Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angeli fuerint creati beati an miseri

QUAESTIO PRIMA. Vtrum angeli fuerunt creati beati, an miseri. Thom. 1. 9. 62. artic. 2.

NHAC distinctione agitur de statu in quo fuerunt creati angeli, circa quam quaeruntur tria. Primum est, vtrum creati fuerint beati an miseri. Et videtur quod fuerunt creati beati, quia essentia beatitudinis in Dei visione consistit, Ioannis 17. Haec est vita aeterna, vt cognoscant te, &c. Sed angeli in principio suae creationis viderunt Deum, alioquin non habuissent cognitionem matutinam, quae est cognitio rerum in verbo, cuius contrarium ponit Augustinus super Gen. ad literam, igitur &c.

Item cognoscere Deum per essentiam & absque vllo medio est solum beatorum, sed angeli ex solis naturalibus cognoscunt Deum absque vllo medio, quia absque specie vel quocunque alio, vt deductum fuit in praeced. distinct. quare &c

CONTRA. Angeli non potuerunt creari miseri (vt infra probabitur) ergo nec beati.

RESPONSIO. Beatitudo tam hominis quam angeli consistit in operatione intellectus & voluntatis circa supremum obiectum, scilicet Deum. Et hoc tam secundum theologos, quam secundum philosophos. Haec autem est duplex: vna ad quam possunt ex naturalibus attingere. Alia quam non sequuntur, nisi ex dono superioris naturae. Si loquamur de prima, dicendum quod in ea vel cum ea creati sunt angeli. Cuius ratio est, quia vt saepe dictum est, per hoc fit intellectus in actu secundo, quod fit ei praesens intelligibile, sed intellectui angelico semper est praesens supremum intelligibile, quod est Deus, quare &c. Assumptum probatur, quia praesentiam intelligibilis intelle¬ ctui angelico facit ordo vnius ad alterum (vt deductum fuit semper autem extat ordo dei ad alterum, & econtrario quandiu angelus est, quare &c.

Si autem loquamur de secunda beatitudine, illa consistit in duobus, scilicet in adeptione omnis boni, per manifestam fruitionem (sicut dictum fuit Moysi, ostendam tibi omne bonum) & in carentia omnis mali.

Quantum ad primum, non fuerunt angeli creati in beatitudine, quia quicunque sic beatus est, habet quicquid vult, sicut dicit Augustinus. Sicut enim est sic beato praesens diuina essentia, in qua est omnis ratio veri quantum ad cognitionem sic ipsa eadem (in qua est omnis ratio boni) est ei praesens quoad dilectionem. Sed constat quod angeli in principio suae creationis non habuerunt quicquid voluerunt, aliquid enim appetit angelus qui non factus est malus, quod tunc non habuit, quare &c.

Quantum ad carentiam omnis mali culpae & poenae creati sunt in beatitudine. Et de carentia mali culpae ostendetur inferius. De carentia autem mali poenae patet, quia omnis poena vel est per substractionem alicuius perfectionis debitae vel habitae, quoad poenam damni, vel per immissionem alicuius dispositionis contrariae quoad poenam sensus. Angelis autem in sua creatione nihil substractum est quod ab eis esset habitum, quiantequam crearentur nihil habere poterant, nec aliquid quod eis esset debitum, quia si ponerentur angeli in solis naturalibus creaci, adhuc nihil est eis substractum quod esset eis debitum, quia naturae nihil debetur praeter naturalia. Si vero ponantur in gratia creati, multo melius habemus propositum, quia eis conueniens est additum, & nihil debitum substractum.

Item nec in eis fuit malum poenae per immissionem alicuius dispositionis contrariae, quia sublimioris naturae est natura angelica quam coelum, sed coelum non est secundum naturam susceptiuam peregrinae impressionis (vt dicitur I. metheororum ergo multo minus natura angelica Loquor secundum naturam, quia forte aliud est secundum diuinam iustitiam, vbi ponunt aliqui in daemonibus & animabus damnatorum quod patiantur non solum per detentionem, sed per immissionem, &c. de quo inquiretur.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod angeli in principio suae creationis deum non viderunt visione beata. Et quod opponitur de cognitione matutina, quae est rerum in verbo. Notandum quod haec nomina, matutinum & vespertinum inuenta sunt ab Augustino super Genesim, ad literam, qui qui posuisset quod opera sex dierum simul facta fuissent (iuxta illud Ecclesiast. 18. Qui viuit in aeternum creauit omnia simul! necessarie habuit exponere quomodo intelligantur illi sex dies, in quibus secundum literam videtur quod res per quandam successionem fuerunt creatae, vbi exponit sex dies per cognitione angelicam sex rerum generibus praesentatam. Et sicut in visitato die est mane & vespere, sic ponit ipse circa cognitionem angeli, mane & vespere, id est, cognitionem matutinam & vesper tinam. Non vocat autem vespertinam cognitionem, cognitionem rerum in proprio genere, & matutinam cognitionem earum in verbo gloriosam, vt exponunt quidam, iuxta quam expositionem procedit argumentum, quia si cognitio angelorum matutina esset gloriosa, omnes pro certo fuissent beati, quum omnibus indita fuerit cognitio rerum sex diebus productarum, etiam antequam producerentur ordine naturae, in quorum quo libet die distinguitur mane & vespere: sed vocatur cognitio vespertina, vt ibi expresse dicit cognitio quam habet angelus de se, aut de alia re, quod sit aliud a creatore. Quum autem hanc cognitionem refert ad laudem creatoris, qui lux est, vt vlterius rei fiendae cognitionem accipiat, dicitur matutina, mane enim crescit procedendo versus lucem. Et haec matutina cognitio non arguit angelos fuisse beatos.

Ad secundum dicendum qued licet angelus non sit causa rerum quae sub ipso sunt, propter quod ex cognitione suae essentiae non potest eas cognoscere, sicut cognoscitur effectus per causam, sed solum modo in praecedentibus exposito, tamen angelus creatus est a deo, & sic per cognitionem essentiae suae tanquam per effectum cognoscit deum, & haec cognitio est naturalis, nec extendit se ad perfectionem cognitionis beatae, per quam cognoscitur deus sine medio cognito, & quantum ad distinctionem personarum, quae non potest per aliquam causalitatem sciri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1