principium indiuiduationis. Maior patet, sed minor probatur, quia duo indiuidua eiusdem speciei non differunt in quidditate seu natura communi, sed magis conueniunt, & per consequens non differunt per materiam & formam absolute, quia haec sunt partes quidditatis communis & ponuntur in diffinitione, differunt autem per hanc formam, & hanc materiam, sed forma non est haec nisi quia recipitur in materia signata, materia autem signatur per quantitatem, ergo per quantitatem primo differunt indiuidua eiusdem speciei: ipsa igitur est primum principium indiuiduationis. Et confirmatur, quia per illud indiuiduatur forma per quod habet quod non sit multis communicabilis, sed hoc habet ex eoc recipitur in materia signata dimensionibus determinatis, ergo &c. Sicut autem forma materialis habet quod sit incommunicabilis per hoc quod recipitur in materia signata, sic formae vel potius substantiae separatae a materia a seipsis habent quod sint incommunicabiles pluribus, & ideo seipsis sunt singulares & indiuiduae
Haec autem positio deficit in se & in suis rationibus. In se quia dicit quantitatem esse primum principium indiuiduationis, quia subiectum naturaliter prius est accidente. Sed compositum ex matertia & forma subiectum est quantitatis, non solum secundun rationem & intellectum qui facit vniuersalitatem in rebus, sec potius secundum esse in re extra secundum quod vnumquodque ess singulare & vnum numero: ergo compositum ex materia & form: prius est hoc a iquid, & vnum numero (saltem ordine naturae quam sit quantum, non ergo primum principium indiuiduationis est quantitas, ino nec principium, cum sequatur sublaua ian indiuiduam existentem secundum ordinem naturae. Et loquor d quantitate quae inest rei factae de qua procedit praedicta opinis¬
Item quantitatem esse principium indiuiduationis & signationis materiae aut intelligitur per se & intrinsece ita quoquantitas fit de ratione indiuidui & materiae signatae, aut solconcomiratiue, quia indiuiduatio & signatio substantiae concmitatur signationem quantitatis, est tamen vnum non de ratione alterius. Primum non potest dici, quia sub natura com mum est dare aliquod suppositum vel indiuiduum per se, noenim potest dici quod omnia sint per accidens. Cum omne per accidens reducatur ad aliquod per se. Sed si quantitas esset in trinsecem de ratione indiuidui, vel materiae signatae nullum sup. positum esset per se, quia quodlibet includeret res diuersorum generum ex quibus non potest fieri vnum per se, quare &c. Se queretur igitur quod suppositum in materialibus (vt sortes) no esset ens per se, nec vnum per se, nec in praedicamento substantiae, sed in duobus (vt homo albus) nec ista esset per se sortes ess homo, ficut nec ista, homo albus est homo, nec esset aliqua generatio per se; generationes enim sunt singularium & non vn uersalium, quae omnia sunt inconuenientia
Si autem quantitas non sit de ratione indiuidui per se & intrinsece, sed concomitatiue scilicet, quia non indiuiduaretur sub stantia materialis nisi praeredente indiuiduatione quantitatis Contra, quia aut illud intelligeretur de quantitate quae manet in substantia, aut de ea quae in generatione substantiae praecediin subiecto quod transmutatur ad farmam, non potest hoc intelligi de quantitate quae manet in re facta, quia omni accident praeintelligitur subiectum subsistens. Sed quantitas accidens est substantiae, ergo praeintelligitur ei substantia subsistens, haec autem sunt indiuidua & singularia, quare &c.
De quantitate autem quae praecedit in subiecto transmutationis existimant quidam quod sit principium indiuiduationis quia illud est principium indiuiduationis, per quod differt indiuiduum ab indiuiduo. Sed hoc est quantitas quo ad fieri? & accidentaliter, sed non quo ad esse, & intrinsece, ergo &c. Minor probatur, quia indiuiduum non differret ab indiuiduo in eadem specie, nisi contingeret ea plura esse. Ad hoc autem praeexigitur quar titas, quia materia non posset suscipere diuersas formas eiusdem speciei, nec simul, nec successiue nisi mediante quantitate secum dum medium in transmutatione non secundum medium in ess subiectum formae. Nam sicut esse sub forma sanguinis dat sibi specialem potentiam ad formam specialem in transmutari, ita esse sub quantitate dat sibi generalem potentiam respectu plurium formarum recipiendarum simul vel successiue.
Sed istud non videtur, quia aliud est principium indiuiduationis & aliud est causa & principium quare materia potest esse sub pluribus formis. esto enim quod materia non posset esse nisi sub vna forma nec simul, nec successiue, nihilominus adhuc esset dare indiuiduum in illa natura, non enim existeret vniuersaliter sed singulariter. Licet ergo quantitas praecedens in subiecto quod transinutatur sit causa plurificationis indiuiduorum sub eadem specie in his duntaxat quae per agens naturale producuntur, quiin aliis forte non est verum, non tamen propter hoc est principii indiuiduationis, quia accidit indiuiduo inquantum huiusmodi quod sub eadem natura sit aliud indiuiduum cum quo conueniat, vel a quo differat. Verum est igitur quod vbi contingit esse plura indiuidua sub vna specie per illud differt vnum ab alio perquod constituitur in seipso. Sed non conuertitur, vt omne illud sit de constitutione indiuidui, etiam accidentaliter* & non intrinsece, quod requiritur ad hoc vt differat ab alio indiuiduo sul eadem specie, quia ad hoc praeexigitur illud quod est causa multiplicationis sine quo tamen vere maneret ratio indiuiduationis. Sic igitur deficit haec opinio in se, deficere etiam in suis rationibus patebit soluendo eas in fine.
Dicendum ergo quod nihil est principium indiuiduationi nisi quod est principium naturae & quidditatis. Quod appare primo sic. Eorum quae sunt idem inquantum huiusmodi sunt eadem principia, sed natura vniuersalis & indiuidua seu singularis sunt idem secundum rem, differunt autem secundum rationem, quia quod dicit species indeterminate indiuiduum dicit determinate, quae determinatio & indeterminatio sunt secundun esse & intelligi, vniuersale enim est vnum solum secundum conceptum. Singulare vero est vnum secundum esse reale. Nam sicu actio intellectus facit vniuersale, sic actio agentis naturalis terminatur ad singulare, ergo eadem principia secundum rem, & disserentia solum secundum rationem sunt quidditatis & indiuidui
Secundo quia illud quod conuertitur cum ente & de eisde praedicatur non dicit aliquid additum super ea de quibus dicitur Sed esse indiuiduum conuertitur cum ence accepto secundum essi reale. Nihil enim existit in re extra nisi indiuiduum, vel singulare, ergo esse indiuiduum non conuenit alicui per aliquid sibi additum. Sed per illud quod est. Per quid ergo est lortes indiuiduum? per illud per quod est existens, & haec sunt extrinsecae finis, & agens cuius producere singulare, sicut & ipsum singulare est. Sicut enim actiones sunt singularium ita ad singularia terminan tut. Intrinsecae sunt haec materia, & haec forma. Quod si quaeras per quod forma est haec dico quod per illud per quod est in re extra & hoc est extrinsece agens. materia autem concomitatiue inquanrum forma pure materialis sine materia non existeret. Idem dico de materia nisi quod sua indiuiduatio plus dependet a forma qua econuerso; quia forma magis est ratio essendi materiae quam econuerso, substantiae autem separatae nullo modo intrinsece indiuiduantur nisi seipsis. Et est hoc intelligendum quod si natura communis pluribus suppositis esset in eis vna secundum rem quemadmodum in diuinis, oporteret tunc praeter naturam communem & eiuprincipia quaerere aliud quod esset principium constituendi suppsitum quemadmodum in diuinis relatio, eo quod in natura communi non differunt supposita. Sed nunc cum natura communis diuersis indiuiduis sit solum vna secundum rationem, & diuersa secundum rem Non oportet praeter natura & principia naturae quaerere aliprincipia indiuidui: sed eadem (vt sunt existentia) sicut natur: communis & indiuiduum solum differunt vt concepta & existens
Ex hoc apparet responsio ad rationes secundae opinionis Quod enim primo dicitur quod indiuidua eiusdem speciei non differunt in quidditate, vel natura communi, verum est vt accipitur secundum absolutam eius rationem. Sed in ea sic accepta conueniunt quae tamen conuenientia est solum secundum rationem sicut & vnitas naturae secundum speciem est solum vnitas rationis. Sed in natura & quidditate accepta secundum realem exi stentiam differunt & in principiis naturae consimiliter acceptis Et haec sunt haec materia & haec forma. Et quod subditur q forma non est haec nisi quia recipitur in materia signata. Materia autem non signatur nisi per quantitatem, falsum est. Nam forma per seipsam intrinsece est haec, & non per hoc quod recipitur in materia, nisi concomitatiue, quia quod sit haec non habet in materia nisi forte sit forma separabilis vt anima. Signatio aute materiae qua dicitur haec non est per quantitatem, Sed competit ei per aliquid sui generis sicut quod fit ens & vnum. Signatio vero qua dicitur tanta puta bicubita, vel tricubita bene competit materiae per quantitatem. Sed haec signatio non facit eam indiuiduam, sed supponit.
On this page