Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum angeli sint in aliquo magno numero
POSTEA quaeritur. Vtrum angeli sint in aliquo magno numero, videtur quod non, quia sicut est in corporalibus, ita in spiritualibus (vi videtur) Sed in corporalibus nobilissima corpora (vt coelessia) sunt in minori numero quam a lia, ergo similiter angeli qui sunt inter creaturas spirituales nobiliores sunt in minori numero quam animae rationales.
Item res procedunt a Deo, sicut numeri ab vnitate aliquo modo. Sed in numeris accedentibus ad vnitatem minor est pluralitas, ergo in rebus maxime accedentibus ad causam primam quae est maxime vna, debet esse minor pluralitas, talis est natura angelica, ergo &c.
IN CONTRARIVM est quod dicit Diony. 4. cade angelica Hierar. quod numerus intelligentiarum excedii omnem numerum substantiarum materialium. Et Dan. cap. 7 milia milium ministrabant ei, & decies milies centena milia asfistebant ei.
RESPONSIO. Intelligendum est quod sicut vnum dicitur dupliciter sic & numerus qui non est aliud quam multitudo ex vnitatibus aggregata. Vnum autem dicitur dupliciter. Primo modo pro vno quod conuertitur cum ente: & pre vno quod reperitur in sola quantitate. Similiter est quidam ni merus qui constituitur ex vnitatibus quae consequuntur en: generaliter, & alius qui constituitur ex vnitatibus quantitati: quarum pluralitas est ex diuisione continui. Primus numeru: reperitur in quocunque inuenitur natura entis plurificata, & ideo reperitur in angelis. Secundus reperitur solum in habentibus quantitatem mobilem quales non sunt angeli. Supposite hoc primo remouendus est error aliquorum circa materiam istam. Deinde determinanda est veritas quaestionis.
QUANTVM ad primum sciendum quod Arist. & eiu commentator I1. Meta. posuerunt numerum angelorum iuxta numerum orbium, vel motuum coelestium, & ideo cum secundum vnam opinionem sint 47. orbes vel motus orbium vel 55 secundum aliam, dixerunt tot esse angelos & non plures, ratihuius opinionis fuit haec, Intelligentia semper videtur esse ir optima dispositione (cum sit suprema natura creata in vniuerso) sed optima eius dispositio videtur esse in mouendo, quia pe hoc assimilatur maxime causae primae. Per motum enim est causa rerum sicut & causa prima, ergo omnis intelligentia sem per causat aliquem motum propter quod numerus & distinctiearum sumitur secundum numerum & distinctionem motuum.
Haec autem opinio habet falsum fundamentum, s. quod optim: dispositio intelligentiae sit in mouendo, hoc enim non est verum, quia quanto aliqua intelligentia plus recedit a causa prima tanto minus est perfecta. Et quanto plus accedit tanto es perfectior natura & operatione. Sed videmus quod intelligenti: maxime recedens a causa prima (vt anima rationalis) maximi vnitur corpori (scilicet in ratione motoris & formae) superior autem & perfectior vt angelus minus vnitur, quia non in ratione formae sed motoris. Solum ergo illa quae est suprema minu: vnietur (scilicet nec in ratione, motoris, nec in ratione formae ergo non est ex optima & perfectissima dispositione intelliger tiae quod semper moueat. Et quod subditur quod intelligenti: in mouendo maxime Deo assimilatur falsum est, quia potio est assimilatio, quae est intelligendo, & amando, quam illa quae est in mouendo. Perfectior est enim assimilatio quae est secundun potiorem perfectionem. Sed intelligere & amare sunt perfectiore operationes in Deo quam mouere: in intelligendo enim seipsum & amando consistit eius beatitudo, & non in mouendo, ergo &c
Quicquid autem sit de veritate quaestionis duplex est modus dicendi. Primus est quod plures sunt angeli specie differentes quam sint species rerum materialium, quod declarant sic. Ordo naturae videtur exigere quod illa quae sunt nobiliora excedant quantitate vel numero ignobiliora, vnde videmus quod corpora coelestia in tantum excedunt haec inferiora, vi haec non habeant notabilem quantitatem ad illa. Sicut autem corpora coelestia digniora sunt caeteris corporibus, ita substantiae intellectuales digniores sunt omnibus corporibus. Excedunt igitur corporales substantias non in quantitate (cum illa non habeant,) sed in numero. Sunt igitur plures species angelorum quam rerum materialium.
Sed istud non valet. perfectiora enim non excedunt alia naturaliter nisi perfectione. Perfectio autem non est in numero (Alioquin plures essent personae diuinae quam creatae.) Sed in quantitate non molis solum sed virtutis magis. hic autem excessus virtutis in substantiis separatis potest saluari in eis respectu inferiorum absque maiori numero, imo in vnica substantia separata, ergo propter perfectionem substantiarum separata. rum non oportet eas ponere in numero excedente substantia corporales. Sed sicut corpora coelestia excedunt inferiora non numero sed magnitudine molis, sic sufficit quod substantiae se¬ paratae excedant substantias corporales non numero, sed magnitudine virtutis.
Alij autem declarant eandem conclusionem aliter, & dicunt quod debemus imaginari totum ordinem rerum in vniuerso, sicut vnam lineam inter duo puncta (scilicet inter Deum & materiam primam) intra quae continentur omnia quae sunt vel esse possunt, & omnia habent per se ordinem inter haec duo extrema, sicut species numerorum inter se. imaginemur autem hac lineam diuidi in puncto, qui est anima rationalis, a qua sit vna linea, ascendendo ab ipsa ad Deum per naturas substantiarum intellectualium. Item ab ipsa vsque ad materiam primam constituitur alia linea, descendendo ab anima vsque ad materiam per naturas rerum corporalium, nunc est ita, quod vbi in linea est maior distantia inter duo puncta, ibi sunt plures partes lineae, partes dico eiusdem quantitatis, vbi est minor distantia, ibi sunt pauciores partes. Sed inter animam intellectiuam & Deum ess maior distantia, quam inter animam & materiam, quare inter Deum & animam sunt plures partes vniuersi quam inter animam & materiam primam. Sed inter Deum & animam sunt species angelorum, inter ipsam vero & materiam primam sunt species substantiarum corporalium, ergo plures sunt species angelorum, quam substantiarum corporalium, & hoc est quod dicit Dion. quod coelestes mentes incomparabiliter excedunt rerum mundanarum coartatam multitudinem, id est, multitudinem secundum speciem, quae dicitur coartata, vel quia in vna specie plura indiuidua. quie coartantur, & sunt vnum, quemadmodum dicit Porphi. quod participatione speciei plures homines sunt vnus homo, vel quia species rerum materialium sunt inter duo extrema finita, & ita sunt quasi coartata inter illa. Species autem angelorum non sic, sed sunt inter Deum & animam, inter quae non est artata distantia, sed infinita.
Haec ratio autem nihil concludit, nisi supponatur quod omnes gradus quibus Deus potest imitari a creatura spiritual sunt actu producti, quod poni non potest si sunt infiniti gradu imitabilitatis, sicut & illa linea imaginatur infinita. Talia autem infinita ponere in actu est impossibile (vt probatum est lib. 1. dist. 43.) Si vero dicatur quod non sunt infiniti gradus imitabilitatis, sed finiti, tunc est omnino incertum an plures sunt gradui imitabilitatis in Deo respectu creaturarum spiritualium, quam respectu corporalium, an pauciores, quia non arguuntur esse plures, nisi propter maiorem distantiam inter animam & Deum, quam sit inter animam & materiam primam. Et illa nullo modo probatur maior, nisi quia infinita, propter quod non sequitur quod sint plures gradus, nisi ponantur infiniti.
Quicquid sit tamen de hoc, si solum ponantur species angelorum plures quam rerum materialium, & non ponantur plures angeli in eadem specie, non oportet dicere qued angeli sint in numero multum excessiuo, quia non sunt species rerum in tam excessiuo numero, sicut de angelis dicitur Danielis 7. (vt dictum est in argumento) & in Iob. 25. Nunquid est numerus militum n eius? & propter hoc forte sunt omnes eiusdem speciei, vel salte plures ex eis. Non enim videtur omnino congrua ciuilitas differentium secundum speciem. Pluralitas autem talis, quae est differentium secundum numerum totaliter est ex beneplacito producentis, qui tot produxit, quot producere voluit, cuius voluntatem scriptura nobis exprimit in locis praeallegatis.
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod nihil prohibet minorem esse numerum, quam animarum quae fuerunt, quae sunt, & erunt: Creantur enim quotidie, nec illae quae prius creatae fuerunt, desinunt esse corruptis corporibus. Omnes enim angeli simul creati fuerunt. Quod autem maior numerus angelorum ponitur, quam corporum coelestium causa est, quia corpora coelestia solum habent ordinem ad inferiora secundum esse naturae, & in ratione actiui, & ideo tot sunt, & non plura, quot sufficiunt ad agendum. Sed angel praeter ordinem quem habent ad corpora coelestia in mouendo ea (quod pertinet ad cursum naturae) habent etiam ordinem alium quoad esse gratiae. Sunt enim quidam ex eis in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis, vt dicitur Hebr. 1. & secundum Hieronymum vnaquaeque anima? sui exordio habet angelum ad sui custodiam deputatum.
Ad secundum dicendum quod in rebus maxime accedentibus ad causam primam debet esse minor pluralitas quantum ad partes quae veniunt in compositionem rei, sicut in binario qui maxime accedit ad vnitatem sunt pauciores vnitates quam in quoquam alio numero. Sed nihil prohibet quin in eis sit maior pluralitas secundum speciem, vel secundum indiuidua eius dem speciei, sunt enim plures binarij, quam nouenarij. Et sim liter possunt esse plures angeli eiusdem speciei, vel diuersarum quam sint species vel indiuidua aliarum rerum, sunt tamen tol & non plures, quot Deus producere voluit secundum ordinem suae sapientiae.
On this page