Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum angeli cognoscant per species an per suam essentiam

Y.Io. 21114. Utrum angeli cognoscant res per suam essentiam, vel per species. Tho. l. q. 55. art. 1. & 2.

DEECVMDVM sic proceditur. Et arguitur quod angeli intelligant per species, & non pe luam essentiam, quia cognitio angeli se extendit ad omnia quae sunt, sed essentia angel quum sit limitata ad certum genus & ad cert. speciem non potest omnes res repraesentare, ergo angelus nor intelligit per essentiam suam.

Item i angelus intelligeret per suam essentiam, sequeretu quod semper & actu cognosceret omnia, videlicet se, & alia consequens est falsum, ergo & antecedens. Probatio consequetiae, quia si essentia angeli esset ei ratio repraesentans alia, quum angelus semper, & actu cognosceret omnia alia quae per suan essentiam repraesentarentur ei, & sic patet consequentia.

Item decima propositione de causis dicitur, quod omnis intelligentia plena est formis, sed illas formas vocamus species, ergo angeli intelligunt per species, non ergo per suam essentiam.

Item Dionysius dicit quod angeli illuminantur rationibus rerum, ergo cognoscunt res per rationes earum, & non pesuam essentiam

IN CONTRARIVM arguitur, quia non minornis perfectionis est intelligere, quam intelligibilia repraesentare, sed essentia angeli quamuis sit finita, potest omnia intelligibilia intelligere, ergo potest ea repraesentare, non obstante quod ipsa sit finita, sed propter aliud non negatur quod angelus non intelligat alia per suam essentiam, ergo &c.

RESPONSIO. Haec praepositio (per) potest denotar. vel principium intellectiuum, sicut dicimus quod homo intelligit per intellectum, vel illud quod est subiecti repraesentatiuum, sicut dicimus quod homo intelligit causam per effectum. primum tenet se ex parte intelligentis, & secundum ex parte intelligibilis. Primo modo quaestio soluta est in praecedente arti culo, vbi ostensum est quod intellectus angeli est sua substantia, & sic angelus intelligit quicquid intelligit per suam substantiam tanquam per principium intellectiuum, & ideo quaestio solum est dubia secundo modo, videlicet vtrum angelus intelligat omnia per suam essentiam, tanquam per repraesentatiuum.

Circa quod est aduertendum quod angelus cognoscit se & alia a se. Sed cognoscendo se, seu suam essentiam non indiget alio repraesentatiuo, sed immediate cognoscit se per se, seu per suam essentiam. Cuius ratio est, quia per hoc fit intelligere in nobis, & in quibuscunque aliis, quod intelligibile est praesens intellectui, nihil autem est adeo praesens intellectui angelico, sicut sua essentia, ergo angelus intelligit se per suam essentiam.

Et si dicatur quod eodem modo concludit ratio de intellectu nostro quod intelligat se per suam essentiam. quia est sibiipsi praesens. Dicendum quod non, quia obiectum primo proportionatum nostro intellectui est aliquid prius sensatum, quia intellectus noster est cum sensu, propter quod intellectus noster ( licet sit sibi praesens) non tamen in ratione primi intelligibilis ab eo, quia non est aliquid quod cadere possit sub sensu. Sed intellectus angelicus, qui a sensu non dependet, statim apprehendit omne intelligibile sibi praesens. Essentia autem angeli secundum se est intelligibilis, ideo &c. Et in hoc consentiunt tam theologi, quam philosophi.

De aliis autem ab angelo qualiter intelligantur per ipsum. Est aduertendum quod si opinio Auicennae esset vera videlicet quod prima causa creauit intelligentiam sibi proximam & immediatam, & haec aliam, & sic vsque ad infimam quae creauit coelum, & mediante coelo omnia inferiora, sic posset dici quod quilibet angelus cognoscit omnia per suam essentiam, sicut & causa prima, quia sicut causa prima ratione suae causalitatis repraesentat sufficienter omnia (vt dictum fuit libro primo) Sic quaelibet infelligentia repraesentat sufficienter omnia quae sub ipsa essent, quia esset causa eorum, & omnia quia essent supra ipsam quae esset causata ab eis, & hanc viam tenet author de causis, qui dicit octaua propositione quod omnis intelligentia scit id quod est sub se, & illud quod est supra se, veruntamen scit illud quod est sub se, quoniam est causa eius. Et scit quod est supra se, quia acquirit bonitates ab eo.

Sed quia haec opinio non est consona veritati, nec fidei: idcirco quaestio maiorem habet dubitationem. De qua quidam alij dicunt quod angelus intelligit alia a se per species, non qui dem a rebus acceptas, sed concreatas, seu a deo influxas, quae repraesentant intellectui angelico alias res tam spirituales quam corporales, & rationes istorum tactae sunt in arguendo ad quaestionem. Istae autem species originaliter introductae videntur esse propter sensum visus, & sensibilia illius sensus. Color enim videtur facere speciem suam in medio, & in organo sicut sensibiliter apparet in refractione, quae est in speculo. nisi enim istud fuisset forsitan nunquam fuisset facta mentio de speciebus requisitis ad cognitionem. Sed quia quidam credunt quod species coloris in oculo repraesentat visui colorem, cuius est species, ideo ponunt tam in intellectu nostro, quam angelico quasdam species ad repraesentandum res, vt cognoscantur tam a nobis quam ab angelis.

Hoc autem non reputo verum esse, nec in sensu, nec in intellectu nostro, nec in angelico. Et quod non sit ponere speciem in sensu, puta in visu ad repraesentandum visui colorem vt videatur, patet sic, omne illud per quod tanquam per repraesentatiui potentia cognitiua fertur in alterum est primo cognitum. Sed species coloris in oculo non est primo cognita, seu visa ab ipso, ime nullo modo est visa ab eo, ergo per ipsam tanquam per reprae sentatiuum, visus, non fertur in aliquid aliud. Probatio maioris quia quicquid se habet obiectiue ad potentiam cognitiuam vt est cognitiua, est ab ea cognoscibile seu cognitum. Sed omne quod repraesentat aliquid potentiae cognitiuae se habet ad eam obiectiue (supplet enim vicem rei quam repraesentat, quae si secundum se praesens esset, haberet se obiectiue ad potentiam cognitiuam (ergo omne tale est cognoscibile vel cognitum. Et cum ducat in cognitionem alterius est prius eo cognitum tempore, vel natura. Et haec fuit maior, minor de se manifesta est Species enim coloris existens in oculo nullo modo videtur, nevideri potest ab ipso sicut quilibet experitur, ergo &c.

Item talis species si duceret in cognitionem alterius hoc faceret ratione similitudinis. Vnde communiter vocatur similitudo rei, & sic haberet rationem imaginis, imago autem ducens in cognitionem illius cuius est imago est primo cognita quod non potest dici de tali specie, ergo &c. Et sine dubio de se videtur absurdum que potentia cognitiua ducatur in cognitionem alicuius per tale repraesentatiuum, quod est sibi totaliter incognitum. Contrarium enim verissimum est, videlicet quod per notum ducitur in cognitionem ignoti. Et sic patet quod nulla species est in oculo ad repraesentandum visui colorem vt videatur, quamuis enim color imprimat in medio, & in oculo suam speciim propter similem dispositionem diaphaneitatis quae est in eis, illa tamen nihi facit ad visionem, neque visui repraesentat colorem vt videatur.

Quod autem in intellectu nostro non sit ponere speciem talem patet per eandem rationem, quia oporteret quod esset ab intellectu primo cognita cuius opposi tum experimur. Item si in intellectu es set talis species, aut esset respectu primi cogniti solum: aut respectu omnium, non respectu omnium, quia species in intellectu nostre si qua sit, potest abstrahi a fantasmatibus. Sed fantasmata non sunt omnium, sed solum rerum sensibilium, & quantum ad accidentia secundum quae solum sunt sensibilia, ergo respectu aliorum nulla ess intellectu nostro species. Item cognitio rei per speciem secundum ponentes speciem non est discursiua, sed multa cognoscuntura nobis per discursum, talia ergo non cognoscuntur per speciem.

Si autem dicatur quod species requiratur in intellectu respectu primi cogniti. Contra, quia in potentiis ordinatis obiectum praesentatur posteriori potentiae per actum prioris (sicut appetitui repraesentatur suum obiectum, videlicet bonum per cognitionem praeuiam. Per hoc enim solum praesentatur appetitui bonum quia est cognitum. Sed sensus & intellectus in nobis sunt potentiae ordinatae, ergo per solum actum prioris potentiae (videlicet sensus) praesentatur sufficienter intellectui suum obiectum, neque oportet ponere aliquam speciem. Item intellectus cum sit virtus refluxiua cognoscii se & ea quae sunt in eo per certitudinem, & quasi experimentaliter. Vnde experimur nos intelligere & habere in nobis princi. pium quo intelliginius. Si ergo in intellectu nostro esset aliqua talis species, videtur quod possimus per certitudinem cognoscere eam esse in nobis. Sicut cognoscimus per certitudinem alia quae sunt in intellectu nostro tam actus quam habitus, quod non est verum. Non v detur ergo quod in intellectu nostro sit aliqua species ad repraesentandum sibi suum obiectum, nec in sensu vt prius probatum est, ergo &c

Est tamen aduertendum quod licet in nulla potentia sensitiua, vel intellectiua sit species ad repraesentandum ei suum obiectum. Tamen in spiritibus corporeis non sentientibus remanent quandoque species, seu impressiones sensibiles abeuntibus sensibilibus quae dum nobis dormientibus, vel vigilantibus obiiciuntur organis interiorum sensuum apprehenduntur, & si in eis sistat cognitio, decipimur existimantes rerum imagines esse veras res exteriores. Si vero cognitio non sistat in eis, Sed apprehendantur vt imagines aliarum rerum non decipimur, sed sunt nobis principium memorandi.

In ipsis autem organis sensuum interiorum si fiant species vel huiusnodi impressiones nullo modo percipiuntur ab eis, nec aliae res per ipsas, quia non se habent ad potentias cognitiuas obiectiue, sicut impressio quam aliquis videt in oculalieno non percipitur ab oculo in quo est, nec mediante ipsa percipit ille oculus rem cuius est species.

De intellectu autem angelico de quo principaliter quaeritur idem dicendum est, videlicet quod in ipso non sunt aliquae species per quas repraesentantur ei res quas cognoscit. Quod patet sic, species repraesentans rem aliquam & res cuius est species sunt eiusdem rationis specificae licet differant in modo essendi. Sed nulla species existens in intellectu angeli cum sit accidens potest esse eiusdem rationis specificae cum substantiis rerum tam spiritualium quam corporalium quas angelus intelligit, ergsaltem angelus non intelligit per species substantias spirituales vel corporales. Minor de se patet, quia substantia & accidens non possunt esse eiusdem rationis specificae cum differant genere.

Sed maior probatur in sensibilibus quae sunt nobis notio. ra & ex quibus introductae sunt species vt dictum est. Et primo sic, sicut se habet lux in corpore luminoso ad lumen causatum in medio, sic videtur se habere color in corpore terminato ad speciem causatam in medio, quia sicut proprium subiectum lucis secundum suum perfectu esse, est corpus densum (vnde & stella lucem dicitur esse densior pars suae spherae secundo caeli). Sic proprium subiectum coloris, qui in se continet aliquid de natura lucis secundum suum perfectum esse, ess perspicuum terminatum pe opacum, subiectum autem vtriusque secundum esse imperfectum est perspicuum non densum nec determinatum, propter quod sicut se habet lux ad lumen, sic color ad speciem. Sed lux in corpore denso & lumen in medio sunt eiusdem rationis specificae, lice differant in modo essendi, secundum rationem perfecti, & imperfecti, propter diuersitatem subiecti recipientis, ergo similiter color in corpore terminato & species eius in medio sunt eiusdem rationis specificae, licet differant secundum perfectum & imperfectum propter diuersitatem subiectorum recipientium

Secundo probatur eadem maior sic, Actio omnium aliorum sensibilium in medio & organo est vniuoca, calor enim distans ad hoc vt sentiatur, oportet quod calefaciat medium vsque ad o1 ganum, & ipsummet organum vt experimur, & idem est de sapore, & de quocunque alio sensibili, ergo a simili videtur quod actio coloris in medium & organum sit vniuoca, quod non esset nisi color, & sua species essent vnius rationis. Tertio quia species non ducit in cognitionem alterius (vt videtur) nisi ratione similitudinis, vnde & similitudo dicitur per quandam expressionem. Similitudo autem non est differentium, secundum speciem: ergo species quae est medium quo res cognoscitur, & dicitur similitudo rei non differt secundum speciem a re quam immediate repraesentat. Et sic probata est sufficienter maior.

Sequitur ergo conclusio principalis, scilicet, quod angelus non intelligit substantias rerum spiritualium vel corporalium per aliquam speciem, & per eandem rationem non intelligit accidentia rerum corporalium per speciem, quia in angelo, qui est substantia mere spiritualis, non potest esse aliquod accidens eiusdem rationis cum accidentibus corporalibus. Contra rationes autem prius positas sunt aliquae instantiae quae ponentur in quarto libro, & ibidem soluentur.

Per quid ergo intelligit angelus alia a se? Dicendum quod non per d aliud repraesentatiuum, quam per ipsammet praesentiam rerum in se vel in suis causis vel vtroque modo. Ad cuius euidentia sciendum est quod quamuis in nobis fit duplex cognitio (scilicet sensitiua & intellectiua) tamen in angelo est sola intellectiua, per quam perfectius & efficacius cognoscit quicquid cognoscimus nos per sensum & intellectum quam cognoscamus nos. Sicut ergo sensibilia secundum se praesentia sensui cognoscuntur per sensum, puta omnia colorata, & omnia lucentia, quae secundum se praesentialiter obiiciuntur visui statim videntur, quia vnum est visiuum, & aliud visibile, propter quod eis approximatis statim sequitur vi sio a quocunque sit effectiue. Et similiter est de aliis sensibus. Sic tam res spirituales vt alij angeli quam corporales vt coelum & astra, & huiusmodi, quae secundum se sunt praesentes intellectui alicuius angeli propter ordinem & gradum, quem angelus habet inter partes vniuersi statim intuitiue cognoscuntur ab angelo absque alio repraesentatiuo. Et in hoc cognitio angelica contine modum & perfectionem nostrae cognitionis sensitiuae, & plus, quia non se extendit solum ad accidentia (vt sensus) sed etiam ad quidditates substantiarum. Sicut etiam praesentato intellectui nostro aliquo obiecto per actum sensitiuae partis fit intellectio a quocunque illa sit effectiue, & ex illo cognitio intellectus noster alia intelligit propter habitudinem causae ad effectum, vel econtrario, & sic de aliis habitudinibus, sic angelus ex his quae intuitiu? cognoscit per ipsarum rerum actualem praesentiam, cognoscit alia propter habitudinem quam habent ad prima cognita, siue illa habitudo sit causae ad effectum siue alia, & in hoc assimilatur nostrae cognitioni intellectiuae. Sed eam excedit in hoc quod intellectus noster cognoscit vnum per aliud discurrendo de noto ad ignotum. Intellectus vero angelicus, licet cognoscat vnum per aliud, non tamen discurrendo de noto ad ignotum. Sed statim & simul tempore vtrunque cognoscit, licet vnum per aliud.

Ad primum argumentum dicendum quod essentia angeli non repraesentat ei omnes alias res ab angelo cognoscibues, sed hoc non est propter limitationem angeli ad certum genus, & ad certam speciem, sicut bene probat argumentum factum in oppositum. Sed hoc est quod ipsa non est causa aliorum sub se, quemadmodum essentia diuina est causa omnium, sicut prius declaratum fuit libro primo, dist. 35.

Ad secundum dicendum que concludit aequaliter que angelus non cognoscit alia a se per species, sicut concludit quod non cognoscat per essentiam suam, & vtrunque concessum est. Quod autem ita sit patet, quia si sint species in angelo, per quas repraesententur ei res intelligibiles, quum illae species sint semper ei praesentes videtur quod semper intelligat omnes res, quarum habet species, sicut si repraesentarentur ei per suam essentiam. Nec valet si dicatur quod angelus potest vti vna specie, & non altera, & quandoque nulla quum sit substantia volens & libera, quia idem posset dici deessentia sua, quod non vteretur ea ad repraesentandum res, nisi quando vellet, quorum neutrum est verum, quia licet in potestate hominis vel angeli sit quandoque applicare, vel non applicare ea, quibus applicatis necessario sequitur actio (verbi gratia). In potestate hominis vel angeli, est applicare ignem stupae, tamen non est in potestate eorum, quin facta applicatione sequatur actio. Siquum ad praesentiam illius quod sufficienter repraesentat obiectum potentiae cognitiuae sequatur necessario cognitio, nor est in potestate angeli quod non cognoscat illud quod ei repraesentatur, sicut non est in potestate hominis, quod repraesentato obiecto in fantasmate intellectus non intelligat. Et ideo siue res intelligibiles repraesententur angelo per substantiam suam, vel per species idem sequitur: nos tamen dicimus quod pe neutrum eorum eis repraesentantur.

Ad tertium dicendum qued nunquam fuit intentio authori de causis, quod in angelo vel in intelligentia sint species, de quibus alij loquuntur, sed quum ipse fuerit platonicus posuit tales for mas esse in intelligentiis quales ideas posuit Plato, quas etiam quandoque vocauit formas. Plato autem secundum veritatem vocauit ideas cognitiones rerum, vel res vt cognitas, & non aliqua formas intellectui inhaerentes, vel per se subsistentes, sicut fabulose imposuit ei Aristoteles, & tales formas, hoc est rerum cognitiones dicit author de causis esse in intelligentiis.

Per idem patet ad quartum, quia secundum Dionysium angeli illuminantur rationibus rerum & cognitionibus earum, quia ipsa cognitio est earum illuminatio.

Argumentum in oppositum bene probat quod essentia angel per hoc quod est limitata ad genus, & ad speciem non impeditur quin possit alias res repraesentare, quia quum inter res diuersorum generum sit certa habitudo, vna potest per aliam repraesentari. Vnde & accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est (vt dicitur primo de anima) veruntamen quod angelus cognoscit perfecte & distincte omne res naturales, spirituales & corporales ad talem distinctam & pefectam repraesentationem non sufficit essentia angeli, quia non continet alias res distincte nec formaliter, nec virtualiter quum non fit eorum causa, sicut essentia diuina est causa omnium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6