Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum omnes angeli fuerint creati in gratia

QVAESTIO SECVNDA Vtrum omnes angeli creati fuerint in gratia. Tham. 1. 4. 62. art. 1.

SECVNDO quaeritur, vtrum omnes angeli fuerint creati in gratia. Et videtur quod non, quia voluntas angeli non auertitur ab eo cui adhaeret. Ex hoc enim redditur a quibusdam causa ob Istinationis daemonum. Sed voluntas Angelorum auersa est a Deo per culpam, ergo nunquam adhaesit ei per gratiam.

Item quod inest alicui a creatione inest naturaliter, sed gratia non inest naturaliter, alioquin non esset gratia, quare &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit August. de ciuit. dei, lib. 12. quod Deus simul erat condens naturam, & la giens gratiam, & loquitur de Angelis. Etiam Hierony. super Oseae 3. cap. dicit quod daemones in magna pinguedine spiri tussancti creati sunt.

RESPONSIO. Quamuis per certitudinem sciri non possit quae pars quaestionis sit verior (quum quaestio sit de facto) quod ex sola voluntate diuina dependet. Tamen probabilius videtur quod angeli fuerint in gratia creati. Tum quia ad hoc sunt sanctorum auctoritates expressae, quae, in opponendo tactae sunt. Tum quia rationes satis probabiles hoc conuincunt. Non enim minoris dignitatis fuerunt angeli quam primus homo, sed ille fuit in gratia creatus, ergo & angeli. Minor probatur, quia secundum sanctos primus homo creatus fuit cum iustitia originali, sed iustitia originalis non videtur fuisse sine gratia concomitante, quum non potuerit amitti, nis per culpam, quare &c.

Item sicut est in esse naturae, sic suo modo debet esse in esse supernaturali, sed sic est in esse naturae, quod quaecunque processu temporis producta sunt in se a principio fuerunt producta secundum suas rationes seminales, vt ponit August. supe Genes. ergo similiter in esse supernaturali, gloria quae a processu temporis creaturis rationalibus est data, fuit a principio secundum principium seminarium producta: sed seminarium gloriae est gratia, quare a principio fuit homini & angelo concreata. Si quae autem auctoritates videntur dicere quod prius fuerunt angeli creati quam haberent gratiam, exponendae sunt de prioritate naturae, non temporis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod voluntas angeli non auertitur ab eo cui adhaeret per electionem, forsan autem angelus malus solum habuit gratiam in munere, vel in habitu, & nunquam in vsu. Vnde nunquam per aliquem actum gratuitum vel meritorium Deo adhaesit, etiam primum dubium est, vt infra patebit

Ad secundum dicendum, quod non omne quod inest a principio, alicui rei inest ei naturaliter, nisi ex necessitate sequatur principia naturae. Alioquin vnio humanae naturae ad suppositum diuinum fuisset homini Christo naturalis, quod falsum est & similiter est de gratia angelis concreata.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2