Praeambulum
Praeambulum
OST haec consideratio adducit inquirere. Superius determinauit magister de conditione vel qualitate angelorum. Hic vero determinat de eorum conuersione. Et primo facit hoc. Secundo de his quae ad eorum conuersionem vel auersionem consequentur. Secunda incipit in princip. 8. distinct. praeterea sciri oportet. Prima in duas. Primo inquirit in generali causam conuersionis & auersionis. Secundo specialiter causam conuersionis. Secunda ibi, habebant enim omnes lib. arb. Et ista diuiditur in tres. Primo mouet quaestionem vnam, & istam prosequitur. Secundo remouet quoddam inconueniens quod insequi posset. Tertio mouet quandam aliam quaestionem, & determinat. Secunda ibi, ideo a quibusdam dici. Tertia, hic quaeri solet. Haec est diuisio lectionis in generali.
In speciali magister sic procedit, & proponit sic primo,c propter creationem angelorum quidam fuerunt conuersi, & dec per charitatem adhaerentes illuminati, alij vero non. Sed Deum habentes odio excaecati sunt, & eorum a bono auersio ipsos iniustos, & aliorum ad bonum conuersio iustos fecit. Postea dicit quod amborum fuit libertas lib. arb. per quam bonum vel malum elegerunt. Deinde quaerit vtrum angelis, & ad quid antequam conuerterentur data sit gratia. Et ostendit quod non indigebant gratia iustificante, sed gratia eos ab bonum promouente, per quam gratiam conuersi sunt. Postea dicit quod licet ista in potestate ange lorum non esset, tamen aliquibus imputatur ad culpam, non quia conuersi non sunt, sed quia auersi sunt, quia habere eam potuerant, & apposita eis fuisset si perstitissent. Item quaerit vtrum in ipsa confirmatione beati fuerunt angeli, & vtrum beatitudinem per gratiam tunc eis datam meruerunt. Primum istorum concedit: de secundo tangit duas opiniones: quidam enim dicunt ipsos mereri beatitudinem, quam in principio receperunt per obsequia quae faciunt hominibus. Et hanc opinionem magister approbat, in his autem consistit tota sententia lectionis.
On this page