Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum aliquis intellectus possit concipere distinctionem attributorum divinorum absque dicta operatione ad creaturas

QVAESTIO SECVNDA. vtrum aliquis intellectus possit concipere distinctionem attributorum sine aliqua comparatione ad creaturas. Thr. Oρus9 4. 4. & 2. Proderis Sidere. g. 11. par, de potenia g. 75.de.

AD SECVNDVM sic proceditur. 1 Et arguitur, quod intellectus possit conciperdistinctionem attributorum diuinorum, secundum rationem, absque aliqua comparatione Dei ad creaturas: quia sicut ea, quae sunt realiter di ueria, se habent ad vnitatem rationis, ita ea quae sunt realiter idem, se habent ad diuersitatem rationis. Sed ea, quę sunt realiter diuersa, vt Sortes & Plato, concipi possunt vt vnum, secundum rationem speciei, absque aliqua comparatione ad aliquid vnum secundum rem: ergo ea, quae sunt vnum secundum rem, sicut attribura diuina, possunt concipi vt diuersa secundum rationem, absque comparatione ad ea quae sunt diuers: secundum rem, quomodo attributa differunt in creaturis relatiuis.

Item in relatiuis identitatis aliquid vnum secundum rem accipitur, vt plura secundum rationem: quia omnis relatio requirit duo extrema: sed haec acceptio non videtur esse per comparationem ad aliqua differentia secundum rem: ergo non oportet differentiam attributorum diuinorum NAndum rationem accipi per comparationem ad aliqua differentia secundum rem: sed pro alio non negatur quin possit accip absque comparatione ad creaturas. ergo, &c.

Item Deitas & paternitas differut in diuinis secundum rationem: sed non est per comparationem aliquam ad creaturas: ergo &c. Item circunscripta omni habitudine Dei ad creaturas, adhuc different in Deo secundum rationem, intelligere, & intelle¬ ctum: ergo & alia attributa. Consequentia patet per simile. Probatio antecedentis: quia stante hypothesi, Pater respicit Filium, & Spiritum sanctum, vt obiectum intellectum, & volitum: & non respicit, vt intelligere, & velle, quibus, formaliter velit, vel intelligat: quia secundum Augu. haec est falsa, Pater est sapiens Filio: & tamen haec est vera, Pater est sapiens sapientia essentiali, vel per suum intelligere, seu per sapere: & sic vt videtur, intelligere, & esse intellectum, differunt ratione in diuinis, sint habitudine ad extra. Et idem iudicium videtur de aliis attributis. CONTRA, sicut se habet ens rationis ad ens reale, itpluralitas ad pluralitatem, sed omne ens rationis accipitur al aliquo ente reali: ergo pluralitas rationis habet ortum a pluralitate reali: sed illa pluralitas rationis non potest accipi a pluralitate reali in essentia diuina: ergo, &c

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria: primum est, quid sit attributum. Secundum est, quid sit ratio & quid differre ratione. Tertium est, inquirere de principali proposito. Quantum ad primum, sciendum, quod attributun potest sumi dupliciter: vno modo large, prout attributum dicialiquid alicui tributum, sicut attribuimus calorem igni, & candorem niui, & sic omnia quae conueniunt Deo per modum cuiusdam denominationis, dicuntur attributa, sicut esse infinitum esse immensum, & sic de aliis. Haec enim, licet sint id ipsum, c essentia diuina, tamen secundum rationem videntur quaedam esse addita, quia denominatiue dicuntur: denominatio autem vt plurimum fit a forma accidentali. Et ideo dici possunt attributa largo modo, quasi aliqua alij tributa. Alio modo dicitur attributum stricte & proprie, perfectio communis Deo & creaturae, saltem communitate eiusdem analogiae, quam intellectus noster considerans in creaturis, & ratiocinans quod nihil est in creaturis ad perfectionem pertinens quin eminentius sit in Deo, eam Deo attribuit: sicut sunt sapientia, bonitas, & potentia, & sic de quibusdam aliis: & sic attributum dicitur, aliquid alij ex alio tributum.

Quales autem sint iltae perfectiones, considerandum est, quod eorum, quae sunt in Deo & in creaturis, quaedam respondent sibi per oppositionem: vt infinitum in Deo, & finitum in creaturis Quaeda secundum causalitatem: vt creator, & creatura. Quaedam secundum analogiam, & proportionem: vt sapientia in Deo, & in creaturis. Et idem est de bonitate, & iustitia, & consimilibus. Et illa quae sunt primae conditionis, & fecundae, non dicuntur proprie actributa, vel saltem non faciunt difficultatem, vt patebit in quaestione, sed solum illa, quae sunt tertij modi, in quibus Deu& creatura conueniunt. Haec autem sunt, quae in sua ratione imperfectionem non includunt, nec eam ex sua ratione excludunt Nam si in sua ratione imperfectionem includerent, non possent Deo conuenire. Et rursus, si eam excluderent non conuenirent creaturis, in quibus semper est adiuncta imperfectio perfectioni. Patet ergo primum, scilicet quid sit attributum.

QUANTVM ad secundum, notandum est, quod ratio vno modo dicitur diffinitio: vnde 4 Metaphys. dicitur, quod diffinitio est ratio, quam significat nomen. Et differre ratione, est differre diffinitione: & quae sic differunt ratione, differunt etiam re quia diffinitio est ratio indicas quid ost res. Secundo modo dicuntur aliqua differre ratione, propter solam negotiationem intellectus appraehendentis id quod est vnum realiter, sub pluribus modis vel habitudinibus: sicut eandem columnam dicimus nunc dextram, nunc sinistram. Et sic ratio non est aliud, quam habilitas circa rem appraehensam per intellectum, secundum quem res nata est iudicari diuersimode talis vel talis. Et isto modo differunt attributa diuina ratione, non primo, cum ipsa sint vnum realiter. De hac autem differentiam quaerit quaestio, vtrum possit poni ab aliquo intellectu inter attributa diuina, non habito respectu ad creaturas.

ET ISTVD est tertium, quod est principale propositum. Circa quod notandum, quod differt quaerere, vtrum ista attributa accipiantur in Deo secundum se absque habitudine ad creaturas & vtrum eorum differentia accipiatur in Deo absque habitudintali. Si quaest. procederet primo modo, & attributa vocarentu illa, quae conueniunt Deo secundum oppositionem ad creaturas, ve causalitatem vt esse infinitum, esse creatorem, sic esset dicendum, ( nihil tale potest concipi esse in Deo a quocunque intellectu, nisi in habitudine ad creaturas: quod patet sic: Nihil potest intelligi sine eo, quod clauditur in sua ratione, siue includatur, v ars essentialis, sicut homo non potest intelligi sine rationali: si cludatur, vt obiectum, vel terminus actionis, vel relationis, sicut lon potest intelligi dealbatio sine dealbedine: siue includatur per modum oppositionis, sicut includitur habitus in rationipriuationis, vel affirmatio in ratione negationis: sicut caecitanon potest intelligi, non intellecto visu, nec non homo non intellecto homine. Sed de ratione eorum quae attribuuntur Deo per me dum causalitatis, est creatura per modum termini, vel obiecti, ve corelatiui, vt patet in creatore vel creatura. Creatura em est terminus vel obiectum creationis, & potentiae creandi, a quibus Deus creator dicitur. Est etia terminus relationis, qua De? re fertur vt creator. De rone vero eorum, quae conueniunt Deo per oppositionem ad creaturas est aliquod creatum, sicut habitus est de ratione priuationis, affirmatio de ratione negationis, vt patet, cum dicitur Deus infinitus. Esse enim infinitum, dicit priuationem, vel negationem finitatis, quae non potest esse nisi in creaturis. Et ideo talia non conueniunt Deo, nisi in habitudine ad creatu ras: & per consequens nec eorum conuenientia, vel differentia

Si autem attributa vocentur perfectiones positiue communes Deo, & creaturis, quae non dicunt aliquam causalitatem Dei ad creaturas (sicut esse intelligentem, vel volentem & huiusmodi) planum est, quo talia conueniunt Deo secundum se, & absque habitudine ad creaturas, & possunt intelligi esse in Leo absque habitudine ad quodcunque creatum. Si autem quaestio intelligatur secundo modo, scilicet vtrum differentia talium attributorum possit concipi esse in Deo, absque habitudine ad creaturas: dicunt quidam quod sic: quod probant multipliciter: primo sic, Quod non supponitur a posteriore, non supponitur a priore. Sed distinctio personarum secundum rem est posterior distinctione attributorum secundum rationem. Cum ergo distinctio personarum diuinarum secundum rem, non supponat distinctionem realem in creaturis existentem, vel possibilem, videtur quod distinctio attributorum non supponat eam, & ita non sumitur in comparatione ad realem distinctionem creaturarum. Maior de se patet. Minor probatur, scilicet quod distinctio attributorum secundum rationem sit prior, quam distinctio personarum, quae est secundum rem: quia distinctio voluntatis & intellectus secundum rationem, est causa distinctionis emanationum diuinarum, quae est secundum relationes disparatas. quaedam enim est per modum intellectus, & alia per modum voluntatis. Haec autem est causa distinctionis personarum, quae est secundum relationes oppositas. Causa autem prae cedit effectum & vniuersaliter principium praeintelligitur, ei, quod est ex principio: ergo distinctio attributorum secundum rationem, prior est distinctione emanationum & personarum.

Ad huius autem maiorem declarationem facit hoc, quod debe mus imaginari circa Deum, sicut circa totum vniuersum, vt sicut omnia procedunt ab vno, & tanto cedunt in maiorem compositionem, & diuersitatem, quanto plus recedunt ab ipso: sic illud quod primo consideramus in Deo, est maxime vnum, & quasi quoddam pelagus infinitum, continens vnitissime omnes diuina perfectiones. Et hoc est esse, quod consideramus in Deo, quod est intelligens & volens: quae iam differunt ratione, quae est minima differentia. Deinde elongando plus ab esse, quod est summe vnum, inuenimus realem distinctionem aliquorum, scilicet processionum per modum naturae, & intellectus, & per modum voluntatis, quae est solum per relationes disparatas. Vitimo autem, & quasi in maxima distantia, est distinctio realis personarum per relationes non solum disparatas, sed oppositas. Ex quo patet, quod distinctio personarum, tanquam maxima in diuinis supponit distinctionem processionum: & vtraque distinctionem attributorum, quae minima est, eo quod est solum secundum rationem. Cum ergo distinctio personarum, quae est vltima, non sumatur per comparationem ad creaturas, videtur, quod nec aliae, quae sunt priores. Et haec est prima, & principalis ratio.

Secunda ratio talis est, Quod est causa maioris distinctionis, est vel esse potest minoris. sed foecunditas essentiae diuinae est sufficiens causa distinctionis personarum, absque habitudine ad creatu ras: ergo eadem potest esse sufficiens causa distinctionis attributorum, quae est minor, cum sit solum secundum rationem, alia autem secundum rem

Tertia ratio talis est, Licet in Deo non sit actus intelligendi compositus, aut reflexus, sed vnicus, simplex & rectus: tamen Deu vnico actu suo intelligit obiectiue, quicquid nos intelligimu per actum componentem, & per actum reflexum. Tunc arguitur sic: obiectum actus componentis, aut reflexi includit ex necessitate duo diuersa, secundum rem, vel secundum rationem: sed in Deo est dare actum intelligendi correspondentem, quo ad obiectum, actui compositiuo & reflexo, dato per impossibile, quod nulla creatura esset. nec esse posset: ergo dato, quod nulla creatura esset, nec esse posset, etiam Deus posset intelligere plura differentia re vel ratione Sed attributa non differunt re. Ergo, &c. Maior patet: obiectum enim actus componentis includit plura ex necessitate. Compositic enim non est nisi plurium. De obiecto actus reflexi idem est: includit enim illud, ad quod terminatur actus rectus, & illud, super quod fit reflexio: vt cum intelligo me intelligere lapidem. Et sipater maior. Minor similiter patet, quia Deus, circumscripto quo cunque alio, intelligeret se esse: quod pertinet ad obiectum intellectus componentis: intelligeret etiam se hoc intelligere: quod pertinet ad obiectum actus reflexi. Et haec fuit minor: sequitur erge conclusio. Plures autem aliaerationes possent adduci, sed hae sufficiut.

Alia est opinio, quae mihi videtur verior, videlicet quod ditinctio atributorum secundum rationem non potest sumi, nisi per comparationem ad aliquam realem diuersitatem, actu existentem in creaturis, vel possibilem. Quod probatut primo sic: Differentia rationis, nisi sit falsa & vana, licet sit completiue ab intellectu, oportet tamen qued habeat fundamentum in re. sed differentia attributorum secundum rationem, non potest habere suffi ciens fundamentum in natura diuina absolute accepta, nisi com paretur ad realem diuersitatem quae in creaturis est vel esse potest: ergo differentia attributorum diuinorum secundum rationem, non potest vere sumi, nisi per comparatione ad creaturas. Maior patet: ratio enim, quam intellectus format, nisi fundetur aliqualiter in re, ficta est & vana. Minor probatur: quia illud, quod est vnitissime vnum, & nullo modo plura, neque actu formaliter, nec potentia seu virtualiter, non potest esse fundamentum plurium rationum. Vnde enim fingeret intellectus ibi pluralitatem, qui nullum apparens habet ex parte rei, ex quo pluralitatem concipere possit? Oportet enim causam continere effectum, & fundamentum illud, cuius est fundamentum, aliquo modo, vel formaliter, vel saltem virtualiter. Sed natura diuina & eius attributa, absolute considerata absque omni habitudine ad creaturam entem vel possibilem, sunt vnitissime vnum, & nullo modo plura, neque formaliter, neque virtualiter. Si enim nihil praeter Deum esset, neque esse posset, sicut attributa diuina non sunt plura formaliter, ita nec essent plura virtualiter. Comparando autem ea ad creaturas, iam sunt plura virtualiter, quia perfectiones, quae diuiduntur in creaturas, continentur virtualiter in creatore. ergo diuina natura, & eius attributa absolute accepta absque omni habitudine ad creaturas entes, vel possibiles, non possunt esse sufficiens fundamentum pluralitatis rationum. Et sine dubio omnino videtur rationabile, quod illud quod est simpliciter & omni modo vnum re, si appraehendatur secundum rationem quae competit ei secundum se & absolute, apprehendatur vnica ratione sic autem est de diuina essentia & de eius attributis: ideo, &c

Secundo patet idem sic nihil imperfectionem includens, est in diuinis absolute, sed solum in comparatione ad creaturas. Sed omnis distinctio per absoluta (siue sit rei, siue rationis includit semper aliquam imperfectionem: ergo talis distinctio vel differentia non potest esse in diuinis absque comparatione ad creaturas, Maior patet, quia omnis imperfectio relegatur a Deo: quod si ali qua ei attribuitur, hoc est, inquantum accipitur vt terminus habitudinis creaturae ad ipsum. Sic enim dicimus essentiam diuinam habere rationem ideae, hoc est imitabilis in limitato gradu, quia est terminus habitudinis creaturae finitae & limitatae, imitantis diuinam essentiam. & similiter est in aliis. Minor sic declaratur: quia vbicunque est distinctio per absoluta, oportet quod vtrunque vel alterum sit finitum, & vt finitum appraehendatur, quia non possunt esse plura infinita secundum essentiam vel perfectionem essentialem. Dico autem de distinctione per absoluta, quia distinctio per relationes nullam imperfectionem arguit. Omni: perfectio autem attenditur secundum aliquid absolutum.

Tertio apparet idem ex eis, quae videmus in creaturis, de quibus certius iudicamus: minus enim, vel saltem non plus differunt perfectiones diuinae, quam creatae: sed perfectiones creatae, qu sunt vnum re, nullo modo concipiuntur vt diuersae secundum rationem, nisi per comparationem ad aliquam diuersitatem realem: ergo, &c. Maior patet. Minor probatur, inducendo in aliquibus, & idem intelligendo in omnibus. Albedo enim, & color, sunt idem re: similiter intelligere, & cognoscere: & vniuersaliter omnis species eum suo genere. Nunc est ita, quod si praeter albedinem non esset, nec esse posset alius color, realiter differens ab albedine, nunquam posset iudicari, quod albedo, & color different ratione. Non enim cognosceremus colorem, nisi albedine. Similiter si non esset aliqua cognitio, realiter differens ab intelligere, non possemus aliquam differentiam apprehendere inter intelligere & cognoscere: sed per hoc quod color inuenitur in aliquo alio quam in albedine, & genus potest reperiri in ali quo alio, quam in specie vna: ideo iudicamus genus & speciem saltem differre ratione. Ita quod omnis differentia rationis in creaturis, sumitur ex aliqua differentia reali. Ergo idem est po nendum in diuinis. Et huic opinioni magis assentio.

Ad rationes alterius partis respondendum est ad primam, per interemptionem minoris. Non enim distinctio personarum, est posterior distinctione intellectus & voluntatis. Et quod dicitur, quod distinctio voluntatis & intellectus, est causa distinctionis processionis personarum, quarum vna procedit per modum naturae vel intellectus, altera autem per modum ve luntatis: dicitur, quod falsum est: & hoc magis parebit: quando agetur de emanationibus diuinarum personarum. Tunc enim patebit, quod Filius non dicitur procedere per modum naturae vel intellectus, nec Spiritussanctus per modum voluntatis, nisi per aliquam similitudinem ad emanationes, quae sunt in creatu ris, necnatura, nec voluntas, vt distincta ratione, sunt principia distinctarum emanationum: vt infra declarabitur. Illud autem quod additur quasi pro confirmatione, scilicet quod prius est considerare in Deo esse. &c. cum non probetur, aequa facilitate potest negari.

Ad secundam rationem dicendum, quo non oportet, quod illud quod est causa maioris distinctionis, sit causa minoris, ni si sint vnius rationis, vel nisi maior includat minorem. Non enim oportet vniuersaliter, qu illud qud potest maius, possit minus. Homo enim potest intelligere, quod est majus, & non posest volare, quod est minus. Nunc est ita, quod realis distinctio personarum, & distinctio secundum rationem, non sunt distinctiones vniuocae, nec major includit minorem: ideo illud, quod est sufficiens causa maioris, non oportet & sit sufficiens causa minoris. Aliter post dici, quod licet distinctio personarum sit major, quam distinctio attributorum, quoad hoc quod illa est realis, haec autem rationis tantum: tamen distinctio attributorum exigit maiorem distinctionem entem, vel possibilem, scilicet aliquam distinctionem realem per absoluta, quae nec est, nec esse potest in diuinis. Et id eo oportet habere respectum ad realem distinctionem attribu torum in creaturis, vt ex ea sumatur distinctio ronis in diuinis.

Ad tertiam rationem dicendum, quod obiectum actus componentis, vel reflexi, semper includit duo diuersa secundum rem, vel secundum rationem, differenter tamen: quia quando sunt diuersa secundum rem, ex natura obiecti est talis diuersitas: vnde cum per intellectum appraehenditur, non efficitur. Sed quando sunt diuersa secundum rationem tantum, vt cum appraehendimus intellectu componente, quod Deus est Deus, diuersificantes secundum rationem, vnum & idem in loco subiecti & praedicati, tunc haec diuersitas non solum appraehenditur, sed efficitur ab intellectu, non ex sola appraehensione, sed ex modo appraehe dendi. Quod patet: Ille enim, qui simplici intelligentia appraehendit Deum, tantum appraehendit de Deo, quantum ille, qui conponendo dicit, Deus est Deus: tamen primus non appraehendit aliquam diuersitatem secundum rationem, sed secundus. Ergo haec diuersitas non est ex appraehensione, sed ex modo appraehendem di, quae est componendo subiectum cum praedicato. Et haec diuersitas rationis ex necessitate originem habet ex aliqua diuersitate reali: & hoc, quia intellectus componens, & dicens quod Deui est Deus, similem compositionem facit ante in realiter differentibus: vt dicendo, homo est asinus. De obiecto autem actus reflexi in nobis, certum est, quod semper includit diuersa re. Reflexio enim intellectus est super se & suum actum: primum autem appraehensum ab intellectu nostro actu recto, non potest esse intellectus noster, nec actus eius, sed aliqua res extra ipsum. Et ideo obiectum actus reflexi in nobis, cum includat principale obiectum, quod est res extra, & actum intellectus, vel ipsum intellectu, ex necessitate includit diuersa re. Ex qua diuersitate real pot colligere in aliis diuersitates rationis, puta inter scipsum, vt est intelligens, & vt est intellectus, per hoc quod videt quod aliquid est ab eo intellectum, quod tamen non est intelligens. Si autem solum intelligeret se, impossibile esset, quod poneret differentiam rationis inter se intellectum & intelligentem. Non enim haberet, vndo hanc differentiam sumeret. Licet igitur obiectum intellectus diuini sit illud idem, quod est obiectum intellectus nostri componentis, aut reflexi, tamen si nihil aliud a se intelligeret, nullo modo posset ponere differentiam rationis inter illa quae sunt realiter id ipsum quod Deus, quia hoc posset facere, quae cunque intellectus, quantumcunque componens aut reflexus.

Ad rationes principales respondendum est. Ad quarum prinlam respondent quidam, concedendo maiorem, per intereptionem minoris, dicentes, quod vnitas rationis plurium indiuiduorum sub specie, vel genere, sumitur ab vnitate reali, quae est conformitas vnius ad alterum: & haec conformitas est vna numero, & vnius vt subiecti, & alterius vt termini: & ex hac consurgit intellectus ad concipiendum, quod illa quorum est conformitas praedicta maior vel minor, sint vnum secundum rationem speciei, vel generis. Sed illud non videtur bene dictu, quia conformitas plurium, quae non est cuiuslibet eorum eodem modo & aequaliter non potest esse sufficiens fundamentum vnitatis secundum rationem in genere vel specie: sed conformitas plurium, quae est vnius eorum vt subiecti, vel vt de quo dicitur, alterius, vero vt termini, non est cuiuslibet eorum eodem modo & aequaliter: igitur &c. Minor de se patet. Probatio maioris, quia vnitas rationis in quocunque vniuoco genere vel specie, est secundum quam vniuocum praedicatur eodem modo & aequaliter de vniuocatis, puta genus de speciebus, & species de indiuiduis: ergo fundamen tum illius rationis debet eodem modo conuenire illis, quae vrlumcautur secundum illam rationem. Alioquin non est sufficiens fundamentum. Et haec fuit maior. Sequitur ergo eoclusio. Si dicatur, q conformitas plurium conuenit eodem modo alicui & cuilibet eorum, quia sicut Sortes est conformis Platoni secundum humanitatem, ita econuerso Plato est conformis Sorti, & ita conformitas conuenit cuilibet eorum eodem modo, videlicet in ratione subiecti, & termini: non valet: quia conformitas eadem numero non potest esse duorum, ita quod sit cuiuslibet vt subiecti, imo sicut Sortes & Plato sunt duo realiter, & non vnum, sic conformitas vnius ad alterum, est realiter alia a conformitate alterius ad ipsum. Et ita si vnitas secundum rationem fundaretur super mutua conformitati duorum vel plurium, quae esset vtriusque vt subiecti & termini, non fundaretur super vnum numero realiter: quod est contra eos.

Dicendum est ergo aliter, interimendo maiore, quia non est simile de diuersitate rationis respectu diuersitatis realis, & de vnitate rationis respectu vnitatis realis: quia vnum secundum rem, si secundum se concipiatur, & ad nihil aliud comparetur, non potest concipi nisi sub vna ratione. Vnde enim conciperetur pluralitas rationum? non ex vno, vt vnum est, sicut de se patet: nec ex comparatione eius ad aliud, quia tollitur omnis comparatio. Propter quod oportet, quod pluralitas rationum in vno simplici sumatur ex comparatione ad plura realiter. Sed cum intellectus intelligit plura realiter, potest ea comparare non solum secundum diuersitatem, vel pluralitatem determinata, sed etiam secundum priuationem vel negationem alicuius pluralitatis. Et quia vnum dicit priuationem pluralitatis, ideo ex hoc solo quod aliqua non differunt tali differentia, potest concipi, quod aliquo modo sunt vnum, etsi non secundum rem, tamen secundum rationem. Verbi gratia intellectus potest comparare Sortem ad Platonem, vt sunt diuersa supposita in natura humana, & sic concipit ea, vt plura: vel potest comparare Sortem & Platonem ex vna parte, ad Brunellum asinum. Et quia secundum hac comparationem Sortes non differt, sed conuenit cum Platone, quia vterque differt a Brunello, eoc vterque est homo, quamuis non sint idem homo numero, & secundum rem: ex hoc potest intellectus concipere, quod sunt idem homo socundum rationem & speciem. Semper enim comparandi conuenientiam ad differentiam, vel minorem differentiam ad maiorem, potest concipi vnitas rationis: quia quae minus differunt, magis sunt vnum, & inquantum non differunt, sunt vnum. a Et causa omnium istorum est, quia conceptus vnius est priuatiuus, & ob hoc ex priuatione cuiuscunque differentiae potess concipi aliqua vnitas rationis, sed conceptus pluralitatis est positiuus, & ideo pluralitas rationum non potest sumi, nisi ex aliquo positiuo, non ex vno, vt vnum est, prout declaratu fuit: ergo ex pluribus, vel ex comparatione ad plura realiter.

Ad secundum dicendum est, quod in relatione eiusdem ad seipsum vnum secundum rem, accipitur, vt plura secundum ratio nem per comparationem ad plura secundum rem, dupliciter ad praesens: vno modo, quia intellectus considerans, quod extrema realiter differentia, referuntur ad inuice sub replicatione eiusdem nominis, vt diuersum a diuerso diuersum concipit idem in suo opposito, vt dicat idem eidem idem, vtens vno realiter, tamquam duobus. Alio modo: quia intellectus considerans quod ea quae sunt diuersa secundum rem, dicuntur vnum & idem, (vt duo alba dicuntur vnum in qualitate, & duo aequalia vnum in quantitate) considerat, quod verior est vnitas cuiuslibet rei in seipsa. Ei I. ideo dicit, quamlibet rem eandem sibi, vtens vna, vt duabus.

Ad tertium dicendum, vt prius, quod non est idem ludicium de attributis inter se, & de essentia, & de paternitate, siue quacunque alia relatione, an sint idem re, vel non. Sed dato quod essent idem re vt attributa, tamen quo ad propositum non esset simile, quia in diuinis non re est aliqua diuersitas realis, ex qua possit sumi differentia attributorum essentialium, eo quod quodlibet eorum aequaliter se habet ad q. omnia quae sunt in diuinis: sed quia personae diuinae, quae diffe t runt realiter, non aequaliter se habent ad essentiam, & paternitadm, seu alias relationes, eo quod essentia communis est omnibus, non autem relationes: ideo ex reali differentia personarum potest su mi differentia rationis, inter essentiam & quacunque relationem.

Ad quartum dicunt quidam, quod differentia rationis inter intelligere, & esse intellectum, & inter amare, & esse amatum, potest re duci ad realem differentiam, quae est in diuinis, absque comparatione ad creaturas, modo quo dictum est de differentia paternitatis, & diuinitatis, quia Filius & Spiritus sanct sunt intellecti, & amati a Patre, non autem sunt actus intelligendi & amandi, quibus Pate intelligit & amat formaliter. Et quia alicui conuenit esse intellectum, cui non couenit intelligere, ex hoc solo potest sufficienter concipi differentia rationis inter esse intellectû, & intelligere vel esse intelligentem. Et idem dicunt de amare, & amato

De aliis autem attributis dicunt, sicut in positione dictum est. Et hoc quidem verum esset, si in diuinis quoquomodo realiter ressentia & relatio differrent, & per consequens persona ab estia ratione relationis: quia differentia rationis inter amare, & esse amatum, & intelligere, & esse intellectum, habet pro sufficienti fundamento differentiam realem, quae esset inter essentiam, & relationem, & personam ratione relationis. Quia enim relatio & persona sunt intellecta obiectiue, & non sunt ipsum intelligere per omnem modum identitatis realis: essentia autem sivealiter differt a relatione & a persona, est in intellectu obiectiue, & est ipsum intelligere identice: consequens est, quod esse intellectum & intelligere saltem differant ratione, quia differenter se habent ad ea, quae differunt re. Si autem persona & relatio non differant realiter quoquomodo seu ex natura rei ab essentia, non video qualis differentia realis in diuinis posset esse sufficiens fundamentum differentiae rationis inter intelligere &. esse intellectum: quia non illa, quae est inter essentiam, & relationem & personam, quia non est realis, vt dicis. Differentia autem rationis reducitur ad differentiam realem, tanquam ad fundamentum (etiam secundum mistos) nec illa quae est inter relationem, & relationem, seu inter personam, & personam: quia illa quae se habent vniformiter ad aliqua plura, non sunt causa vel fundamentum pluralitatis eorum: vt quia Sortes & Plato se habeni aequaliter ad animal, & aequaliter ad hominem, certe realis differentia inter Sortem & Platone non est causa, nec fundamen tum differentiae rationis inter animal, & hominem. Nunc est ita, quod relationes oppositae, & personae per eas constitutae, se habent aequaliter & vniformiter ad intelligere, & esse intellectum: quaelibet enim est intellecta obiectiue, & nulla vel quaelibet est intelligere ipsum formaliter: ergo differentia personarum, vel relationum secundum rem, non est sufficiens fundamentum differentiae rationis inter intelligere & esse intellectum. Est tamen aduertendum, quod esse intellectum, non dicit attributum, diuinum, prout attributum dicit perfectione communem communitate analogiae Deo & creaturis: quia esse intellectum vt sic non dicit aliquid existens in re intellecta: sed est denominatum ab intelligere quod est in alio: & si sit in eodem, hoc accidit intellecto, vt intellectum est. Et ideo instantia illa non est ad propositum, nisi latius tractetur quaestio quam de attributis, vtpote siquis dicat, quod nulla differentia rationis potest inueniri in aliquo absque comparatione ad differentiam realem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3