Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum plures angeli possint esse sub una specie
QVAESTIO TERTIA. Vtrum possunt esse plures angeli sub vna specie. Tha. . 4 50 ar. a. de Palude in 4. d. i. 4.
CIRCA tertium videlicet pluralitatem angelorum quaeruntur duo. Primum est, vtrum possint esse pli res angeli sub vna specie. Secundum est vtrum angeli aI sint in aliquo magno numero. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod plures angeli non possunt esse sub vna specie, quia differentia secundum formam est differentia secundum speciem, sed duo angeli cum non habeant materiam differunt necessario secundum formas suas, ergo necessario differum secundum speciem, sed ea quae differunt secundum speciem esse sub eadem specie implicat contradictionem, ergo &c.
Item Deus & natura nihil faciunt frustra (vt habetur primo coeli) sed si essent plures angeli in eadem specie essent frustra, ergo &c. Minor probatur, quia plurificatio indiuiduorum sub vna specie est propter conseruationem speciei. Sed in incorporalibus (quales sunt angeli) species potest semper in vnico conseruari, ergo frustra essent indiuidua plura sub tali specie.
IN CONTRARIVM arguitur ga de ratione speciei est quod praedicetur de pluribus differentibus numero actu, vel saltem aptitudine, cum autem angeli sint in genere & specie, erg. in eis sunt vel esse possunt plures eiusdem speciei. Maior pate ex diffinitione speciei quam ponit Porph. Et propter aliud quia ad plura se extendit conceptus vniuersalis quam singularis. Sed hoc non esset nisi conceptus vniuersalis esset plurium secundum actum, vel aptitudinem. Minor de se manifesta est, ergo &
Item Deus potest annihilare aliquem angelum qui (vt aduersa. dicit) solus est in illa specie. Speciem autem illam constat quod Deus potest reparare creanuo angelum aliquem sub ea sicut a principifecit. Sed non videtur necessario quod reparando speciem iterato re creet angelum nihilatum, nec forte est possibile, repararet ergo creando alium angelum, ergo saltem successiue possunt esse plu¬ res angeli sub vna specie. Et per eandem rationem xt videtur, possunt esse plures simul. Cum non habeant inter, se oppositionem impedientem nec successionis necessarium ordiuem.
RESPONSIO. Hic est vnum praeiutelligendum, s. quam do effectus dependet solum ex vna causa tota possibilitas ve mpossibilitas aillius effectus dependet ex conditione & possibilitate causae. Entitas autem angelorum, & per consequens vnitas & pluralitas immediate & solum dependet a causa prima. Et ideo tota possibilitas vnitatis & pluralitas angelorum, in vna specie arguenda est ex natura potentiae diumae. Potentia autem diui na se extendit ad omne illud quod non implicat contradictione (xt ostensum est in primo libro.) Et ideo inquirendum est vtrum angelos plures esse sub eadem specie implicet contradictionem,
Et dicunt aliqui quod sic, per rationem, quae tacta est in opponendo, scilicet quod differentia secundum formam, est differentia secundum speciem, quam alij sic confirmant, licet differentia secundum formam, quando non accipitur secundum absolutam rationem formae, sed secundum quod haec forma non facit differentuam specificam, sed numeralem, sicut differunt duae animae, & duae quantitates separatae: tamen differentia secundum absoli tam rationem formae facit differentiam specificam. Illud enim a quo differt linea secundum absolutam rationem lineae, oportet esse non lineam. Sed differentia formarum totaliter separa. tarum a materia vt sunt angeli solum potest esse secundum absolutam rationem formae, ergo &c. Probo minorem. Omnis forma continens sub se multa, habet quandam latitudinem, quae potest esse duplex, vel secundum diuersos gradus formales, quorum vnus secundum se est nobilior & perfectior altero: & haec est latitudo generis, sub quo sunt diuersi gradus specifici & foi males, sumpti secundum absolutam rationem formae. Alio modo sumitur haec latitudo secundum plurificationem numeralem in eodem gradu. Prima latitudo conuenit formis secundum suam rationem absolute acceptam. Sed secunda non potest hoc modo eis conuenire, faceret enim differentiam specificam. Et ideo oportet quod forma cui conuenit haec latitudo includat vel importet aliquid quod sit extra absolutam rationem formae, & illud est aliqua imperfectio & potentialitas. Sic enim plurificari videtur esse imperfectionis, & potentialitatis. Nam forma quae est actus purus (vt prima causa) non potest plurificari. In formis autem vt isti dicunt, non potest esse nisi duplex imperfectio, vna quantum ad gradus forinales, secundum quod vna est in gradu for mali inferiori, quam alia. Alia inquantum forma nata est habere rationem partis secundum rem, sicut forma substantialis vel accidentalis pars est compositi, vel sicut quantitas minor nata est esse pars quanti maioris. Et ista potentialitas per quam forma nata est esse pars compositi dat animae & cuilibet formae sub. stantiali & accidentali quandam latitudinem vt possit plurificari numero secundum eundem gradum. Etiam dato quod non informent actu subiectum. & quia essentia angeli non est forma quae sit vel esse possit pars alicuius compositi. Ideo in angelis non potest accipi differentia, nisi secundum specificam rationem formae, quae facit differre secundum speciem.
Haec autem opinio fatetur quod differentia secundum formam & non secundum absolutam rationem formae, sed secundum quod haec forma, facit differentiam numeralem, & non specificam, & istud est concedendum, quia verum est. Omnis enim differentia est per formam siue per actum, per materiam enim, quae est pura potentia, res non possunt ab inuicem differre, nec separatae a materia, quum (materiam non habeant,) nec materiales. Cuius ratio est, quia differre supponit esse: Et proportionabili ter differre actu supponit esse actu, per materiam autem nihil habet esse actu, sed tantum per forma. (Quaelibet enim res com posita ex materia & forma per materiam quidem habet, quod pos sit esse vel non esse, per solam autem formam habet quod sit actu) igitur nulla differentia est per materiam, sed solum per formam in habentibus formam & materiam. In his autem quorum vnum habet materiam, & aliud est sine materia. potest esse differentia pene materiam secundum affirmationem & fiegationem, quia vnum habet, & aliud non habet. Sed in habentibus materiam tenet quod dictum est. Concedamus ergo illud quod est verum in prae dicta opinione, videlicet quod differentia secundum absolutam rationem formae est specifica: differentia autem formae a forma secundum quod haec & vna siue singularis est numeralis solum.
Quod autem additur, quod in substatiis separatis non potest essi differentia, nisi secundum absolutam rationem formae, negandum est. & quum probatur, quia latitudo formae per quam competit ei, quod possi multiplicari secudum numerum est imperfectio, & potentialitas formae per quam potest esse realis pars alicuius totius. Dicendum quod ni est verum. Si enim loquamur de partialitate, secundum quam form: substantialis el accidentalis est pars compositi ex materia & fo ma, vel ex subiecto & accidente. & ex ea assignetur causa plurif cationis numeralis, ac per hoc negetur talis plurificatio in sub¬ stantis separatis, petitur principium, & nihil probatur. Idem eni est dicere quod sola forma, quae est altera pars compositi plurificatur numeraliter, & quod substantia simplex per se subsistens non plurificetur numeraliter, vel vnum includitur in altero, & ideo assumere vnum ad aliud concludendum sine probatione est petere principium. Et si dicatur quod talis plurificatio venit ex imperfectio ne formae, verum est, sed non ex illa quod pars est, sed ex alia communiore (vt postea dicetur) Si autem loquamur de partialitate, secundum quam minor quantitas potest esse pars maioris quantitatis non potest ex ea reddi causa plurificationis numeralis. Ad cuius euidentiam est sciendum quod si natura speciei esset prius vna secundum numerum, & postmodum diuideretur in plures secundum numerum, quemadmodum lignum diuiditur in plura ligna quorum quodlibet est hoc lignum nullus dubitaret quantitatem esse principium huius plurificationis. Cum ratio quanti sit quod diuidatur in ea quae insunt (vt dicitur 5. Metaphy.) Sed nor sic diuiditur natura communis in indiuidua tanquam prius sit vna secundum rem, sed solum secundum rationem, imo nec proprie diuiditur in plura indiuidua, sed potius vnitas eius ex pluribus indiuiduis colligitur per actum intellectus, qui facit vniuersalitatem in rebus vnde differt haec diuisio ab illa in tribus. Primum est quia quantum est vnum secundum rem, species autem solum secundum rationem. Secundum est, quod partes quanti diuisi sunt per se partes integrales, & non subiectiuae, nec recipiunt praedicationem eius quod in ipsa diuiditur, non enim partes ligni sunt illud lignuni quod in ipsas diuiditur diuisione quantitatiua, & licet quaelibe pars ligni dicatur lignum, tunc tamen non est praedicatio totiu, quantitatiui de suis partibus, sed totius vniuersalis: indiuidua autem sut partes subiectiuae speciei, & nullo modo integrales.
Tertium in quo differunt, est quia in diuisione quantitatiua ex reali vnitate praecedente consurgit multitudo, sed hic econtrario ex reali multitudine existente vel possibili in indiuiduis consurgiper actum intellectus vnitas speciei. Vniuersale enim aut nihil est aut posterius est illis singularibus, vt dicitur primo de anima Verum est quod post quam formatus est conceptus speciei, iterato diui di potest in pluralitatem indiuiduorum, & sic vnitas praecedit pluralitatem. Sed simpliciter prima formatio vnitatis speciel consequetur pluralitatem, ergo ex eo quod paruae vel minores quantitates sunt vel esse possunt partes maioris quantitatis, bene sequitur quod competit quantitati quod possit diuidi in plures quantitates quae sunt partes eius integrales, & de quibus non praedicatur. Sed ex hoc non sequitur quod sit causa quare sub specie multiplicetur indiuidua, quia diuisio quantitatis in suas partes, & diuisiones speci ei in indiuidua sunt diuersarum rationum, & quasi oppositarum. Ei quambis partes quantitatiuae diuisae sint indiuidua quantitatis abs lute lumptae, quia quaelibet pars quantitatis est quantitas. Tamen accidit eis quoad hoc quod fuerunt vel esse potuerunt partes alicuius totius integralis. Tum quia si essent duae quantitates infinitae, quarum vna non posset esse pars alterius, nihilominus ipsae essent indiuidua ipsius speciei. Tum quia partes alicuius totius heterogene non propter hoc quod sunt partes, sunt indiuidua vnius speciel. Non enim quaelibet pars equi est equus, sicut quaelibet pars quantitatis est quantitas, quia hoc est heterogeneum, & illud homogeneum, quanuis vtrobique sit pars & totum, ergo ex hoc quod aliqua forma potest esse pars integralis alterius, non potest reddi causa multiplicationis numeralis sub eadem specie, sed est totaliter extranea applicatio.
Est autem alius modus qui tactus est in praecedente quaestione, scilicet quod quantitas est causa plurificationis indiuiduorum sua specie in materialibus, non quod, diuisio speciei in indiuidua sit diuisio quanti vnius secundum rem, in plura. Sec quia materia quae est alia pars indiuidui in materialibus non posset plures formas recipere, nisi mediante quantitate non secundum medium in esse subiectum formae, sed secundum medium in transmutari, vel fieri vt expositum fuit.
Sed istud non valet, primo quia per eandem rationem quantita esset principium plurificationis secundum speciem, quia sicut duae fo mae eiusdem rationis non recipiuntur in materia, nisi per quantitati diuisam, ita nec plures formae diuersarum rationum possunt recip simul, nisi in materia eodem modo diuisa. Sed propter hoc non ponitur quod quantitas fit causa pluralitatis secundum speciem, ergo nepropter hoc est ponendum quod sit causa pluralitatis secundum numerum
Item licet materia non possit recipere plures formas, nis mediante quantitate secundum medium, in transmutari secundum cursum naturae. Alio tamen modo potest. Nam in prima rerum productione diuersae formae eiusdem speciei & etian diuersarum, fuerunt productae in diuersis partibus materiae absque quantitate media in fieri vel in esse,
Atem si concederetur quicquid isti dicunt, nihil est ad propositum. Si enim forma quae recipitur in materia non potest plurificari secundum numerum, nisi mediante quantitate, nunquid propter hoc potest concludi quod substantiae separatae a materia non possunt plurificari secundum numerum, quia non habent quantitatem? non videtur, imo contrarium, quia quantitas nihil facit secundum eos ad plurificationem formarum etiam secundum numerum, nisi quia tales formae requirunt plures partes materiae, in quibus recipiantur, quae pluralitas partium materiae est per quantitatem secundum medium in fieri, ergo ad vnitatem vel pluralitatem formarum, quae noi recipiuntur in materia, nihil penitus facit quantitas.
Dicendum est ergo quod non repugnat naturae angelicae plurificari secundum numerum in eadem specie, quod patet ratione & auctoritate, & est talis ratio, omnis natura quae producitur ab agente actione iterabili potest plurificari secundum numerum. Sed omnis creata natura est huiusmodi (etiam sub. stantiae separatae) igitur &c. Maior patet, quia sicut agens vna actione producit vnum, ita agens pluribus actionibus produci plura, quia sicut actio est iterabilis, sic & terminus actionis. M nor probatur, quia omnis actio quae potest voluntarie inter rumpi manente virtute actiua, quae est principium actionis potest iterari maxime si tota actio & productum per actionem dependeant ex sola vii tute producentis. In his enim tota potentia litas, vnitas, & pluralitas actionis & producti est ex virtute producentis. Et haec est causa quare non potest esse in diuinis, nisi vnus filius, quia actio qua producitur, nec potest interrumpi, nec iterari. Sed actio qua Deus producit quascunque creaturas maxime autem substantias separatas voluntarie potest interrump in eis, etiam tota actio & productum dependent ex sola virtute producentis, ergo talis actio potest iterari, & haec fuit minor sequitur ergo conclusio, scilicet quod omnis creatura, & maxime substantiae separatae possunt plurificari secundum numerum
Ad idem est auctoritas beati Augustini 3. de lib. arb. vbi loquitur de peccato angelorum supposito quod omnes peccassent, dicit sit, nec bonitas eius, id est, dei, quasi aliquotaedio, nec omnipotentia difficultate deficeret in creando alios, quos in eis sedibus collocaret, id est, in eisdem gradibus gratiae. Et per consequennaturae, quum angeli receperunt gratuita secundum naturalia quas aliis peccando deseruissent vnde negare quod deus non possit facere plures angelos sub vna specie derogat diuinae potentiae, quum ex parte rei producibilis non sit euidens contradictio nec etiam probabilis, & propter hoc illa opinio condemnata est Parisius pluribus vicibus, & de eius condenatione sunt tres articuli, videlicet octogesimusprimus, in quo dicitur sic, quod quia intelligentiae non habent materia, deus non posset plures eiusdem speciei facere (supple). Error est. idem habetur articulo no nagesimosxto, vbi dicitur sic, quod deus non potest muliplicare indiuidua sub vna specie sine materia error est, & similiter arti culo centesimo nonagesimoprimo dicitur sic, quod formae nor recipiant diuisionem, nisi secundum materiam. est error, nisi intelligatur de formis eductis de potentia materiae. Argumenta pro ista parte concedenda sunt.
AD PRIMVM argumentum in oppositum, quum dicitur quod omnis differentia secundum formam est differentia secundum speciem, dicendum quod est falsum, quia omnis differentia est secundum formam, sicut declaratum fuit prius. Sed differ entia secundum absolutam rationem formae est specifica differentia autem formae a forma, non secundum absolutam rationem formae, sed secundum quod haec forma est numeralis, & haec differentia potest esse in omni natura creata, sicut ostensum est. Sola enim natura diuina, quae nec est de se plures, nec est ab alio plurificabilis, quia non habet causam effectiuam est de se, & ex se vna numero, nec potest secundum numerum plurificari, vnde qui posuerunt quod angeli seu substantiae separatae non sunt a duo sicut a causa efficiente, sed solum sicut a causa finali (proui aliqui imponunt Aristoteli) dixerunt quod omnes substatiae separatae differunt secundum speciem, nec possunt plurificari sub eadem specie, quemadmodum nec natura diuina. Sed ex quo veritas fidei habet, & etiam veritas prophetiae, quod omnes substantiae separatae sunt a deo, sicut a causa efficiente necesse est quod possunt plurificari secundum numerum sub eadem specie, quia dependent a deo, sicut a causa efficiente eas actione volur taria & iterabili. & haec est imperfectio propter quam conueni eis quod possunt plurificari, & non solum illa imperfectio per quam forma potest esse pars alterius (vt alij dicebant).
Ad secundum dicendum quod licet conseruatio speciei sit quaedam causa propter quam plurificantur indiuidua sub spe cie, non tamen est tota causa, quia tunc non multiplicarentur vltra quam necesse esset speciem conseruari, quod non est verum plurificatur ergo propter multas alias vtilitates, quas deus prordinauit prouenire ex eis, tam in corporalibus, quam in incorporalibus. Et ideo non sunt frustra.
On this page