Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum boni angeli fuerint praescii suae confirmationis et mali sui casus

QUAESTIO TERTIA. rum boni Angeli fuerunt praescij suae confirmationis, & mali sui casus. Adam in 346.

TERTIO quaeritur, vtrum boni Angeli fuerint praescij suae confirmationis, & mali sui casus.

RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, quod tam boni, quam mali angeli potuerunt per coniecturam credere se habituros beatitudinem, sed non per certitudinem. Secundum est, quod mali nullo modo potuerunt casum suum praescire, neque per coniecturam, neque per certitudinem.

PRIMVM patet, quia effectus qui non prouenit a causa necessaria, sed contingente, determinata tamen ad producendum effectum magis quam ad oppositum potest in ea scirper probabilem coniecturam, sed non per certitudinem, sed beatitudo est huiusmodi, quia non dependet a causa necessaria, sed contingente scilicet lib. arb. determinato, tamen magiad consequendum beatitudinem, quam ad oppositum. Tum quia natura angeli est ad hoc creata, & inclinationem habet tum quia inerat adiutrix gratia, quare &c.

Secundum patet, quia malum praecognitum aut complacet voluntati, aut non: Si complaceat iam culpa inest, si non complaceat, poena inest. Sed impossibile est ante primum peccatum angeli infuisse culpam aut poenam, quia primum implicat contradictionem. Secundum videtur importare iniustitiam ( scilicet quod poena praecedat culpam) quare &c. Si autem reuelatus fuisset eis casus suus accepissent vtique dictum secundum comminationem, & non secundum praescientiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3