Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum angelus cognoscat singularia

QVARSTIO IIPTIMA. Vtrum angelus cognoscat singularia. Thom. 14. 57. ar. 2.

AD tertium sic proceditur. Et arguitur quod angelu non cognoscat singularia, quia infinitum secundum quod infinitum fit ignotum, vt dicitur tertio Physic. sed singularia sunt infinita saltem successiue, ergo sunt angelis ignota.

angelus alia a se per eorum praesentiam cognoscit vt (dicti fuit prius in praeced. quaest.) sed aliqua singularia saltem futura non possunt esse praesentia angelo, ergo non sunt ab eo cognita

Ad idem est quod communiter allegatur ex dicto Boetij, singulare est dum sentitur, vniuersale dum intelligitur, sed in anzelo non est cognitio sensitiua, ergo non cognoscit singularia

IN CONTRARIVM est, quia cognitio angelica perfectior est quam nostra, sed nos cognoscimus singularia, ergo inconueniens est dicere quod angei non cognoscant ea

Item operationes sunt singularium, & circa singularia, sed angeli habent circa nos operationes & actiones custodiae & administrationis secundum illud Psalm. Angelis suis Deus mandauit de te &c. Et ad Hebraeos I. cap. Omnes sunt administracorij spiritus, & in ministerium missi: & hoc non faciunt, nisi mediante cognitione, ergo cognoscunt singularia.

RESPONSIO. Duo sunt quae videntur facere difficultatem circa quaestionem istam. Primum est, quia videtur al quibus quod primum cognitum ab intellectu sit vniuersale, quod se habet per indifferentiam ad plura singularia, propter quod dubium est qualiter cognitio vniuersali cognoscatur determinate hoc singulare vel illud. Secundum est, quia singularium quaedam sunt necessaria, & quaedam contingentia, & quaedam praesentia, & quaedam futura, & futurorum quaedam dependem ex causis pure naturalibus, quaedam vero dependent ex libero arbitrio, in toto vel in parte: de quorum omnium cognitioni non videtur quod possit eadem ratio assignari.

AD TOLLENDVM ergo haec duo dubia, aduertendum est quantum ad primum, quod primum cognitum ab intellectu non est vniuersale, sed singulare. Quod patet primo, quiprimum obiectum, & omnis per se conditio obiecti praecedi actum potentiae. Potentia enim per suum actum non facit suum obiectum, sed supponit, sicut visus quoad actum videndi praesupponit colorem. Sed vniuersale vel conditio vniuersalis non prae cedit actum intelligendi, imo fit per actum intelligendi, eo modo quo potest sibi competere fieri, esse enim vniuersale non est aliud quam esse intellectum absque conditionibus singularitatis & indiuiduationis, ita quod esse vniuersale est sola denominatio obiecti ab actu sic intelligendi, sicut dictum fuit prius li¬ bro primo distinctione 3. ergo vniuersale non est primum obiectum intellectus, nec vniuersalitas est eius conditio per se, & ita primum intellectum non est vniuersale.

Si dicatur quod esse vniuersale non est esse sic intellectum, simo praecedit omnem intellectionem, quia secundum commentatorem, intellectus agens facit vniuersalitatem in rebus, & eius actio praecedit intellectionem, saltem ordine naturae. Nor valet, quia vt visum fuit libro primo, fictitium est intellectum agentem ponere, & friuolum est dicere quod vniuersalitas fiat in rebus, quia vniuersalitas non potest esse in rebus, sed solum singularitas. Et si intellectus agens esset aliquid, & aliquid ageret, illud semper esse vnum numero, & singulare, & non vniuersale.

Et si dicatur quod intellectus agens non facit vniuersale nisi quia cum fantasmate causat speciem in intellectu, quae repraesentat rem in vniuersali: Non valet, quia probatum est supra, quod nulla species est in intellectu, quae repraesentat ei suum V obiectum.

Item omne reale repraesentatiuum, quod repraesentat naturaliter aliud, repraesentat ipsum secundum conditionem eius realem. Sed talis species si esset & aliquid repraesentaret, repraesentaret ipsum naturaliter, ergo repraesentaret ipsum, quantum ad eius conditionem realem. Sed esse vniuersale non est conditio realis, sed rationis, ergo talis species non repraesentaret vniuersale

Item in potentiis ordinatis, vbi terminatur actus prioris potentiae, ibi incipit actus posterioris, sed sensus & intellectus in nobis sunt potentiae ordinatae: ergo vbi terminatur actio sensus tanquam prioris potentiae, ibi incipit actio intellectus. Sed actus sensus terminatur ad singulare, ergo a singulari incipit actus intellectus.

Item vniuersale est vnum per abstractionem a multis, & de multis, de quibus dicunt, & in hac abstractione singularia, a quibus fit abstractio, habent rationem quasi termini a quo, & vniuersale rationem termini ad quem. Sed terminus a quo, praecedit terminum ad quem, ergo intellectus abstrahens prius intelligit singularia, quam vniuersale. Et ad hanc intentionem dicit Aristoteles primo de anima, quod animal vniuersale, aut nihil est, aut posterius est suis singularibus.

Item si intellectus noster non intelligeret prima intellectio ne singulare hoc esset, aut quia non repraesentaretur ei, aut quia non posset, aut quia non vellet. Primum non potest dici, quia prima repraesentatio quae fit intellectui nostro fit per fantasm: quod est repraesentatiuum rei singularis, & sine ea intellectus nihil potest de nouo intelligere. Nec secundum, quia constat quod potentia intellectus nostri se extendit ad cognitionem singularium, alioquin de eis non disputaremus, nec aliquid faceremus per liberum arbitrium. Cum factiones sint singularium, & circa singularia. Nec tertium, quia velle sequitur cognitionem. Si ergo intellectus vellet non intelligere singularia, vel nollet intelligere ea, sequeretur quod praecognosceret ea, & sic sequeretur oppositum positi. Relinquitur ergo quod intellectus noster prima intellectione intelligit singulare.

Item patet specialiter secundum alios qui ponunt quod intellectus per se mouetur ab obiecto, quia illud per se & primo intelligit quod per se & primo mouet intellectum ad intelligendum: Mouet enim causando cognitionem sui prius & principalius quam alterius: Sed singulare primo & per se movet, & non vniuersale. Quia actiones sunt singularium, & non vniuersalium, ergo singulare primo & per se intelligitur, quod concedendum est quicquid senserit, vel dixerit Aristoteles per verba obscura & inuoluta, quae ponit 3. de anima.

Item quicquid esset de intellectu nostro, tamen de intellectu angelico oporteret dicere quod directe & per se intelliga singularia, quia vnica cognitio angeli, quae est intellectiua, efficacior est quam nostra duplex cognitio, sensitiua videlicet & intellectiua, vt dictum fuit prius. Sed constat quod nos primo & di recte cognoscimus singularia per cognitionem sensitiuam, quae est prima omnium cognitionum nostrae intellectiuae, ergo cognitio intellectiua angeli quatenus comprehendit perfectionem nostrae cognitionis sensitiuae est per se & directe singularium. Et confirmatur, quia illud quod magis habet de entitate, magis est cognoscibile, sed singularia plus habent de entitate quam vniuersalia, ergo magis sunt cognoscibilia. Sed ex parte virtutis cognitiuae ipsius angeli non potest esse defectus, quum ipsa sit perfecta, ergo angelus cognoscit prius & perfectius singulare quam vniuersale: & sic exclusum est primum dubium.

QVANTVM ad secundum est sciendum quod singularia se habent in duplici differentia, quaedam enim dependent, quantum ad suum esse & fieri solum ex causis naturalibus, quaedam autem dependent vel quantum ad esse, vel quantum ad fieri ex lib. arbitr. Singularia autem quae dependent solum ex causis naturalibus si sint praesentia cognoscuntur infallibiliter at angelo, nec est alia causa quaerenda, nisi quia sunt ei praesentia. Sicut non est quaerenda causa quare visus percipit colorem sibi praesentem, & auditus sonum. Si vero sint praeterita vel futura contingentia vel necessaria adhuc cognoscutur infallibiliter al angelo per hoc quod talia sunt praesentia cognitioni angelicae, non quidem in se sed in suis causis naturalibus, & angelus perfecte cognoscit totum ordinem causarum naturalium vniuersi, quod patet sic, sicut a causa necessaria infallibiliter sequitur effectus, & in ea cognoscitur quid sit, & an sit, sic a causa contingente ei impedibili si non ut impedita infallibiliter sequitur effectus & in ea cognoscitur quid sit & an sit. Cum igitur angelus cognoscat perfecte omnes causas naturales necessarias & contingentes seu impedibiles, & omnem causarum habitudinem ac per hoc sciat quae causa aliam impediet vel non impediet, manifestum est quod per hoc cognoscit omnes effectus pure naturales necessarios & contingentes quid sint, & an sint, siue sint praeteriti siue praesentes vel futuri. Istud autem plenius de 3; ductum fuit lib. L. dist. 38. quo ad cognitionem diuimam, & idem est de cognitione angelica quantum tangit ad propositum.

De singularibus autem quae vel quantum ad esse vel quantum ad fieri dependent a liber, arb. est maior difficultas circa quam sunt duo consideranda. Vnum est quod talium singularium quaedam sunt futura, quaedam praeterita quaedam praesentia. Aliud est quod liber. arbit, reperitur in. Deo & in angelis & in nobis. Futura autem quae ex solo lib. arb. diuino dependent, non possunt ab angelis cognosci quid sint vel an sint nisi per reuelationem, de his enim sunt illuminationes vt patebit inferius, vnde ministeria gratiae (sicut incarnationem Christi & similia) non cognouerunt angeli a principio, nisi quibus reuelatum est, & qui dhoc illuminati fuerunt. Et causa est quia rationes talium nullo modo existebant in causis naturalibus, sed solum in mente diuina quae sibi soli plenissime nota est, futura autem quae depern dent ex lib. ar. angeli potest angelus cognoscere sicut & vnus quisque suam affectionem cognoscit & ea quae per affectionseu voluntatem vult producere: quae autem dependent ex lib. arbi. alterius angeli vel nostro non potest angelus per certitudinem cognoscere, nec in se cum nondum sint, nec in causis suis hoc est in affectione alterius angeli vel nostra antequam istae affectiones sint in angelo vel in nobis per eandem rationem.

Sed postquam in affectione alicuius angeli vel in nostri est actualiter elle facere aliquid in futuro: Alius angelus potest hoc praecognoscere inquantum potest cognoscere nostram affectionem vel alterius angeli, qualiter autem & quantum possit vnus angelus cognoscere affectionem alterius angeli ve nostram dicemus inferius.

Quae autem sunt iam praeretita vel praesentia per ib ara uinum facta & sunt supernaturalia (vt incarnatio (non putopossint cognosci ab angelo quid sint vel an sint nisi per reuelationem. Et est eadem ratio quae prius, quia rationes talium nulo modo sunt in causis naturalibus, vnde nec Christus agnitu est a daemonibus nisi per reuelationem vel per aliquam coniecturam ex miraculis & operibus eius sumptam quamuis enim co gnoscerent humanitatem Christi, tamen quod ei esset vnita di uinitas nesciuerunt per certitudinem. Quae autem non sunt si pernaturalia sed infra naturam (vt opera nostra vel angelica cognoscuntur ab angelos per certitudinem ex eorum actual praesentia. Cum enim talia sint a nobis cognoscibilia per sensum & intellectum, multo fortius possunt cognosci per angelum cuius cognitio vnica existens perfectior est omni cognitione nostra tam sensitiua quam intellectiua.

Ex his patet qualiter sic intelligendum verbum Ysidori quod ponitur infra dist. 7. scilicet quod daemones (& idem est de omnibus angelis (vigent triplici acumine scientiae, subtilitate naturae experientia temporum, reuelatione supernorum spirituum subtilitate quidem etenim naturae cognoscunt effectus in suis causis & causas in effectibus. Experientia vero temporum cognoscunt effectus praesentes qui in suis causis nullam praehabent determinationem vt sunt effectus nostrilib. arb. Per reuelationem autem cognoscunt effectus supernaturales.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod quodlibe singulare est secundum se sinitum quamuis successio singularium possit producere in infinitum accipiendo vnum post aliud, & idec quodlibet singulare potest esse notum angelo. Et omnia singularia simul sumpta quia illa sunt finita. Sed ipsa successio singularium vt potens producere in infinitum non est nota angelo, nisi sicut infinitum successiue potest ei vel nobis esse notum, videlicet, quid illud quod est acceptum est vere cognitum, quia illud est finitum & determinatum, sed illud quod restat accipiendum est indeterminatum, quia quodcunque dato adhuc possibile est dari aliud, & ideo indeterminate cognoscitur, & solum in generali, scilicet quod possibile est plus accipi. Et quia secundum hoc attenditur infinitas ideo infinitum secundum quod infinitum dicitur ignotum.

Ad secundum dicendum quod singularia futura quamuis non sint secundum se praesentia angelo, sunt tamen ei praelentia ratione causarum suarum naturalium in quibus praeexistunt, & sic possunt ab angelo praecognosci.

AD TERTIVM dicendam qg intentio Boctij no fuit quod intellectus non possit cognoscere singularia, sicut & sensus sed quod vniuersale non cognoscitur, nisi per solum intellectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7