Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angelus peccare potuerit
CIRCA distinctionem quaeritur de duobus in generali de auersione malorum angelorum, & de conuersione beatorum. Circa primum quaeritur de duobus. Primum est, an angelus peccare poA terat. Secundum est, an peccare potuerit in instanti suae creationis. Circa primum sic proceditur. Et videtur quod angelus peccare non potuerit, quia digniores sunt angeli, quam corpora coelestia, sed in illis non est malum secundum Philosophos, ergo nec in angelis, quare nec peccatum; cum omne peccatum sit malum.
Item nullus peccat appetendo illud qued vere bonum est, sicut nullus errat cognoscendo quod verum est, sed angelus neappetiit, nec appetere potuit, nisi verum bonum, ergo angelus non peccauit, nec peccare potuit. Maior patet, quantum ad hoc c angelus non appetat, nisi verum bonum, quia secundum sanctos si perstitisset, obtinuisset illud quod appetiit, sed non obtinuisset, nisi verum bonum, ergo illud solum appetiit.
Item nec aliud appetere potuit quam verum bonum, quia voluntas non potest ferri nisi in cognitum, sed intellectus angeli non potuit iudicare illud esse bonum quod non fuit bonum, alia fuisset in eo error, qui non fuit aute peccatum, quare &c.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est an angelus peccare potuerit. Et secundum est quid appetendo peccauit, vtrum, scilicet aequalitatem Dei appetiit.
Quantum ad primum dicendum quod angelus potuit peccare & peccauit, sicut patet ex multis locis scripturae sacrae. Haec autem possibilitas probatur hoc modo, illa voluntas potest peccare, quae innititur regulae, quae potest deficere, quia si reguli potest deficere & regulatum. Defectus autem voluntarius est peccatum, sed omnis voluntas creata tam hominis, quam angeli est huiusmodi: ergo &c. Minor probatur, quia regula angeli, cui innititur voluntas, est intellectus vel ratio, quia voluntas non fertur nisi in illud quod est sibi ostensum per intellectum & rationem. In omni autem intellectu creato potest incidere defectus si non erroris vel ignorantiae, tamen inconsiderationis.
Iuxta quod est notandum quod in hoc differunt error, ignorantia, & inconsideratio. Error est falsum approbare pro veris secundum Augu. vnde super includit falsam existimationem. Ignorantia vero est nescientia eorum quae quis potest & tenetur scire Inconsideratio est solum defectus actualis cognitionis eorum qua quis scit in habitu. In angelis vero quamuis non ponatur proprierror aut ignorantia, ponitur tamen in eis inconsideratio, quinon est necessarium quod omnia quae nata sunt circunstantionare & rectificare voluntatem angeli in his quae occurrunt agenda vel eligenda subsint semper suae actuali considerationi praecipue quantum ad ea quae sunt supra naturam angeli, vt sunt ist: per quae tenditur in beatitudinem. Et propter defectum huiuconsiderationis potuit defectus esse in electione angeli dum appetit illud quod de genere suo erat bonum, non appetende cum circunstantia sine qua non erat appetendum. Quod autem cum circunstantia illa non appetierit causa fuit quia de illa non considerauit, & sic ponitur angelus peccasse.
Sed contra hoc opponitur sic, sicut intellectus est verus vel falsus in intelligendo, sic appetitus est bonus vel malus in appetendo. Sed intellectus apprehendens vnum eorum quae in re coniuncta sunt non apprehendendo alterum, non est falsus nisi iudicaret vnum esse sine altero. (Tunc enim esset falsus dicende composita non esse composita sed diuisa) ergo similiter appetitus rationalis vel intellectualis appetens rem aliquam de se bonam non appetendo eam cum sua circunstantia, puta appetens finem (scilicet beatitudinem) non appetendo ea quae sunt ad finem (scilicet merita, vel aliquid tale non propter hoc est malus nisi appeteret habere finem excludendo ea quae sunt ad finem, Sed secundum positionem praedictam angelus non appetit beatitudinem praedictam absque meritis exclusiue, ita quod vellet habere beatitudinem & vellet non habere merita. Quia cum voluntas non feratur nisi in cognitum oportuisset quod angelus existimasset illud fuisse possibile, & tunc fuisset error in cognitione angeli antequam peccasset, quod negatur a multis. Appetit ergo beatitudinem absque meritis non excludendo ea, sed nihil considerando de eis, &t per consequens nihil de his volendo, in hoc autem non videtur esse aliqua culpa (vt dictum est) quare &c.
Est dicendum ad hoc quod non est simile de intellectu & voluntate, quia obiectum intellectus est natura rei, seu quiddita plures autem quidditates rei quamuis coniungantur in vno supposito secundum existentiam, semper tamen distinguuntur secundum suas naturas, sicut albedo & dulcedo in lacte, & ideo intellectus potest substantiam lactis comparare ad qualitatem dulcedinis non com parando ad qualitatem albedinis (quamuis illa sit in lacte sicut est dulcedo) eritque vera operatio non excludens alia, sed solum non includens. Voluntas vero per actum electionis tendit in rem electam & volitam vt habetur secundum quod est in re, cur volen concedere lac (quia dulce) tendit ad habendum lac prout existiin re. Et quia quaelibet res existit cum omnibus circunstatiis suis ideo voluntas per electionem tendit in rem cum omnibus sui circunstantiis, quamuis ratio tendendi sit solum vna propter quod si circunstantia non considerata ponit in re volita rationem mali, actus electionis erit malus, sicut si albedo in lacte esset conditio mortifera, cligens comedere lac dulce non considerando de circunstantia albedinis mortiferae male eligeret & peccaret.
Sed adhuc insurgit alia dubitatio, quia secundum hanc viam videtur quod in angelo praecedat error proprie dictus malam electionem, quia voluntas non eligit nisi quod intellectus det esse bonum. Sed intellectus dicens aliquid esse bonum ex consideratione rei secundum se vel consideratione vnius circumstantiae non considerando de aliis circunstantiis errat, cum bonum sit secundum Diony. ex tota causa. Malum vero ex partibus deficientibus ergo voluntas sequens talem intellectum habet errorem praeuium, quia intellectus det illud esse bonum quod non est bonum quia non habet circumstantias omnes ad bonitatem eius requisitas
Est dicendum ad hoc quod quando dicitur quod in intellectu angeli vel primi hominis non fuit error ante peccatu intelligendum est hoc de erroi e circa principale obiectum, sicut erro hominis interpraetantis qui iudicat omnem fornicationem esse bonam propter vitiosum habitum intemperantiae. Vel sicut est error incontinentis qui licet habeat rectam rationem in vniuersali, tamen superueniente passione absorbente rectam existimationem prudentiae iudicat hanc fornicationem esse bonam. Et talis error non fuit in angelo ante peccatum, vt iudicaret illud esse bonum quod ex suo genere mali est, quia in eo non fuit habitus viciosus, nec passio absorbens rectum iudicium intellectus Sed fuit error qui prouenit ex nescientia, vel ex inconsideratione alicuius circunstantiae, quo errore iudicatur aliquid esse bonuim & eligendum quod certe ex genere bonum est, & sic non erratur circa principale obiectum, sed quia bonum ex genere non est bonum ex omnibus circunstantiis, quare nec simpliciter bonum, nec simpliciter eligendum, ideo error talis prouenit ex nescientia, vel ex inconsideratione aliquarum circumstantiarum qui bene fuit in angelo, vel in primo homine ante peccatum, sicut probat argumentum, & sic patet primum.
QVANTVM ad secundum, scilicet an angelus appetiii aequalitatem dei, dicitur communiter quod sic. Sed illa aequalitas exponitur tripliciter. Primo quod angelus appetiit propriaequalitatem cum deo ita, scilicet quod esset tantae excellentia in potentia & scientia sicut deus. Secundo exponitur quod proprie hoc non appetiit, sed indirecte, quia appetiit deo non subesse, & in hoc quodammodo appetiit ei aequari, sicut econtrario, ille qui est subditus alicui, non dicitur aequari illi cui subiici tur. Tertio exponitur quod appetiit aequalitatem diuinam non aliquo dictorum modorum, sed solum secundum quid & interpretatiue, vt postea exponetur.
Prima & secunda expositiones non possunt stare. Primo quia omne illud quod aliquis appetit appetitu simpliciter electiuo aestimat possibile, quia electio non est nisi possibilium. Sed angelus non potuit aestimare tanquam possibile quod aequaretur deo in potentia vel scientia, aut quod ei non subesset, cum angelus sit praeditus cognitione naturali, per quam scit certitudinaliter, quo impossibile est creaturam aequari creatori aut permanere nisi subsit diuinae virtuti, ergo angelus non potuit appetere appetitu simpliciter electiuo, qualis fuit appetitus quo periit aequalitatem dei praedictis modis. Item sancti dicunt quod angelu illud appetiit, quod obtinuisset si perstitisset. Sed angelus nunquam obtinuisset aequalitatem cum deo in scientia vel potentia, aut quod non fuisset ei subditus: ergo id non appetiuit.
Sed tertio modo, scilicet secundum quid & interpretatiue appetiit aequalitatem dei, inquantum appetiit aliquam excellentiam non recurrendo ad deum apud quem merendo, & ex cuius dono illam deberet obtinere. Sed attendendo ad dignitatem suorum naturalium, non quidem quod aestimasset illam excellentiam se posse habere sine deo. Sed quia non considerauit de modo habendi eam per meritum, & a deo. Et in hoc potest dici quod appetiit aequalitatem dei, quia sicut deus habet excellentiam non ab alio, sic angelus appetiit excellentiam, non appetendo eam ab alio.
Potest etiam alio modo appetiuisse aequalitatem dei, inquantum aliquam excellentiam appetiit, quae erat ei prohibita appeti vel modo quo erat ei prohibita, non considerando de prohibitione, sed solum considerando excellentiam suae naturae. Et istu modum videtur tangere magister sententiarum, lib. 2. dist. prima, vbi innuit quod sicut primo homini statim vt creatus fuit, data fuit lex cuiusdam obedientiae, scilicet quod non comederet de lignie vetito, vt dicitur Gen. 2. Sic angelis data fuit aliqua lex obedientiae, vt pari lege viuerent, qui ad parem gloriam facti erant. Vnde dicit, sic loquens de hominibus & angelis vtriusque regulam proponens obedientiae, quatenus illi ab eo vbi erant non caderent (scilicet angeli de coelo) & isti, scilicet homines ab eo vbi erant, scilicet a paradiso terrestri, ad illud vbi non erant, scilicet ad paradisum coelestem ascenderunt, & secundum hoc sicut peccauit primus homo appetendo illud quod erat prohibitum, quod tamen non erat secundum se malum, non considerans actu de diuina prohibitione, sed solum considerans vt quadam benignitate vxori condescenderet, sic peccare potuit angelus appetendo quod erat prohibitum, vel modo quo erat ei prohibitum non considerans de prohibitione delectatus in consideratione propriae excellentiae, quale autem fuit praeceptum obedientiae datum angelis nescimus, nec scriptura loquitur. Et quia inobediens videtur parificare se in hoc praecipienti quia non vult ei subiici, ideo dicitur appetiuisse aequalitatem dei¬
Et est aduertendum, quod nisi poneremus fuisse in angele aliam cognitionem quam naturalem, forte non possemus ei attribuere talem inconsiderationem, quia sicut in speculabilibus per naturam ab angelo cognitis, angelus cognoscendo subiectum statim cognoscit hoc quod subiecto attribuitur, & ab eo remouetur propter quod non intelligit componendo & diuidendo, & intellecto principio statim intuetur conclusionem in ipso, & ideo non intelligit discurrendo. Sicut in eligibilibus & operabilibus ab angelo in puris naturalibus considerato, videtur quod cognoscendo eligibile, vel agibile statim cognoscat omnes circunstantias, quae possunt eum rectificare in eligendo. Et ideo non potest circa haec errare, nec peruerse eligere, sicut magis patebit infra. distinctione. 23.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile 4 de corporibus coelestibus & angelis, nisi quantum ad ea quae sunt naturae, quia quantum ad hoc sicut non est aliquod malum naturae in corporibus coelestibus, ita nec in angelis. Sed quia angeli sunt liberi arbitrij, ideo in eis potest esse malum electionis & praecipue respectu supernaturalium, quod malum non potest esse in eis quae non sunt liberi arbitrij, vt est coelum.
Ad secundum dicendum quod angelus peccauit appetendo illud quod non erat bonum ex omnibus circunstantiis, licet esset bonum ex genere: nec fuit in eo error circa appetibile, secundum se, quia illud erat bonum, sed fuit solum error ex nescientia vel inconsideratione circumstantiarum qui error potuit esse, & necessario fuit in primo homine, & angelo ante peccatu.
On this page