Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum intellectus angelicus sit quandoque in potentia

SVTo cr.v.. Vtrum intellectus angelicus sit quandoque in potentia. Tham. . 45. ari. 1.

D QVARTVM sic proceditur. Et videtur qui intellectus angelicus sit quandoque in potentia quia contingit scire multa, intelligere vero vnum solum. 2. Topicor. igitur angelus non simul omnia intelligit, ergo intelligendo vnumquodque est simul in potentia ad intelligendum alia.

Item intellectus qui non est quandoque in potentia, sed semper in actu est actus purus, sed nullus actus est talis, uisi diuinus, quare &c.

CONTRA. in omni natura intellectiua, quae quandoque est in potentia quandoque in actu est inuenire intellectum agentem & possibilem, sed in angelo non distinguimus hos duos intellectus, quare &c.

RESPONSIO. Haec quaestio, & illa qua quaeritur, An angelus simul omnia intelligat, quae subsunt suae naturali cognitioni videntur mutuo se includere, & quasi vna quaellio esse. Et ideo notandum soluendo vtramque quaestionem, quod cum potentia dicatur in habitudine ad actum, & actus sit duplex, s. primus & secundus: est etiam duplex potentia, scilicet ad actum primum, & ad actum secundum. actus primus vt quidam dicunt, est forma intelligibilis vel species. Actus secundus est considerare. Ad actum primum intellectus angeli nunquam est in potentia, quia illum gradum tenent angeli in spiritualibus substantiis quem tenent corpora coelestia in corporalibus. Corpora auteni coelestia non sunt in potentia ad formam, quae non sit completa per actum, ergo nec potentia intellectiua angeli est, quae non sit totaliter completa per formas intelligibiles. Ad actum autem secundum, qui est considerare, est in eis potentia separata al actu, non enim semper actu cogitant omnia, quorum species habent. Sed potest angelus, quum sit substantia volens & libera, vti vna specie, & non altera, ad intelligendum vnum, & non aliud.

Haec autem opinio ponit quod angelus intelligat per species; quod prius improbatum est. Et adhuc improbari potes communi ratione, quae talis est, Sicut corpus non potest simul figurari diuersis figuris, sic vt videtur, nec intellectus noster vel angelicus potest simul informari diuersis speciebus. Nec valet si quis dicat quod non sunt ibi in actu simpliciter, nec simpliciter in impotentia sed medio modo, scilicet in habitu quomodo nihil prohibet plures species esse in eodem, quia quantum ad actum informandi omnes species sunt simpliciter in actu siue intellectus consideret actu siue non.

Dicendum est ergo quod angelus sicut dictum est intelligit se & alia a se. Respectu autem sui semper est in actu secundo, quia vnunquodque per hoc intelligitur qua praesens est intellectui, angelus autem semper sibi ipsi praesens est, quare &c. Et idem est de omnibus incorruptibilibus, quia semper sunt ei potentia. Respectu autem futurorum quae dependent ex solis causis naturalibus angelus semper est in actu secundo, quia etsi talia non sint praesentia naturae angelicae secundum esse proprie existente, tamen ei praesentia sunt secundum esse quod habent in causis suis. Quae autem dependent ex libero arbi. nostro vel angeli, dum futura sunt, non sunt actu cognita ab angelo nisi forte per aliquam coniecturam. Dum autem sunt actu, cognoscuntur ab angelo: quae autem sunt supernaturalia, & ex sola voluntate Dei dependent, nec futura, nec praesentia cognoscuntur ab angelo, nisi per reuelatio. nem, & horum omnium redditae rationes sunt in praeced. quaest.

Emergit autem hic vna dubitatio: sicut enim vnitas motus requirit vnitatem termini, sic vnitas operationis requirit vnitate obiecti, ergo non videtur possibile quod angelus vno actu & simul intelligere plura possit quod est contra ea quae dicta sunt. Et dicendum qued cum intelliger e fiat in nobis per hoc quod intelligibile fit praesens intellectui, & similiter in angelo, quam praesentiam iam facit non situs, sed ordo ficut dictum fuit prius: omnia illa habent rationem vnius intelligibilis, & vno actu intelligi possunt ab angelo, quae sub vno ordine ei praesentari possunt. Omnia auten quae cognoscit angelus naturaliter ea sub vno ordine, & in ordine ad vnum praesentantur eidem, videlicet in ordine ad essentiam suam, quae talem gradum tenet in entibus, quod alia tam superi ra quam inferiora sunt ei praesentia, vel in se, vel in causis su Et ideo possunt simul, & vnico actu ab angelo cognosci.

Per hoc patet ergo ad primum, sunt enim vnum intelligibile, quae sub vno ordine continentur, & quae habent ordinem ad vnum, qualia sunt omnia naturaliter intellecta ab angelo.

Ad secundum dicendum quod nullus intellectus nisi diuinus est, quin sit quandoque in potentia ad intelligendum aliqua (ea scilicet) quae dependent ex libero arbitrio, & quae sciuntur per reuelationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8