Text List

Praeambulum

Praeambulum

Dlsrinetio gvA1TI. Sententia huius distinctionis quartae, in generali & speciali.

POST hoc videndum est, &c. Superius ostendimagister, quales creati sunt angeli quantum ad do na gratuita. Hic ostendit quales creati sunt quam tum ad dona perfecta. Et diuiditur in tres partes. Primo mouet quaestionem. Secundo soluit. Tertio recapitulat determinata. Secunda incipit ibi, Ad hoc autem quod. Tertia, quales fuerunt angeli. Secunda istarum diuiditur in duas, secundum duas quaestiones quas soluit. Secunda ibi, dicitur nanque perfectum. Prima principalis diuiditur in tres. Primo soluit quaestionem quantum ad malos. Secundo quantum ad beatos opponendos & veritatem deteminando. Tertio concludit quantum ad vtrosque. Secunda, boni vero qui perstiterunt. Tertia, Ex praedictis consequitur Haec est diuisio in generali.

In speciali sic procedit magister: Et proponit primo quaerendo an angeli sint creati beati an miseri, perfecti an imperfecti. Deinde respondet ad primum, dicens quod angeli non fuerun creati mali vel miseri, quia non statim peccauerunt. Miseria autem peccatum consequitur, & qui peccauerunt, & qui ceciderunt, non fuerunt creati beati, quia certitudinem euentus sui non habuerunt. Postea respondet quantum ad bonos opponens per August. quod boni suum statum praesciuerunt, mali vero non. Sed magister dicit quod August. loquitur inquirendo, non asserendo. Ante peccatum enim nulla fuit discretio malorum angelorum a bonis, & ideo vtrique erant sui status incerti. Posterespondet quod illi qui corruerunt, nunquam, boni fuerunt, nisi perfectione naturali. Illi vero qui perstiterunt aut beati fuerunt in spe, quia aliquo modo beatitudinem praesciuerunt, aut incerti sui euentus, & tunc nec aliter quam alij erant beati, & hoc probabilius videtur. Deinde respondet ad secundam quaestionem, dicens quod triplex est perfectio, quaedam secundum tempus, quaedam secundum naturam, quaedam vniuersaliter. Primam habuerunt in creatione, secundam in confirmatione. Tertiam vero solius Dei est. Ideo quoad aliquid fuerunt perfecti, quoad aliquid imperfecti: vltimo recapitulande concludit ea quae dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum