Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum potentia cognoscitiva angeli sit idem quod sua essentia

QAESTIO QVINTA. Vtrum potentia cognitiua angeli sit illud idem quod est sua essentia. Thom. 1. 4. 54. artic. 4.

CIRCA cognitionem naturalem angelorum quaeruntur quatuor. Primum est, vtrum potentia coggnitiua sit id quod sua essentia. Secundum est, vtrum angeli cognoscant res per suam essentiam vel species. Tertium est, vtrum cognoscant singularia. Quartum, vtrum intellectus angeli sit semper in actu. Ad primum sic proceditur & arguitur quod virtus seu potentia intellectiua angeli differat realiter ab eius essentia, quia secundum diuersitatem actuum est diuersitas potentiarum. Sed esse est actus essentiae, & intelligere est actus potentiae intellectiuae In angelo autem intelligere non est suum esse, ergo nec intellectiua potentia est sua essentia.

Item Dionys. 11. cap. Hierarchiae angelicae, dicit quod angeli d uiduntur in substantiam, virtutem, & operationem, ergo in ei aliud est substantia, aliud est virtus, & aliud operatio.

IN CONTRARIVM arguitur, quia mens & intellectus nominant potentiam intellectiuam, sed Dionys. & Damasc. in pluribus locis nominant angelus intellectus & mentes, ergo angelus est sua potentia intellectiua.

RESPONSIO. Nos pauca nouimus de angelis, & eorum cognitione. Et illa pauca debemus coniecturare ex conditione animae nostrae, quae est de numero substantiarum intellectualium, quamuis in illo ordine infima. Et secundum haec de quaestione proposita videtur esse dicendum quod potentia intellectiua angeli sit realiter idem quod sua essentia, quod potes persuaderi sic, quod enim potentiae cognitiuae animae nostrae differant ab essentia potissime conuincitur ex duobus (vt patet ex dictis in primo libro) vnum est, quod aliquae potentiae anima sunt ad actus totaliter diuersos, & separatos nullum ordinem inter se habentes, vt sunt audire, videre, & huiusmodi: propter quod oportet eos reducere in proxima principia realiter diuersa, & non in vnum solum vt est essentia. Aliud est, quia essentia animae est actus corporis, aliquae autem potentiae eiu non sunt actus corporis vt intellectus & voluntas: propter quae oportet essentiam animae a praedictis potentiis differre reali ter. Neutrum tamen istorum est in angelis, quia in eis non es nisi vnica cognitio (videlicet intellectiua) quae potest reduc ad vnicum principium. Essentia etiam angeli non est actus corporis, sed est separata ab omni corpore, sicut & intellectus, propter quod ex nulla parte potest conuinci, quod potentia intellectiua angeli differat realiter ab eius essentia frustra autem ponuntur plura, vbi vnum, sufficit, ideo &c.

AD PRIMVM argumentum dicendum est per interemptionem minoris, quia quamuis intelligere sit actus potentiae actiuae intellectiuae angeli realiter ab ipsa differens, quando intelligit alia a se, tamen esse non est actus essentiae realite ab ipsa differens, imo sunt realiter vnum & idem vtroque accepto secundum potentiam, vel secundum actum, sicut ostensum fuit in primo libro, distinct. 8

Ad secundum dicendum, quod in angeis est substatia, virtus & operatio, secundum Dionys. sed non dicit quod omnia haec differant realiter, nec oportet de substantia & virtute.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5